LIBER IX.
I.1. Summa igitur animi tranquillitate, cunctis ad voluntatem euntibus, fruebamur, sed summam in primis voluptatem capiebamus ex aedibus nostris et ex horto illis adjuncto, ubi ver fere perpetuum vigeat. 2. Etenim flores ibi lectissimi omni tempore anni, herbae semper virentes, arbores sua semper viriditate vestitae, lauri, cupressi, myrti, hederae, quarum arborum frondibus tectae aves, quibus nemo neque balistis neque retibus neque viscatis viminibus molestiam exhibet, aures cantu demulcent.[1] 3. Aedes vero ita bono, ita apto in loco consurgunt ut aestate totum diem sub dio incoli possint, hyeme autem ita a mane usque ad vesperam a sole possidentur ut umbram, nisi si in puteo quaeras, invenire non valeas. 4. Tum doctis et illustribus viris, quorum in ea insula non parvus est numerus, arcta atque jucunda consuetudine implicati, ocium fere nostrum terebamus in litteris. In iis Nicorusticus[2], amoeno elegantique ingenio, varia atque multiplici rerum maximarum eruditione imbutus, sed incommoda fere semper valetudine, suis doctissimis sermonibus ac praesertim elegantissimis versibus aures nostras implebat. 5. Hic longe majore apud omnes esset existimatione atque amore, nisi unum illi vitium omnem ingenii commendationem everteret. Etenim vana quadam sui ipsius opinione inflatus, omnes prae se contemnit, neminem extra se unum quidquam sapere, neminem quidquam esse arbitratur. 6. Quid quaerimus amplius ? Scriptores veteres omniumque virtutum laude praestantes, quibus omnium seculorum consensus et auctoritas principem in poetis locum assignat, ad sui judicium acuminis revocare ac de diuturna regni possessione est conatus dejicere. 7. Plachutius, exacta jam aetate vir, praeter summam rerum omnium scientiam egregio poemate, tragoedia aliisque praeclaris ingenii sui monumentis editis clarus, multitudine librorum quos tum soluta oratione tum versibus, tum patrio tum Latine sermone docte eleganterque conscriptos est paratus emittere[3], nostram discendi sitim explebat. 8. Samnis, in quo perfecta oratoris laus prope expressa conspicitur, id quod est in nobis bonum alebat. Etenim ita hic loquitur ut dici melius non desideres, ita praeter has politissimas artes, quarum studio tenemur, quaecunque a philosophis de rerum causis, de caelo, de natura deorum traduntur, memoria intelligentiaque complectitur ut non didicisse, sed suo ea marte peperisse videatur. 9. Lidomarus, cui primae in Graecis litteris deferri dicuntur, sua nobis epigrammata recitabat. In quibus faciendis adeo felix existimatur ut, eruditorum judicio, proxime ad veterum Atticorum elegantiam, suavitatem et acumen dicatur accedere. 10. Caelolithus, ingenio peracri et studio flagranti et doctrina singulari, doctiores nos in dies reddebat. Ita enim est Graecorum disciplinis instructus ut nihil eum fugere existimetur, quod eorum litteris traditum contineatur. 11. Multa quoque erant in manibus Pterotii ad veterum sapientiam elegantiamque conscripta, quae magnam illi inter eruditos famam efficiunt atque, ut est ingenio eximio et nunquam cessante, alia deinceps multa editurus dicitur, unde magis liceat de ejus excellenti facultate atque doctrina existimare. 12. Hic vir longe doctissimus ille est, qui, ut antea commemoravimus, in cujusdam inepti reprehensionem incurrerat, quod ad litteratorum hujus aevi numerum Ianum quendam scriptorem comoediarum aggregasset.[4] 13. Atque de hoc Iano, cum diligentius inquireremus, invenimus eum quidem humili loco natum, sed ingenio alto atque praestanti, ab ineunte aetate a parente qui nihil altum, nihil se ipso majus animo conciperet, illi fuisse arti addictum, quam ipse nosset et in qua sese exerceret. At illum hac in re patris imperio minus obsequentem, quamquam parens ad imperium minas adderet, traditam sibi artem respuisse libero ingenuoque fastidio, atque ad praestantiora studia animum adjecisse eo ardore, ea vi ut solus sine magistro, sine duce, naturae tantum bono ductus, non postremum picturae, poesis ac musicae gradum attigerit. 14. Ac correctori illi, si quod ex ore petulantius dictum excidit, ignoscendum fuit: erat enim iratus judici, qui nescio quid decreverat contra rem ipsius, injuria. Verum quod ad virum illum doctissimum attinet, mira hominis virtus, incredibilis humanitas magnitudoque animi lapides etiam ipsos potest, ut se ament, adigere. 15. Nos vero, tanquam sibi adjudicatos, arctissimo amoris vinculo habet adstrictos. Adeo enim nullum in eo ambitionis, malignitatis invidiaeque vitium residet ut etiam eruditorum laudibus, quibus alii qui ejusdem sunt professionis, plerunque invident, detrahunt, tenebras offundunt, ipse novo atque inaudito humanitatis exemplo faveat, opes et amicitias paret suoque praeconio lumen atque splendorem adjiciat. 16. Cedo tres mihi homines, oro[5], cum istis moribus; dignus profecto, qui omnium eruditorum litteris posteritatis memoriae tradatur, si quidquam tamen inveniri potest ad ejus memoriam nominis propagandam ingenii ipsius monumentis feracius. 17. Dynasta vero, nomine Ophio, abundanti doctrina ac scientiae copia refertus, cui ille honorariam operam navat, ejus etiam studiis, bonis ac doctis viris favendi obsequitur. 18. Iis enim domi suae hospitium, iis amorem suum ac studium, iis diurnum cibum pro facultatibus exhibet. Erat saepe nobiscum Icosippus, cujus videndi diu fueramus cupidissimi, quamquam satis ex suis eum scriptis cognitum haberemus. 19. Huic tantum eruditorum omnium consensu tribuitur ut omnium fere artium scientiam, omnis antiquitatis memoriam, totam Latini sermonis rationem, omnem ejus artis pene infinitam vim et materiam scientia comprehensam habere existimetur. 20. Multum etiam utebamur Homosio, praestanti ingenio ac nobilitate viro, cui nihil ab ingenio, nihil ab arte, nihil a studio deest. Omnia quae in istis artibus libero homine dignis continentur, ipse percepit. 21. Nam si sit scribenda epistola, tum Graece, tum Latine, tum vernacule, est prudentium eloquentissimus; si agendum de re gravi negocium, est eloquentium prudentissimus; si sit pangendum carmen ac praesertim epigramma, ex Catulli vel Martialis officina illud prodiisse existimatur. 22. Iam vero nostrum ad se amorem ac studium attraxerat vir singulari ingenio, eleganti doctrina, acerrimo judicio, optimis moribus, summo genere praeditus, Aristides. Cum eo fere quotidie eramus, ille nos rheda tollere, in suburbanum suum urbi proximum ducere. 23. Ibi vel eruditis sermonibus, vel poetarum oratorumque lectione ad lene defluentium aquarum murmur, ad avium cantum, ad aurae inter arborum ramos dulciter obstrepentis sibilum, ad agrorum circumcirca patentium despectum, cum eo nos quidquid erat ocii, conterere. 24. Hic vir egregius in primis, in amplissima familia natus, tum sua sponte tum parentum diligentia ad probitatem et ad omnes bonas artes instructus, eo robore atque ea indole virtutis et continentiae fuit ut, spretis voluptatibus, illud unum ad laudem cum labore directum iter habuerit. 25. Fratrem habuit dynastam, non unum e multis sed inter multos prope singularem. Nam pluribus antea pro Republica laboribus ac muneribus egregie functus, eum locum atque ordinem meruerat. 26. Tum incredibili vir ingenio, doctrina, magnitudine animi, judicii acumine regendis imperio populis datis, admirabili quadam laude provinciae praefuit. Verum, cum ad summam gloriam effloresceret, calculi morbo sublatus, triste sui desiderium reliquit[6]. 27. Vivit adhuc eorum mater, quae annos nata quatuor et octuaginta, in exemplum matronarum suspicitur. Haec tam admirabilis tamque nobilis foemina, quemadmodum excelso fortique animo, quemadmodum incredibili constantia bonorum jacturam, familiae detrimenta, praeterea tum viri tum filiorum longe praestantissimorum interitum tulerit, dicerem, si explicari oratione cujusquam posset. 28. Neque nunc ulla senectute impeditur quo minus familiam regat, quo minus retineat auctoritatem et imperium in suos, quo minus det operam sedulo, ut vigeat in illa domo mos patrius et disciplina.
II.1. Dum igitur inter has necessitudines laeti aevum agitamus, ecce tibi ex improviso Gallonius nostris sese oculis objicit. Dii boni! O qui complexus et gaudia quanta fuere! [7] Coepimus percontari quid sibi vellet ille ejus tam inopinatus adventus, quid ferret novi, salvane omnia. 2. At ille: "Dynasta, inquit, meus, sive vitio animi, sive ocii abundantia, quia non habet in quo illud utilius consumat, omissis ceteris studiis, fere quotidie rus abit ac, sumpto in manus arcu, aviculas, dum incitatiore per aera volatu feruntur, sagitta confodit. 3. Tantumque studio et exercitatione profecit, jam ut nemo certiorem illo ad feriendum manum habere existimetur. Audivit maximam in hac urbe bonorum arcuum copiam esse; propterea ad eosdem comparandos me cum pecunia misit. 4. Sed dii me servant, dii bene mihi volunt, cum tantam insperato laetitiam objiciunt, ut vos conspicer, teneam, amplectar, quos nunquam suspicatus sum in his regionibus me esse visurum. 5. Iam bene sit dynastae meo, bene sit illi ejus vel insaniae vel studio quo rapitur. Bene sit arcubus, sagittis, avibus quibus ille pestem, labem et exitium parat, quae omnia diris antea precibus execrabar, quod propter ea maturius esset surgendum, hac illac concursandum, arcus ferendi, sagittae suppeditandae, collapsae in foveas, lacus, rubeta ac spinas aves quaerendae, excipiendae. Bene sit, inquam, his rebus omnibus; nam absque iis si foret, nunquam tanta hac me amoenitate amoenus onerasset hic dies." 6. "Nec minus, excipit Aemilius, iis rebus, quae tanta te cura ac sollecitudine onerant, aequum est nos bene precari. Non enim ad nos minor ex tuo adventu laetitia redundat, nec minus Diespiter amicam nobis operam tradit. 7. Nam quis est omnium mortalium, quem te uno magis conventum expetamus ? Proinde dum hanc urbem incoles, apud nos sis volumus, atque interim tibi, ut mos est, coenam viaticam dabimus." 8. "Benigne, inquit Gallonius; nolo vobis molestus esse." "Omnis tibi facultas recusandi erepta est, ait Paulus Aemilius; propterea quiesce. Non enim potes effugere a nobis hospitium et coenam. 9. Sed quid illic rerum agitur unde advenis ? Estne novi aliquid, quod sit operae pretium nos scire ? Paxne ibi atque ocium an solicitudo vel moeror agitatur ?" 10. "Immo, inquit Gallonius, omnes, animis in laetitiam effusis, gestiunt, triumphant, exultant. Allatum est enim Nicephorum Regem, tot secundis proeliis nobilem, tot victoriis inclytum, quem male omnes formidabant, in acie a manipulari quodam inter brachium humerumque sagitta percussum, diem extremum obiisse.[8] 11. Itaque supplicationes ad omnia pulvinaria decretae, deorum immortalium aedes pictis peristromatis et stragula veste, auro sericoque contexta, ornatae, earum postes, hedera, lauro, myrtoque protectae, pavimenta recentibus cespitibus constrata, crebri noctu ignes accensi. 12. Est operae precium audire tubarum tympanorumque sonitus, symphoniacorum undique cantus, faustas acclamantium ac diis gratulantium voces, quod exitium illud ac pestem ab urbe, ab agro, ab aris, a focis avertissent. 13. Erat enim metus ne demum rex ille, tot victoriis ferox atque animi impotentia insolens, eo copias adduceret urbemque nobilissimam ac diuturna tot annorum pace refertam opibus atque divitiis invaderet, fana ac domos spoliaret, caedem et incendia faceret, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleret. 14. Quin, ajunt, palam solitum eum dicere se, pulsis dynastis vel ad internecionem datis, urbem hanc in regni cujusdam formam redacturum, cui ipse cum imperio ac potestate praeesset." 15. At ego: "Mira, inquam narras, Galloni, sed cedo, quomodo rex ille tam ferox, cui nemo jam posse videbatur obsistere, tam infelicem exitum vitae habuerit. Nam cum apud vos essemus, multa de militari ejus virtute, multa de singulari hominis felicitate accepimus." 16. "Dicam, inquit Gallonius. Jam rex ille, tot successibus fretus, tantos spiritus sumserat, tantum audacia processerat ut non dubitaret nullis protectus armis ac pene nudus pericula proeliorum inire, tanquam in dextera sua secundos belli exitus, decus, famam, gloriam, denique fortunam haberet. 17. Sed deorum consilio factum existimo ut in illam tam stultam sui fiduciam delaberetur. Nam ubi decretum est Superis scelerum poenas ab hominum saevitia, iniquitate atque importunitate repetere, nihil illis faciendum videtur prius quam ut iis quibus sunt irati mentem et consilium adimant. 18. Itaque dum ille, remotis armis, equo circumiens unumquemque hortatur, sagitta, ut dixi, confossus interiit. Atque huc demum tot hominis spes, cogitationes, contentiones conatusque reciderunt." 19. Quibus acceptis: "Quam durum est, inquam, o Galloni, more gigantum bellare cum diis ! Qui superbiam, ambitionem, deorum contemtum tanquam montes congerit quibus caelum expugnet, non tam scalarum gradus quam ruinae periculum struit. 20. Ille prope aequalem se Superis infert, qui in terris diis minorem gerit. Spreta atque contemta religio seras tandem, sed graves a suis desertoribus poenas exigit. Nulla re ita fundantur imperia ut verae religionis cultu studioque. Ubi exulat religio, ibi perfidia, peculatus, avaritia, invidia, perjurium, ambitio, injuria, scelus, sacrilegium viget. 21. Sed satis philosophatum est! Gaudemus civitatem illam tanto metu vacuam, pacem, laetitiam et amoenitatem exercere. Tu jube interea sarcinulas tuas in nostras aedes inferri; nam eae tibi patent ut tuae, cum nos contra tuis usi fuerimus ut nostris." 22. "Geram, inquit ille, vobis morem, magis id adeo ut studiis vestris obsequar quam quod hospitio aut re ulla indigeam. Nam herus meus in iis rebus, ex quarum amore non est sanus, nulli neque operae neque sumptui parcit." 23. Cum igitur ad nos divorteret hospitio Gallonius, lepide atque hilariter a nobis exceptus, die quodam a prandio ingens ad aures nostras clamor accedit. 24. Cupidi cognoscendi quid esset, ad ostium accurrimus atque lictores inter oneratum catenis hominem, honesta facie ac vestitu sane opulento, conspicimus. Rogamus ex popularibus unum quid illic hominis sit, quove abripiatur, num forsan in carcerem, cujusnam criminis reus efficiatur, num capitalis, num manifesto deprehensus ad tribunal judicum rapiatur. 25. "Minime, respondet ille, sed ad portum adducitur, ut in navim impositus eo deportetur ubi se furti alligavit.[9] At ejus furti, quo mea sententia, nullum audivi neque lepidum neque ridiculum magis; ita nimis hic quidem est graphicus sycophanta. 26. Et quo magis ejus in furando artem leporemque admiremini, iis manus est adita, quibus non est in toto orbe terrarum neque cautius neque ad rem attentius quisquam. 27. Hic vir in speciem, ut videtis, honestus, consueverat ad signum Palladis, quod in aede istorum summa atque antiquissima praeditum religione non solum a popularibus, sed a vicinarum etiam urbium incolis colitur, totos dies genibus minor[10] orare. 28. Quamobrem bonis illis viris coepit esse in admiratione atque honore, quin tantum apud Palladem auctoritate et gratia eum posse arbitrabantur ut nulla res esset tam ardua, tam difficilis, tam supra naturae vires, quae ab ea impetrari, ipso deprecante, non posset. 29. Sed ubi satis visum est illi aream concinasse in qua palumbes seu potius vulpes illas exciperet, coepit in ea cibum offundere, ac torquem e sinu aureum extrahit, qui erat quinque pondo. Accurrunt omnes ad bolum, sumunt, inspiciunt, laudant. 30. Ille jam sibi propositum esse ait, tam divitem Palladi torquem dicare, sed sibi in praesentia opus esse auri pondo, quo aes alienum dissolveret atque existimationem suam tueretur. Proinde si auderent mutui tanti[11] credere, se post biduum aurum omne renumeraturum. 31. Interea quo ipsis cautum esset, torquem illum pignori opponere, qui quinquies tanto pluris esset, quam aurum quod peteret; tenerent, inspicerent, num vel in pondere vel in auri substantia quidquam titubatum sit, quaerant. 32. Illi sumunt, jubent eum esse bono animo ac postridie reverti. Nec tamen sibi ipsi desunt, sed peritos advocant, torquem ostendunt, una cum iis ad pondus et ad coticulam exigunt atque inveniunt aurum esse lectum purum et ad pondus respondere. 33. Itaque de communi omnium sententia statuunt, quandoquidem satis ipsis cautum esset, auri illi libram mutuam dare. Postridie revertitur ac sine ulla mora aurum, quod poposcerat, mutuum accipit. 34. Gratias agit ac: 'Propediem, inquit, qua via discessit, ad vos aurum revertetur. Sed quia jam deae sacrum esse torquem placuit, date mihi, quaeso, hanc veniam ut manibus illum meis Palladis collo circundem.' 35. Illi: 'Ita, inquiunt, de nobis meritus es ut nihil tibi postulanti denegandum esse videatur.' Atque eadem opera jubent scalas afferri, signoque admoveri. Nam illud altius erat positum quam ut manibus cujusquam posset attingi. 36. Ille ascendit, dat auro osculum eoque deinde deae collum geminatis nexibus implicat, descendit ac genibus nixus, alias preces supplex effundit, postremo omnibus illis honoris gratia stipatus cum gratiarum actione migrat e fano foras. 37. Dies unus abit, alter, tertius, plures, nec religiosus ille oratum, ut antea, venit neque uspiam apparet. Itaque qui mutuum dederant, mirari, sed nihili pendere, immo deos rogare ut eo abire illum vellent unde nunquam rediret; quod si ita esset, nusquam potuisse rectius aurum mutuo locari. 38. Sed aliquos post dies, cum spes esset nunquam eum rediturum, detrahunt e collo Palladis torquem ut ejus auri fulgore oculos pascerent, tum ut aurifici, quem adduxerant, venderent. 39. At cum eum aurifex diligentius aspiceret ejusque sua manu pondus exigeret: 'Non est, inquit, hic torques ille quem olim mihi aestimandum obtulistis, sed longe diversus ab illo. Ille enim erat ex auro puro, hic est aurichalco conflatus.' 40. Illi mirari atque insanire eum dicere, etenim se adfuisse cum torques Palladis collo daretur. 'Agite, inquit ille, ut vultis; vobis sublitum est os pulchre. Nam cum simulabat se Palladi dare, falsum torquem pro vero supposuit.' 41. Tum vero illi verba sibi data esse intelligunt, atque: 'O furem elegantem, clamant, dignumque qui aureo reste suspensus pendeat per pedes. Sed non dimittendum tempus, verum curandum ut in potestatem judicum veniat.' 42. Nec mora, praetorem adeunt, rem narrant, lictores ad eum ex fuga retrahendum impetrant et qua sunt in suis rebus sagacitate, odorati sunt huc eum castra movisse. Qua re nihil illis potuit magis ex sententia contingere. Etenim tota haec insula fures, utpote communi ocio inimicos, tanquam mare mortuorum corpora, evomit nec apud se versari permittit. 43. Quamobrem, omnibus custodiis subjectus, illis est traditus. In hos scripti fuere ab homine arguto versiculi isti, quibus eorum irridetur acumen, qui cum plus caeteris videre se jactent, inventi fuerint minus oculati quam unius manus veteratoris.
Olim fama fuit, vos cernere latius Argo,
Sed caecos talpa nunc patet esse magis,
Praestinctos[12] nitida radiantis luce metalli,
Ipse manu in fraudem dum veterator agit.
Esse ullum vobis quis posthac credat acumen, 5
Docta quibus furis plus videt una manus ?
44. Sed satis mirari non possum quanam illi fiducia praetoris fidem implorare, aut eidem os suum ostendere ausi sint. Qui praetor paucos menses ante arguta atque ridicula testamenti cujusdam interpretatione ludos eos maximos fecerat et in sermones hominum adduxerat, jure an injuria, nihil ad hoc tempus." 45. "Teneo, inquit Gallonius, quid dicas. Res est ridicula et continuo ad nos allata. Dedit, ut ais, sermonibus locum atque insuper quod perpetuo rideremus." Sed (in nos intuens), "narra quaeso, istorum gratia, quamquam poetam nescio quem audio scripsisse rem versibus." 46. "Boni, inquit, isti viri locupletum hereditatibus inhiare vulgo creduntur, neque dubito quin immerito hac fama laborent, sed quotusquisque potest sermones iniquorum effugere ? 47. Ajunt igitur eos locupletem ac nobilem quendam hominem adegisse ut ipsos omnium suorum bonorum heredes institueret. Erat huic fratris filius, adolescens honestus ac probus; huic rogati sunt eam hereditatis partem restituere quae maxime ipsis placeret et, quia eum patruus in filii loco diligebat, ipsorum custodiae fideique mandavit. 48. Testator moritur. Isti, ut fama est, totam sibi hereditatem usurpant, inopi ac misero illi vix tenuem quandam particulam tradunt. Qua injuria commotus, vocat eos in jus ad praetorem. 49. Illi accurrunt; queritur adolescens ex tanta patrui ipsius hereditate, cujus si ea in istis fides esset quae esse deberet, bonam ad se partem venire oportebat, nihil fere nisi plorare relictum. Orat, obsecrat ut tantum sibi restitui jubeat quantum ad inopiam, qua urgebatur, sublevandam esset satis. 50. Respondent isti rogatos se esse ex testamento eam illi partem bonorum restituere, quae ipsis placeret; placere autem eam quam elargiti essent ac falli adolescentem, si crederet se nummo ab eis amplius litium terrore erasurum. 51. Jubet praetor tabulas testamenti proferri, tradunt illi, aspicit, legit atque invenit rogatos esse heredes eam adolescenti partem restituere, quae ipsis placuisset. 52. Tum paululum astitit severa fronte quasi consilia in animum convocans, quo consuleret, quid potissimum agi oporteret et, cum paulum in ea cogitatione defixus haesisset: 'Arbitror, inquit, me invenisse, quid adolescenti ex testatoris voluntate debeatur. Nempe scriptum video eam adolescenti hereditatis partem tribuendam esse, quae vobis maxime placeat. 53. Utra igitur earum partium vobis magis placet, eane in quam adolescentem vocastis, an ea quam vobis attribuistis ?' 'Ea, inquiunt, quam ad quotidianum sociorum victum atque ad deorum immortalium cultum elegimus.' 54. ' At haec est, subdidit praetor, quae patrui testamento, fratris filio debetur. Vobis autem eam sumite, quam adolescenti reliquistis, quaeque minus placebat.' Fit clamor omnium et risus, illi plura loqui prohibiti, tanquam artificio suo capti tristes ab jure discedunt."
III.1. His dictis, ille abiit. Gallonius in quandam armorum officinam ibi proximam ad procuranda dynastae sui negocia se confert. Sub vesperam, arcubus et sagittis onustus, domum regreditur, neque ita multo post coenam poscimus, accumbimus, coenamus. 2. Coenati, plura ille de nobis ac nos de illo percontati, sermonem in multam noctem produximus ac praetoris in primis astum admirati sumus, quo adolescenti subvenit et cupiditatibus hominum obviam ivit. 3. At ego: "Si vera, inquam, esset avaritiae istorum fama, id quod in praesentia non quaero, sed si, inquam, haec fama valeret et, cum habitent hic apud nos, leve aliquid avidi atque appetentis animi signum ostenderent, profecto publico consilio extra urbem ejecti cogerentur mutare coloniam. 4. Sunt hic homines quietissimi atque ab omni prorsus cupiditate alieni, nec ferre possunt eos, quos transversos lucri cupiditas agit." 5. "At isti, inquit Gallonius, in commune consulunt quid facerent iis, qui non privata cujuspiam bona atque profana, sed publica, sed deorum immortalium religioni consecrata impio ac nefario scelere domum suam avertunt, dum procuratoris vel administratoris nomine debacchantur ac regnant. 6. At nemo istorum apud eos, unde venio, in judicium vocatus poenas tanto sceleri debitas solvit. Etenim non furti contra eos agitur sed leviore actione confligitur, ut quod indignissimum est in his causis, non de improbitate, avaritia, rapacitate istorum hominum, sed de jure civili judicium fieri videatur. 7. Itaque cum oporteret eos ad carnificem dari ac virgis caesos in crucem agi, videas erectos ante judicem stare, defendi ac foveri ab iis qui postulant idem sibi licere, si ad ejusmodi procurationes administrationesque perveniant. 8. Audite unius istorum furtum lepidissimum ac risum continete, si potestis. Multa dicuntur esse in circumjectis huic mari insulis Palladis fana, in quibus ea sanctissime religiosissimeque colitur, sed mira quaedam in insula Daphnia privatim ac publice est Daphniae Palladis[13] religio. 9. Neque solum incolae, verum etiam ceterarum insularum gentes et nationes eam maxime colunt, in suis rebus dubiis ac difficilibus invocant, adeunt, rogant. 10. Tanta enim est auctoritas ac vetustas ejus religionis ut, quemadmodum de Cereri Ennensi inquit Tullius, cum illuc homines eunt, non ad aedem Palladis sed ad ipsam Palladem proficisci videantur.[14] 11. Est ibi, unde huc sum profectus, insigne xenodochium nationis cujusdam barbarae, quod pulchrum atque magnificum Palladis Psychiae templum habet adjunctum.[15] Id locuples in primis templum per certos ejusdem nationis viros ad id praesertim electos administratur. 12. Hi, ut leges eorum sunt, suffragiis unum sibi quotannis oeconomum legunt. Ad hunc summa rerum omnium redit, hic annuis templi vectigalibus exigendis et curandis praeest, hic aedituis ac sacerdotibus imperat, hic ad xenodochii templique necessarios sumptus pecuniam enumerat. 13. Igitur quidam qui anno superiore oeconomus Palladis Psychiae ejus pecunias administraverat, magistratu abiens, cum ad oeconomum qui ipsi successerat, rationes ut moris est redderet, profert tabulas in quibus erat praescriptum, minas triginta a se esse persolutas in rem Palladis Psychiae in primis utilem, neque cui neque quam ad rem datae essent adscriptum. 14. Oeconomus instabat, urgebat ut ostenderet cuinam et quam ob causam tantam pecuniam tulisse expensam. Ille recusare eique se esse probaturum dicere, cui maxime opus esset. 15. Ergo vocatur in jus ad praetorem peregrinum, quo casu eo die veneram a dynasta meo missus, ut suis verbis praetori reum quendam commendarem. Ille adest, repetuntur ab eo minae illae triginta. Respondet eas iis, quibus debebantur, expensas. 16. 'Cuinam ?' ajunt. 'Navarcho, inquit, qui me, uxorem, liberos, ancillas, servos, in insulam Daphniam advexit. Tum stabulario, ad quem per mensem integrum divertimus, quique nos opipare lauteque, dum illic fuimus, lepidis obsoniis accepit.' 17. Rogant rursus, instant, urgent ut dicat quaenam tanta nosocomii necessitas illuc eum navigare ac tantos sumptus facere compulisset. Qui aliquando coactum ait se eam navigationem suscepisse ut Palladem Daphniam pro Pallade Psychia oraret, ejusque illam fidei tutelaeque commendaret. 18. Hic omnes qui aderant cachinnos extulere. Summa praetoris voluntas erat, furem illum manifestarium in minas triginta condemnandi. Sed quidam ex eadem natione, quo ipsis ejus exemplo honestius furari liceret, dicunt pro testimonio nihil ab eo novi esse commissum, ita ab omnibus fieri solere. 19. Tum praetor interrogat unum ex iis, qui ceteris acrius pro illo depugnabat, quemnam cuperet causam illam obtinere, xenodochium an Verrium[16] ( id erat oeconomo illi nomen). Qui: 'Verrium, ait; nam bonus vir est. 20. Antea quam veniremus huc, emit mihi in popina jentaculum quinque drachmis, una sextarium floris vini veteris, altera caseum mollicellum, farcimen, panes, reliquis tribus carnem vitulinam assam et pullos gallinaceos. Tum duas liberali forma filias habet, quarum ego alteram amo et illa me contra, qui est amor, ut inquit ille, cultu optimus. 21. Atque arrhabonem amoris hunc anulum mihi misit, ac praeterea sudaria duo, quorum unum eccum hic habeo, alterum domi custodio.' Instauratus est omnium risus, ceteri testes stomachari atque ebrium illum esse dicere. 22. Eodem tempore veniunt a summis viris ad praetorem commendationes dimissis manibus[17] multae. Itaque Solvuntur risu tabulae, missusque recedit.[18] " 23. Hic ego excepi: "At hunc ne Salus quidem ipsa apud nos servare potuisset! Atque ut ad cupiditates hominum, unde digressus es, redeam, dicam id, quod superioribus diebus apud amphitheatrum hiscemet oculis vidi. 24. Iacebat prope illud in via pauperculus quidam extinctus. Evocatus est statim curiae illius magister, intra cujus ditionis terminos mortuus ille jacere existimabatur, ut eum efferendum humandumque curaret. 25. Etenim hic ad curiarum magistros non solum pertinet dividere argenti nummos in viros, res divinas procurare, curialibus suis opem ferre, verum etiam mortuos sepulturae mandare. Unde non parum ad eos lucri redundat, ex funerum videlicet pompis, ex divitum ac nobilium virorum sepultura. 26. Verum lex quot et quantae sint hominum cupiditates intelligens, praecipit ut eos quibus rei nihil est, sepultura gratis afficiant. Magister igitur curiae vocatus, accedit. Qui desperans se ab illo funere posse lucelli quidquam abradere, ostendit munus illud suum non esse, sed proximae curiae magistro totum incumbere. 27. Accersitur ille, qui item ob eandem causam illud a se onus removet, atque in alterum rejicit. Fit pugna inter eos et contentio, sed demum, re infecta, uterque discedit. 28. Verum quidam eorum qui aderant, sive misericordia sive rei indignitate commotus, cucullum ex charta confectum mortui manibus inserit cum pagella quae demonstrabat, non posse inopem illum humo injecta contegi sine praetereuntium misericordia. 29. Vix hora intercesserat ab hoc ejus invento, cum cucullus ille repertus est nummis aereis argenteisque refertus. Tum videre licuit magistrorum illorum cupiditatem! Nam ubi ejus lucelli nuncius eorum pervenit ad aures, continuo dant sese in cursum atque obvios quosque in cursu, capite aut cubito aut pectore offendunt aut genu, ac pene ruperunt sibi ramices currendo[19]. 30. Itaque eodem fere momento temporis ambo perveniunt, incipiuntque jurgiis, maledictis, clamoribus inter se contendere ac sibi quisque defuncti illius cadaver asserere ac suum esse affirmare. Sed re ad magistratus delata, statim, concursu populi facto, pulsi sunt e civitate atque in malam rem jussi, quantum potest, abire." 31. Ad extremum, multis verbis ultro citroque habitis, cum jam somnus obreperet, nos lectulis commendavimus.
IV.1. Postridie mane, cum etiam tum nos lectus haberet, accipimus esse ad januam ignotum quendam, qui nos magnopere evocaret. Quaerimus qua aetate, qua facie, quo habitu esset. Respondetur esse hominem senem, audacem, ore neque ita elegante neque venusto, sed quod saepe iratum canem imitaretur, praeterea tunica togaque ad talos usque demissa. 2. Itaque seminudi ad ostium accurrimus, honorifice hominem excipimus, quaerimus quis sit, quid poscat, quid jubeat. Ille vicissim humaniter mutuam salutem reddit atque: "Ut sciatis, nos sumus omnium longe doctissimi dignique cujus amicitiam ultro expetitum adveniatis, sed fama humanitatis vestrae capti, et quod alias vos vidisse meminimus, eam vobis magni beneficii loco deferimus, ea utimini, ut vultis." 3. Nos gratias illi maximas agimus ac vicissim operam nostram pollicemur. At Paulus Aemilius: "Ubinam, inquit, nos vidisti ? Te enim ante hunc diem neque vidimus neque novimus. At jam subvenit ubi tibi conspecti forsitan fuimus in Eudemia, tum cum in illum coetum litteratorum hominum, qui ibi cogitur, venimus." 4. At ille: "Facis, inquit, adeo injuriam, cum me in eorum numero refers, qui Minutii Sinistri domum frequentant.[20] Egone in illum conventum venire sustineam, ubi nemo est, qui mihi sit ingenio, eruditione, doctrina, longo intervallo proximus, ubi ex illis novorum voluminum, tanquam novorum operum, architectis nemo dignus est prae me, qui figat palum in parietem ! 5. Sed jam malo me ex meis scriptis quam ex mea vel cujusquam oratione noscatis. Ea enim propediem sum editurus, quibus lectis, foenum dicetis alios esse oportere prae ut eorum divinitas quae afferet. 6. Pudet dicere, sed dicendum est tamen, vincent gloriam omnium superiorum. Nihil in eis mediocre, nihil usitatum, nihil commune invenietis, sed omnia summa, omnia nova, omnia ex ingenii mei acumine magnitudineque depromta. 7. Dic ut audeat ex sciolis illis ad ea quisquam accedere; profecto infinitate doctrinae tanquam fulgore perstrictus refugiet, vel desperatione debilitatus omnem simul discendi scribendique voluntatem abjiciet. 8. Quid multum moror ? Quemadmodum de acipensere dixit Pontius Scipioni, qui multos ad eum piscem erat invitaturus, mea scripta paucorum hominum sunt[21]; quorum fama compulsi viri doctissimi ac domi suae nobilissimi ab ultimis orbis terrae partibus ad me recta venerunt ut mecum amicitias jungerent, ut mea perlegerent.[22] 9. Qui, duobus vel tribus lineis lectis, continuo exclamarunt: 'O divinum hominem ! O dignum, cujus causa tam multos ac prope innumeros itineris labores ac pericula susciperemus !'" 10. "Tu quidem, inquit Paulus Aemilius, oratione tua me simul incendis ac deterres, invitas ac rejicis, vocas et expellis. Nam eximia ista tuorum scriptorum pulchritudine, quam memoras, sentio me vehementer impelli ad legendum, rursus ingenii mei tenuitatis conscientia retineri. Nam vereor, si in ea inciderim, ne in iis sciolis, de quibus commemorasti, inveniar ac verbum prorsus nullum intelligam." 11. "Scientiam vero regendae Reipublicae, subjicit ille, quis me rectius est assecutus ac plenius ? Multae Respublicae, multa regna stant hodie meis praeceptis institutisque servandis. Quam multi reges et tetrarchae, a me admoniti, gubernandae Reipublicae formam mutaverunt ! 12. Nonne eorum ad me oratores fere quotidie noctu conveniunt ut meam de rebus ad salutem et incolumitatem regum suorum pertinentibus sententiam exquirant ? Verum ita interdum sunt molesti ut meo non liceat dare operam negocio. At non parum saepe mei quoque ipsius rationem me habere contingit. 13. Nam cum scribere aliquid aggressus, si ab eorum aliquo interpellor, jubeo eum in proximum cubiculum secedere ibique tantisper manere donec vel orationis vel carminis, quod laborat in fine, sententiam expleam. 14. Quid ? Regis Nicephori[23] adventus, qui erat aliis formidabilis, si in Eudemiam, ut constituerat, victor irrupisset, mihi uni jucundus accidisset. Nam eram illi in honore et gratia, quod saepe meas cartas legisset, meaeque vim doctrinae sapientiaeque admiratus fuisset. Tum magna mihi necessitudo cum eo intercedebat, qui erat regi a secretis ejusque consiliis intimus.[24] 15. Nec mirum est tam incredibili meum pectus sapientia esse completum. Ab optima enim schola optimisque magistris profectus, in orbis terrae quasi theatrum prodii. Etenim duobus summis viris atque dignitate principibus navavi operam juvenis, quorum alter, cum plurimum sciret, id etiam ab omnibus sciri et praedicari cupiebat, alter vero, cum nihilominus sapientia doctrinaque praestaret, id non tam celebrari quam ignorari malebat." 16. Interpellavi hoc loco ac: "Tibi, inquam, libenter operam damus, sed vides ut pene nudi sumus ac matutina parum cautos jam frigora mordent.[25] Nam quo tibi advenienti celerius obviam iremus, vix tunicae sumendae spacium habuimus. Mitte nos, amabo, ut calceos pedibus et humero pallium demus, ut ora manusque lavemus. Vel si nos audias, ire hercle melius est te intro et nobiscum una diem hunc frangere." 17. "Non tantum, inquit ille, est ab re mea ocii. Nam quod pene oblitus fueram, dandae mihi sunt duae duobus potentissimis regibus de rebus maximis epistolae. Quamobrem jubeo vos valere." 18. "Nos quoque, subjicimus, te validum atque integrum esse cupimus. Sed quodnam tibi nomen esse dicamus ?" "Suffeno[26], inquit ille, est mihi nomen." "Suffene igitur vale, et caput istud tuum magnum ac laudabile iis regibus ac rebuspublicis serva, quibus maxime est opus te salvo." 19. Omni igitur molestia ejus abitu levati, suspicari coepimus num hic ille esset philosophus, qui olim rhetoricam, physicam, geometriam atque omnes artes in tabulis descriptas et tanquam coloribus expressas se esse nobis daturum pollicitus est. 20. Atque: "Tam verum est illum esse, inquit Paulus Aemilius, quam me vivere. Sed jam ad corpus curandum eamus, censeo."
V.1. Verum dum calceos induimus, dum caesariem pectimus, dum manus lavamus, ecce tibi venit ad nos quidam familiaris noster, qui magnam se Neptuno gratiam habere ajebat, quod salvum a se et incolumem amisisset. Ab ea enim insula se redire, in qua praetor ille, de quo supra commemoravimus, ob severitatem judiciorum clarus ac nobilis jus dicebat.[27] 2. Etenim eo omnibus velis remisque contenderat ut pecuniam, cujus jam dies advenerat, a potentiori debitore sibi numerandam exigeret. Nam statuerat, si eo praetore non exegisset, nunquam se eam esse visurum; neque sua spe fuisse deceptum, quod totum quod debebatur, ne nummo quidem uno minus, retulisset. 3. Nos adeptam illi victoriam gratulamur atque amice admonemus ne posthac cuivis temere, potentiori praesertim, pecunias credat. "At non minore, inquit, erat opus auxilio. Etenim superbus ille non modo debitam mihi pecuniam se redditurum non esse jactabat, verum me etiam verbeream ex homine statuam[28] effecturum minitabatur. 4. ' At si pergis, inquit, molestus esse, nunquam cuiquam largius praebita sunt publicitus ligna, ut tibi praeberi senties.' Ego tamen, ab amicis sublevatus, me admodum animo non demitto, sed praetorem adeo, rem narro, tabulas profero, quibus jurejurando devincta debitoris mei sub testibus fides continebatur, contumacia ejusdem verba ac minas expono. 5. Ille: 'Bono sis animo, inquit; mox tibi damnatum cogam ingratiis, quod debeat reddere,' simulque ad viatorem conversus: 'I, inquit, hominem conveni eique meis verbis nuncia, ut tecum simul veniat ad me nec in se quidquam sit morae; ita mihi rem esse dicito.' 6. Qui repente vocatus accurrit. Norat enim ingenium praetoris, qui suum imperium deseri abjicique non patiebatur. Quem simul praetor ut vidit, continuo (credo ut rem mihi magis expeditam daret) tantundem pecuniae afferre eum jubet, quantum mihi debebatur. 7. Ille, quo gratiam a praetore iniret (existimabat enim, id mutuo a sese posci), domum avibus ac ventis citius advolat, pecuniam accipit, defert, delatam praetori adnumerat. Praetor a me illam auferri et simul caveri jubet amplius eo nomine neminem, cujus petitio fit, petiturum. 8. Ille, cum jam paratus esset clamare, immo cum vim sibi fieri diceret, atque homini domi suae cum primis nobili, peregrinum, tenuem obscuroque loco natum anteponi, quem semper ipse contemserit, vix hominem duxerit, nec ipsum ad persequendum tam audacem ac tam vehementem fore existimaverit, 'Tace sis! inquit praetor; ad eamne rem fumosas majorum tuorum imagines[29] habes, ut per eas aequitatem communis juris transeas, ut tenuiorum fortunas tuam esse praedam velis, ut bona sua repetentium libera corpora fustibus servorum more contundas ? 9. At bene tecum agitur, quod te, quantum potest, in remotissimas insulas deportari non jubeo, verum unam hanc noxiam mitto; at si aliud unquam admiseris tale, de te mihi securi supplicium dabitur.' 10. Postremo aliis verborum contumeliis male acceptum a se demisit. Et sane violentus ille, qua est contumacia, quod verbis interminatus fuerat, re perfecisset, nisi Neptuno me credidissem atque ejus beneficio celeriter essem in has oras advectus. 11. Sed interim, cum apud praetorem expecto, dum meus creditor veniat ac pecuniam afferat, unam atque alteram controversiam maxime perplexam et implicatam suo admirabili artificio diremit. 12. Aratorum apud eos homines numerus ordo est longe honestissimus et quoniam Reipublicae magno esse usui existimantur, plurimis honoribus ac praemiis afficitur, quorum illud est praecipuum, quod iis unus summo cum imperio ac potestate praeficitur, apud quem quod sibi quisque ab aratore deberi contendit repetat lege atque judicio, sive causae sint criminum, sive in jure civili versentur. 13. Neque huic, ut ceteris judicibus sorte datis, certa lex praecipitur quam in judicando sequatur. Verbi causa: 'Si patet Lucium verberasse vel occidisse Titium, condemna eum.' Sed nulli formulae adstrictus est, quomodo apud vos senatus, quomodo olim populus, in cujus locum princeps successit. 14. Itaque deprecationi apud eum locus. Quod genus causae a judiciis repelli debere plerisque videtur, ubi crimen non confessione, sed inficiatione repellitur. At potest apud eum sic agi ut loquitur filius ad parentem: 'Ignosce, iudex; erravi, lapsus sum, temere feci, poenitet, ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscas oro, non peccabo posthac unquam.' 15. Quo fit ut quemadmodum pro peccato magno filii paululum supplicii satis est patri, ita etiam capitali aratoris delicto levis quaelibet poena judici illi satis magna videatur. 16. Unus igitur ex hoc aratorum numero nulla fere de causa sutorem gladio transverberatum ad plures[30] transmiserat. Ne multa, ejus nomen suum ad judicem defertur. Ibi ille accusatur, testes in eum dantur, nec cum haberet quid responderet (res enim erat manifesta, nec erat locus inficiationi), fecisse eum videri pronunciatur. 17. Quid poenae constitutum in eum fuisse existimatis ? Non aliud nisi ut ne per annum araret. Erat ei quem occiderat frater, itidem sutor; hujus ille sutrinam quotidie obambulare, praeter ejus oculos ingredi, ludos eum facere, ac verborum aculeis fodere. 18. In tot ille injuriis cum aliquandiu se forticulum praebuisset, demum victus, a praetore quaesitum auxilium venit. Cui ille: 'Quid tibi vis faciam ? Nihil mihi juris in eo est; ejus ad judicem ambula eoque tuas querimonias defer. Ille enim solus hominis insolentiam potest poena judicioque constringere.' 19. 'Multum sane, inquit ille, profecero! Quin ultro irrisus abiero!' 'At tu, subdidit praetor, nimis nihili homo es, cui nihil venit in mentem, quo te hac molestia in perpetuum liberes.' 20. Ille hac praetoris voce erectus confirmatusque: 'Iam, inquit, teneo quid agam, jam faciam ne impurus ille arator impune indignis me modis irriserit. Nam si hodie, ut solet, ludificaverit, nunquam ad solis occasum vitam produxerit.' 21. Verum dum consilia ejusmodi sibi in animum advocat atque huic de homine interficiendo palmam dat, ecce qui Orco destinatus fuerat adest, ac more suo cubito sutorem impellit, dictis exagitat, laedit, irridet. 22. Ille jam nihil verbis esse locum existimans, secum: 'Quid cesso, inquit, quod cogitaveram, aggredi, strenueque perficere ?' eademque opera, pugionem educens, ejus lateri totum capulotenus infigit. Fit continuo concursus hominum et clamor, comprehenditur, vinctus ad praetoris tribunal adducitur. 23. Praetor, quid negocii sit quaerit. Accusatores: 'Facinus indignum, clamant, hic scelerosus, impurus, tantum animi habuit ad audaciam ut aratorem unum e medio sustulerit, hominem ita utilem Reipublicae, atque manifesto in facinore deprehensus, tuum in conspectum adducitur, ut, causa cognita, supplicium de eo quam acerbissimum sumas.' 24. Quaerit praetor ex eo num tanto se facinore obligasset. Qui audacter confidenterque adstans: 'Non ita, inquit, apud te, praetor, verba faciam ut solitum est a reo ad judicem agi : Non feci, non cogitavi, falsi testes, fictum crimen. Immo : Lapsus sum, feci, hominem occidi atque ejus morte maximas et innumerabiles injurias ultus sum, quibus ab eo fueram lacessitus. 25. Etenim non satis habuit fratrem mihi unicum atque carissimum ferro necare, sed totos etiam dies ante sutrinam meam obambulans, non cessabat modo sibi digna mihique indigna in me dicta congerere, modo genu vel cubito ictum me pene ad terram affigere, modo scurrilibus jocis ludos omnibus facere. 26. Quibus contumeliis impulsus atque adeo ad eas ulciscendas attractus et simul ut ostenderem me non foeminam esse sed marem, quando ille dedita opera malam rem quaereret, induxi animum eo illum infortunio mactare, quo fratrem meum affecerat.' 27. Tum praetor, se esse iratum simulans: 'Itane, inquit, pessime, legirupe, parricida, sacrilege, ausus es unum ex aratoribus vita devolvere ? Iam te ulciscar probe, jam tibi condigne pro tuis meritis gratiam referam,' atque ab accusatoribus petiit quaenam exempla edita fuissent in eum aratorem, qui fratrem illius occidisset. 28. 'Nulla sane, inquiunt, alia nisi quod jussus est per annum aratione desistere, quae poena apud nos maxima existimatur.' 'Optime' ait praetor. 29. Tum ad reum conversus, quaesivit ex eo quonam se artificio tueretur. Qui sutorem se esse respondit. 'Sutor es ? inquit praetor; jamjam periisti! eja igitur, quandoquidem arator, qui fratrem occidit tuum, magnae, singularis, ingentis poenae loco prohibitus est per annum arare, tibi quoque prohibeo ne annum integrum ad sutrinam accedas, neque calceos cuiquam, quam velit sit nobilis potensque, concinnes.' 30. His actis, quaesivit ab accusatoribus num satis exempli in illum improbum statutum esset, num ipsis hoc illius supplicio factum esset satis. Iam vero, quisnam erit posthac tam sceleratus, tam audax, qui tanta poena constituta, sustineat aratori manus afferre ? 31. itaque sutor incolumis magna omnium cum voluptate dimittitur atque ex reis eximitur. Aratores non solum sibilis sed etiam convicio exploduntur. 32. Vix illi e jure excesserant, cum mulier ingreditur vidua, lacera veste, scissis genis, solutis crinibus, querens, clamans, praetoris fidem implorans. Cui praetor: 'Quid negocii est? ait, quid affers ?' 'Vim, inquit illa, metum, contumeliam, curam, jurgium atque inopiam.' 33. 'Unde, ait praetor, tantus hic tibi thesaurus mali advenit ?' 'Ab homine, inquit illa, fortunato ac nobili, qui cum, me rei totius ignara, filiae meae virgini vitium obtulisset atque a me esset in ipso pene flagitio deprehensus, ne clamores tollerem, ne cognatorum atque adeo popularium fidem implorarem, lacrimans, orans, obsecrans induxit me ut sibi ignoscerem, quod persuasisset amor, saturitas, adolescentia, fidem dans, ubi eam vellem nuptum dare, ducentas se mihi minas numeraturum. 34. Atque aliquot post dies, cum ego instarem atque urgerem, sua manu syngrapham scripsit. Ignotum est, tacitum est, creditum est. Denique decrevi egomet quoque facere ne, si populus rescisceret, ad damnum etiam admigrarent infamiae. 35. Sed dii familiae nostrae omnino non irati, honestam filiae meae condicionem obtulerunt, adolescentem videlicet, modicis quidem opibus, sed probum ac strenuum. Is venit ultro ad me, rogans gnatam meam sibi uxorem ut darem. Placuit condicio, spopondi, ac doti viginti illas minas dixi, quas iste ex syngrapha sua debebat. 36. Venio ad eum, quid sit actum enarro, ut pecuniae promissae faciat copiam rogo, quo sponsa quam primum in viri manum conveniat. Ille iratus negare quidquam a se mihi deberi, praeter malum magnum atque maturum. 37. Tum innumeras innocenti mihi dicere contumelias, deinde minitari ni quantocius suo e conspectu properarem abire, se jam sementem mihi in ore facturum pugnosque consiturum.[31] Postremo addere, si pergerem molesta esse, se foedo mihi stigmate faciem deturpaturum. 38. Ego ejus verba ac minas nihil pendere, freta aequitate tua ac syngrapha, qua satis mihi filiaeque meae cautum esse existimabam, ac nihil mihi prius faciendum duxi, quam ut cognitorem aliquem pararem, qui inficiatori illi meo nomine litem intenderet atque eum invenio quicum olim magnus viro meo usus consuetudoque intercesserat. 39. Syngrapham ostendo, qua ille perlecta: "Nisi, inquit, aliunde argentum depromas, quod filiae tuae des, prorsus ex hac syngrapha ne nummum quidem unum potes abradere: tota enim est nugatorie scripta. Nam ad id quod promittit, testes suos coleos adhibet. 40. Quo audito, tum ego lacrimis ac voci non parcere, queri ac lamentari fortunas meas, caelum atque astra crudelia dicere, ac cogitare quo potissimum mortis genere mihi lethum consciscerem. 41. Cognitor, ut me desperatione exanimatam videt, misericordia commotus, conatur jacentem meum animum erigere et in spem cogitationemque meliorem inducere. Et simul est auctor ut homini dicam impingam; saepe enim fieri ut res dubias, egenas atque inopes consilii deus aliquis vel casus certas atque opiparas reddat. Pareo atque dies est hodie, quo die sortiri dicam ex lege debeas.' 42. Praetor sane commotus: 'Nihil sortitione opus est, inquit; ipse mihi causae istius cognitionem attribuo.' Ac circumspiciens, videt nugatorem illum in turba. Vocat ac prehendit hominem solum, interrogat num quid cuiquam promiserit. 43. Negat. Tum praetor jubet syngrapham inspicere ac: "Cognoscis, inquit, manum tuam ?' Ille non est ausus inficiari atque ait: 'Agnosco.' 'Quo igitur ore, subdit praetor, negabas te quidquam cuipiam esse pollicitum ?' Atque ut ejus tentaret sententiam: 'Quid tibi animi est ? inquit. Visne promissa persolvere, an non ?' 44. 'Mihi quidem, ille, certum est, ait, nihil dare. Insanit profecto mulier si credit ex hac syngrapha se posse uno saltem nummo locupletiorem evadere.' 'Tu igitur, me vivo, praetor ait, quod est a te promissum non reddas ?' 45. 'Minime, ait; non enim aequum est, quod per jocum est actum, velle in serium convertere.' 'Itane, pessime, in re seria jocatus es ? Tibi non creditur, hoc de testibus exquiratur oportet.' Atque: 'Heusdum lictor, inquit, sublimem hunc quantum potest in carcerem rape. Ibi quaestio de testibus habeatur, hoc nimirum modo ut colei, fune perquam arcte devincti, in sublime trahantur. 46. Certum est enim experiri num possim ex eis verum exsculpere, utrum videlicet res acta sit joco vel serio. At scin ? Tantisper pensiles maneant, quoad quantum puellae quam vitiavit deberi judicatum fuerit, tantum exsolvat. Magis enim e re sua esset, si rem hanc sine testibus egisset, nam testibus corporis pondere avulsis ac futuris pro uva pensilibus, intestabilis in perpetuum vivet.' 47. Ubi ille miser quae futura in ipsum essent exempla percepit, multis cum lacrimis ac miserabili oratione orare, obsecrare, obtestari praetorem coepit ut mitius cum ipso ageret, nec tantam in se vim mali pateretur irruere, sed aliam illi multam irrogaret ac pecuniae quantum vellet imperaret. 48. Se enim esse paratum in praesentia, quidquid jussum esset, exsolvere. Ipsa etiam vidua, prout animi mulierum proni sunt ad misericordiam, orabat ne tantopere saeviret. Sibi satis poenarum esse si solvat in eo, quod promiserat, fidem. 49. Praetor, simulans se iracundiae suae conatum mulieris deprecatione sedasse: 'Magnam, inquit, viduae isti gratiam habeas; nam absque ea si fores, paratam tibi pestem non effugisses, sed jam coleis alligatus per corpus penderes. Ac ne existimes te tantum hoc flagitium impune ablaturum, utrum vis elige : aut hujus filiam tecum matrimonio junge, vel talentum eidem magnum dotis nomine numera.' 50. Adolescens, cum rem sibi melius cecidisse quam ratus erat existimaret atque ab uxore ducenda abhorreret, talento cum praetore decidit, quod a trapezitis foenori sumptum (non enim tum illi pecunia numerata, sed tantum in nominibus erat) mulieri sine ulla dubitatione persolvit. 51. Atque eodem pene tempore pecuniae ab adversario meo mihi debitae adferuntur. Quibus acceptis et ingentibus praetori gratiis actis, conjeci me protinus in pedes, conscensoque navigio, omnibus diis, ventis et hominibus operam dantibus, huc sum devectus."
Annotationes
[1] Aliter itaque agunt atque Urbanus VIII, qui omnes aves in Quirinali colle exstirpavit ne somnum disturbarent suum.
[2] Esse videtur ipse Nicius Erythraeus.
[3] Plachutius esse videtur Albertus Donatus Senensis, s. j. (+ 1640), qui inter alia edidit: Carminum volumen I (1625), in quo Constantinus Magnus; Suevia tragoedia (1629), Ars Poetica (1631);Roma vetus ac recens (1630), etc.
[4] Pterotius est Leo Allatius ('to; ptevron' = 'ala'). Vide VII iv.29-31. Anno 1634 edidit De erroribus magnorum virorum in dicendo dissertationem rhetoricam.
[5] 'oro' scripsi: 'auro' ed. vetus.
[6] Cfr. Min. Felix I 3: "...discedens vir...immensum sui desiderium nobis reliquit."
[7] Hor., Sat. I 5.43.
[8] Nicephorus rex est Gustavus Adolphus, rex Sueciae, qui die 6 Novembris 1632 in acie cecidit.
[9] Cf. Ter., Eun. 809: "Hic furti se adligat."
[10] Cf. Hor., Epist. I 12.27-28: "Ius imperiumque Phraates / Caesaris accepit genibus minor" (= genuflectens).
[11] 'mutui tanti' scripsimus 'mutuitanti' ed. vetus.
[12] Vide notam ad VIII iii 23, v. 58.
[13] Id est, Virgo Lauretana.
[14] Cic., Verr. II 4.108: "Tanta enim erat auctoritas et vetustas illius religionis ut, cum illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam Cererem proficisci viderentur."
[15] Id est, Sancta Maria de Anima et hospitium Teutonicum in Urbe.
[16] Cf. nomen Verris, praetoris Siciliae, qui ob spoliatam insulam damnatus est.
[17] Cf. Plaut., Pseud. 841-844: "demissis manibus" = demissis pedibus, id est, 'velocissime'.
[18] Cf. Hor., Sat. II 1.86: "Solventur risu tabulae, tu missus abibis."
[19] Cf. Plaut., Merc. 138: "Tua causa rupi ramices."
[20] Cf. supra III iv.2sqq.
[21] Cf. Cic., De Fato, frgm. 5 (= Macrobius, Sat. III 16.3-4): "Cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acipenser..... Cum autem Scipio unum et alterum...invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: 'Scipio', inquit, vide quid agas. Acipenser iste paucorum hominum est."
[22] Cf. Plin., Epist. II 3.8: "Numquamne legisti Gaditanum quendam Titi Livi nomine gloriaque commotum ad visendum eum ab ultimo terrarum orbe venisse statimque, ut viderat, abisse?" Item Hieron.,Epist. 53.1.
[23] Cf. supra IX ii.10sqq.
[24] Axel Oxenstierna (1583-1654) ut videtur, qui erat regni cancellarius ab anno 1612.
[25] Hor., Sat. II 6.45
[26] Suffenum polygraphum Catullus ridet carminibus 14.19 et 22.2-3: "Homo est venustus et dicax et urbanus / idemque longe plurimos facit versus.
[27] Cf. supra IX ii.44-54.
[28] Cf. Plaut., Pseud. 911: "Eccum video verbeream statuam." Cf. et Capt. 951.
[29] Cf. Cic., In Pis. 1: "Commendatione fumosarum imaginum."
[30] Id est: "ad mortuos". Cf. Plaut., Trin. 291: "Quin prius me ad plures penetravi?"
[31] Cf. Plaut., Men. 1012: "Hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque opseram."
Haec pagina proxime mutatast