Skip to main content

Schall

De Adami Schall Historica Narratione: 

Quo Modo Sinae Sint Latinae Factae

David Morgan


Anno 1665 typis excusus est Vindobonae in Austria liber qui inscribitur Historica Narratio de Initio et Progessu Missionis Societatis Iesu apud Chinenses, ac Praesertim in Regia Pequinensi, ex Litteris R. P. Ioannis Adami Schall, ex Eadem Societate, Supremi ac Regii Mathematum Tribunalis Ibidem Praesidis. Qui liber pars est ingentis ac pretiosissimi illius librorum epistolarumque corporis, quo Societatis Iesu missionarii ab saeculo 16o usque ad 18um de moribus nationum earum, ad quas missi erant, diligenter rettulerunt - qua in re non tantum Societatis conditoris, Ignatii de Loyola, praeceptum exsecuti sunt, verum etiam anthropologiae modernae velut fundamenta posuerunt. <1>

Verum earum litterarum, quas in Sinis habitantes missionarii composuerunt, hoc est peculiare, quod non tantum Societatis Iesu rectoribus verum etiam Europaeis litteratis universis destinatae sunt. Quibus autem scriptis missionarii - duos parietes, quod aiunt, de eadem fidelia dealbantes - cum de Sinensi lingua, cultu deorum, aedificiis, regimine, aliisque eiusmodi accuratissime narraverunt, tum methodos suas doctrinamque et theologiam propugnare enisi sunt, nempe populi suffragium benevolentiamque captantes. Arduum enim sustinebant bellum ea fere tempestate contra Iansenistas imprimis <2>, quo bello non iam in aulis academicis sed in publico dimicatum est - telo adhibito potissimum prelo typographico.

Inter scripta haec Sinensia, a Iesuitis divulgata, gravissimi sunt ponderis primum Adami Schall Historica Narratio, de qua hic agitur, deinde epistulae eae Gallice scriptae, nomine Lettres édifiantes et curieuses de Chine, quae paulo post, hoc est ineunte saeculo 18, annua vice in fasciculis collectae latissime in Europa divulgatae sunt. Liber Adami Schall atque Epistulae Aedificantes illae, cum aliis paucis scriptis, Sinarum effigiem quandam sive imaginem hominum occidentalium mentibus impresserunt, diu haesuram multumque in disputationibus illius aetatis, quae "Illustratio" nuncupatur, valituram. Philosophos illos, qui sunt Voltaire, Diderot, Montesquieu, haec sedulo legisse constat. <3>

Propositum est igitur in hac commentatione primum Historicae Narrationis quasi conspectum paucis adumbrare, deinde duo themata paulo amplius enodare. Ostendam enim quam efficaciter Adamus Schall non solum linguam Latinam classicam, sed totum cultum illum cum antiquum tum Renascentialem, in quem Iesuitae quodammodo successerant, ad imperium moresque Sinenses describendos adhibuerit. Deinde nonnulla de themate exponam locorum clausorum - ex quo themate integra narratio, ut credo, exstruitur.

I. De Iesuitis in Sinas Missis

Nemo fere nescit missionarios praesertim Societatis Iesu suis scriptis occultissimum imperium Sinense Europaeis primum patefecisse. Ante missiones Iesuiticas conditas, vix ullus exstiterat Sinarum periegeticus praeter Marcum Paulum illum (vulgo Marco Polo) - cuius relationem multi lectitarant quidem, perpauci vero auctori crediderant.

Franciscus Xaverius, "apostolus Indiarum" et clarissimus inter Societatis Iesu missionarios, iam medio saeculo 16 Christianismum in Indias et Iaponiam introduxit, sed in Sinas penetrare frustra conatus est, et ad "portas Sinenses," idest in insula quadam prope litus continentis, diem obiit. Verum Matthaeus Riccius, Iesuita eruditissimus, matheseosque imprimis peritus, exeunte saeculo 16 ad urbem Pekinum usque pervenit, atque acceptus est in aulam imperialem. <4> Pater Riccius magna cum astutia scientiam Europaeam astronomicam pariter ac mathematicam ad fidem tutelamque imperatoris merendam adhibuit. Libris autem Sinice scriptis - constat enim Riccium hanc linguam absolute didicisse - doctrinam occidentalem tam sacram quam philosophicam et mathematicam Sinensibus aperuit; idem insuper libris Latinis cultum Sinensem praesertimque Confucianismum Europaeis exposuit. <5>

Missio Iesuitarum saeculo insequenti non solum Pekini sed intra ipsos ingentis palatii regii muros mirum in modum florebat ac vigebat. Multi Iesuitae iuniores advenerunt, qui Patri Riccio adiuvarent. Inter quos unus vere in locum Riccii successisse dicendus est, videlicet Adamus Schall, Germanus, qui medio saeculo 17 non solum in amplissimum mandarinorum gradum promotus est, verum etiam tribunali astronomico imperiali praefectus - quod in omni memoria numquam homini extero contigerat.

Ex epistolis huiusce Patris Adami, Pekino Romam missis, liber constat, de quo hic agitur. In quo libro narrantur conspirationes et susurrationes inter mandarinos et aulicos et eunuchos factae; magna rerum eversio, qua corruit prosapia imperialis cui nomen Ming; luctationes necnon martyria neophytorum Christianorum Sinensium; colloquia denique patris Adami cum ipso imperatore habita tam theologica quam leviora. Haec omnia Pater Adamus praesens participavit; liber aliquatenus vitae eius narratio est.

Verum alia in eo simul adumbratur narratio, multo amplior, cuius protagonista est cultus ille Romanus Christianus humanisticus, in quo antiqua Hebraica sapientia cum recentissimis artis mechanicae inventis una cohaeret. Haec amplior narratio ex hoc constat, quod cultus civilis Europaeus ceteros omnes cultus - etiam vetustissimos, tamquam Sinensem - paulatim, et fatali quodam impetu, non tam exstinguere quam complere quodammodo ac perficere ostenditur. Itaque haec Pekinensis missionis narratio pars est illius pancosmiae et theologicae et teleologicae (ut ita dicam) narrationis, qua freti Europaei illius tempestatis - ii praecipue qui quasi spiritu Reformationis Catholicae afflati sunt - generis humani historiam intelligere et interpetari solebant.

II. De Latinitate Narrationis

Habetis libri quasi conspectum. Nunc ostendere conabor quam efficaciter Adamus Schall Latinitatem classicam una cum cultu humano antiquo ad imperium moresque Sinenses describendos adhibuerit.

Cum equidem in hunc librum primum in bibliotheca quadam incidi, ea causa imprimis gavisus sum, quod putabam me res verbaque insolita atque exotica in eo offensurum. Hac spe statim deceptus sum. Nam est narratio quasi decolor; id quod ex Romanticismi tempestate "colorem localem" vocamus, huic relationi omnino deest. Vix ullum vocabulum offenderes quod non sit purae et antiquae Latinitatis; usurpantur plerumque vocabula antiqua ac res Romanae, ad homines moresque Sinenses depingendos. <6>

Ita verba quae ad rem publicam Romanam pertinent, Sinensi rei publicae adhibentur. Mandarinos illos Pater Adamus "magistratus" vocat; supremum imperatoris consilium est "senatus"; immensam regiam illam, quae postea "urbem imperialem" audit, Pater Adamus "palatium" simpliciter nominat. Porro extra moenia Pekinensia sunt "suburbia"; ludus nescio qualis Sinensis "latrunculi" nuncupatur<6A>; deinde ecclesia Christiana, quam patres in ipsa urbe imperiali exstruxerant, "templum" vocatur, secundum morem humanisticum; et aedes sacrae Sinensium non "pagodae" sed "delubra" sunt. Ita libri auctor efficit, data opera ut credo, ut imperium Sinense quodammodo Romano imperio nobis simile videatur. Hac in re non sine momento est usus vocabuli quod "barbarus" est - Pater Adamus numquam ipsos Sinenses "barbaros" vocat, saepe eorum finitimos.

Quare scriptor verba peregrina effugit, resque Romanas beneque notas adhibet, quoad potest, ad cultum Sinensem exponendum? Hoc interrogatum mihi consideranti duo succurrunt responsa; agitur primum de humanismo, ut ita dicam, deinde de theologia.

Hoc cum primis inter humanisticam et modernam eruditionem interest, quod nos quidem in unaquaque gente et aetate, cui noscendae studeamus, unicum proprium peculiare quaerimus; humanistae quidem, idest temporis Renascentialis eruditi, ad universalitatem quandam tendebant, idque solum iis scitu memoratuque dignum videbatur, quod genus humanum universe et generaliter attingeret. Porro ad facta gestaque humana generaliter exprimenda, humanistis impromptu erat mire idoneum instrumentum, scilicet sermo Latinus, quippe qui non unius patriae proprius esset, non unius aetatis, sed universalis et aeternus.

Altera causa ex rixis ecclesiasticis exoritur. Saeviebat eodem fere tempore, quo liber editus est, rixa theologica "de caerimoniis Sinensibus" dicta. <7> Ceteri in Sinis operantes missionarii, una cum Iansenistis illis Gallicis, <8> Iesuitas accusant quod ritus paganos et idololatriam inter proselytas eorum patiantur; Iesuitae respondent cultum maiorum apud Sinenses doctrinamque Confucianam non esse idololatriam, sed venerabilem quandam philosophiam, cui desit tantummodo Christianae revelationis plenitudo. Quam ob rem Iesuitarum interest efficere ut mores cultusque Sinensis non insolitus, non exoticus, sed potius Europaeo similis videatur. Ad hunc finem spectat usus illius quasi universalis Latinitatis humanisticae.

III. De Themata Locorum Clausorum

Nunc de themate locorum clausorum penetrationisque pauca exponam; nam hoc themate, mea sententia, tota libri narratio velut suffulcitur et ordinatur.

Sinae hoc libro ante omnia tamquam locus clausus depinguntur. Primum, totum imperium Sinense exteros peregrinosque sub poena mortis excludit, solis Iesuitis exceptis. Ceteri missionarii, Franciscani et Dominicani praesertim, una cum mercatoribus in oppidis litoralibus quibusdam manere ac tabescere coguntur. Deinde urbs caput Pekinum ipsis Sinensibus clauditur, nisi paucis. Accedit huc palatium illud intra urbem situm, cuius muri crassi et "inexpugnabiles" ad unguem describuntur. Ibi sunt "latebrae regis," nam "tota apud Sinenses veneratio ab abdito est." Intra palatium denique, in abditissimo loco, delitescunt nobiles mulieres: "nec ipsae egredi, nec quisquam alius ingredi potest" illuc, nisi eunuchi; nam in interiorem regiae partem "non licuit umquam aliis, praeter mulieres et eunuchos, penetrare." Hoc thema locorum clausorum, praesertimque palatiorum clausorum, frequens est in aetatis Baroccae fabulis scaenicis; succurrunt menti imprimis Ioannis Racine, Galli, tragoediae. <9>

Sed ad tot materiales muros accedunt etiam artiora mentis et animi claustra. Sinenses enim exterorum mores contemnunt, et "superbe plus ceteris mortalibus sapere se solos credunt." A novitate abhorrent, "nec deviant a regulis moribusque maiorum." Postremo additur linguae Sinicae singularitas et difficultas, quae missionaribus impedimento est immenso.

Quomodo vero a Patre Schall Iesuitarum opera depingitur? Reperiuntur in libro duo verba frequentissime: "penetrare" et "insinuare"; exempli gratia, "Patres se insinuaverunt," "Christiana lex in aula regia insinuatur," "ad aulam penetravit" Pater Adamus, Iesuitae "alliciebant animos" imperatoris. Itaque contra muros tam lapideos quam mentales, non fit impetus ex adverso, sed sinuosus potius quidam motus. Dicam obiter vocabulum quod est "sinuosus" ad modum narrandi, qui huius libri est proprius, sat idoneum esse.

Gradualis haec penetratio et insinuatio totum libri argumentum suppeditat. Videmus primis capitibus Mattheum Riccium usque ad Pekinum solum pervenire, in palatium accipi; deinde Pater Adamus - in episodiis non sine arte dramatica efficaci relatis - Europaeam scientiam veneratae et antiquissimae doctrinae Sinensi praestare et antecellere probat. Agitur hic imprimis de solis eclipsibus praedicendis. Die enim quodam, purpuratis omnibus ipsoque imperatore spectantibus, inter eclipsem Pater Adamus cum primo mandarino "speculam mathematicam conscendit; constat solum novum ab Europaeis traditum calculum tam tempori quam punctis eclipticae exacte respondisse," et antiquam Sinensem regulam una hora a vero discrepasse. Ob hanc aliasque causas Pater Adamus fidem et admirationem imperatoris meretur; vetustatis cultus labefit et frangitur; mandarini invidiosi, qui Patrem "thaumaturgum" et "magum" vocant, nihilominus illi obtemperare coguntur, nempe quocum imperator cotidie colloquatur ac familiariter utatur.

Etiam in gynaeceum, intimam palatii regionem, penetrant quodammodo Iesuitae - non ipsi, sed eunuchi, patrum vice fungentes, nobilissimas nonnullas feminas baptizant, quibus nomina nova imponuntur, qualia sunt Agatha, Theodora. Hae maritis novam fidem exponunt; integrae aulicae familiae baptizantur.

Ultimis tandem libri capitibus ipse imperator Patri Adamo ansam praebet, ut quid de numine divino censeat, exponat. Haec colloquia verbotenus referuntur, quibus in ipso umbilico Sinensis imperii doctrina Christiana enucleatur. Dubitat imperator, titubat. In hoc rerum discrimine - ac libri catastrophe - subito corripitur imperator ignoto morbo, paucis diebus emoritur.

Capitulo extremo narrantur funeralia singulique ritus et caerimonia - haec est libri quasi peroratio - sed ultimis libri paginis lector sentit narratorem non iam intueri solum, sed plene participare vitam et cultum Sinensem. Sane orbis cultusque ille artissime clausus, in quem Pater Adamus tot laboribus penetraverat, in Patrem ipsum quoque penetrasse videtur, qui quodammodo Sinensis factus est.

Locutus sum de duabus rebus - Latinitate libri et Sinensis imperii clausura - non omnino diversis, ut credo. Nam usus Latinitatis humanisticae et quasi universalis, ad Sinas hominibus Europaeis interpretandas - opera haec interpretativa, ut ita dicam, ad illam Sinarum penetrationem, qua tot animi mentisque muri fracti sunt ac traiecti, quodammodo attinent.

Patres enim missionis Pekinensis imprimis interpretum munere sunt functi. Libros Sinice exaraverunt, quibus philosophia et theologia et naturalis scientia occidentalis Sinensibus exponeretur; libros Latinos itidem ediderunt, quibus mores cultusque Sinensis primum Europaeis aperiretur. Duas linguas ad hoc propositum aptas existimaverunt: linguam Latinam humanisticam et linguam Sinensem mandarinicam. Quarum utraque a vulgo ignorabatur, et propter antiquitatem immutabilis videbatur. Porro ambae linguae ea universalitate praeditae esse credebantur, ut iis adhibitis liceret manifestam reddere similitudinem fundamentalem, quae inter Europaeos et Sinenses lateret.

Quos Sinice Patres Riccius et Schall scripserunt, libri classici inter Sinas facti sunt, diuque in magna veneratione habiti; quos Latine scripserunt, merentur saltem ut a nobis adhuc legantur.


Annotationes

<1> Primae notae exemplum est opus epistolare Patris Emmanuel de Nóbrega Lusitani, missionarii apud Brasilienses, cartographi, firmique indigenarum patronis; cuius videatis Cartas do Brasil e mas escritos, ed. Serafino Leite, S.J. (Conimbrigae, apud typographum academicum, 1955). Epistolae quaedam Iesuitarum, qui primum in Sinas missi sunt, nuper sunt typis excusae: Jesuit Letters from China, 1583-1584, ed. M. Howard Rienstra (Minneapoli, apud Academiae Minnesotanae typographum, 1986).

<2> Iansenitae - qui nomen duxerant a Cornelio Iansenio (1585-1638), Iprensi episcopo - saeculo 17o in Gallia praecipue floruerunt, acriterque in Iesuitas tamquam hypocritas, ambitiosos, Pelagianos invecti sunt.

<3> Virgile Pinot, La Chine et la formation de l'esprit philosophique en France, 1640-1740 (Parisiis, apud Geuthner, 1932; reimpr. Genavae, apud Slatkin, 1971); et David Morgan, "Sources of Enlightenment: The Idealizing of China in the Jesuits' Lettres édifiantes and Voltaire's Siècle de Louis XIV," in commentariis quibus nomen Romance Notes, 367 (1997): 263-272. Ipsae Lettres édifiantes praeterito saeculo saepe sunt Gallice editae; exstat porro commoda Isabellae et Ioannis Visière editio, Lettres édifiantes et curieuses de Chine par des missionaires jésuites (Parisiis, apud Garnier,1979).

<4> Riccii vita inceptaque ab Ioanne (Jonathan) D. Spence, professore Yalensi, non minus iucunde quam erudite narrantur in libro qui inscribitur The Memory Palace of Matteo Ricci (Novi Eboraci, apud Viking Penguin, 1984). Ephemeridem quoque Riccii inspiciatis, ex Latino in Anglicum a Louis Gallagher, S. J., versum, China in the Sixteenth Century: The Journals of Matteo Ricci: 1583-1610 (Novi Eboraci, apud Random House, 1942). De Iesuitarum in Sinis rebus gestis generaliter videatis George H. Dunne, S. J., Generation of Giants: The Story of the Jesuits in China in the Last Decade of the Ming Dynasty (Nostrae Dominae in Indiana, apud typographum academicum, 1962).

<5> Ea causa profecto Confucius ille nomen Latinum accepit, quod primum Europaeis ex Latinis Iesuitarum scriptis innotuit.

<6> Attamen non omnes Iesuitae a nominibus exoticis novatisve abhoruisse videntur; videatis N. Golvers, "The Latin Treatises of F. Verbiest, S. J., on European Astronomy in China: Some Linguistic Considerations," in commentariis quibus nomen Humanistica Lovaniensia 44 (1995): 322-346. Porro confitendum est vocabula exotica aliquot etiam in Adami Schall Narratione hic illic inveniri, praesertim ultimis capitibus; plerumque tamen vitantur.

<6A> Ab Accio Watanabeo certiores facti iam opinari audemus ludum verisimiliter esse eundem qui nunc "Igo" appelletur.

<7> Querelle illa des cérémonies chinoises paucis narratur apud Vissière (ann. 3), pp. 22-33, amplius apud Pinot (ann. 3), passim. Inspiciatis quoque textuum historicorum delectum, a René Etiemble editum,Les Jésuites en Chine: la querelle des rites, 1552-1773 (Parisiis, apud Juliard, 1966).

<8> Inter Iansenistas primus Blasius Pascalius, celeberrimus auctor, Iesuiticam inter Sinenses politicam insectatus est in divulgatissimo libro Lettres écrites à un provincial (Parisiis, 1657; saepe redimpr.), qui liber Latinus factus est a Petro Nicolio, cooperante ipso Pascalio, Ludovici Montalti Litterae Provinciales de Morali et Politica Iesuitarum Disciplina (Coloniae Agrippinae [falso pro Parisiis], 1658). Ceterum vel amplissima eiusmodi in Iesuitas accusatio est Antonii Arnaldii, Iansenistarum quasi primipili, Histoire des différends entre les missionaires jésuites d'une part et ceux des ordres de saint Dominique et de saint François de l'autre (Amstelodami ?, 1692).

<9> Inter has sunt imprimis inspiciendae Bérénice (Parisiis, 1670), Britannicus (Parisiis, 1670), et Bajazet (Parisiis, 1672) - persaepe redimpressae.

Haec pagina proxime mutatast