Tabacum(1) et Diabolus
Fabella Iaponica a Riunosuke Akutagawa conscripta,
quam Accius Watanabeus ex Iaponico sermone in Latinum convertit.
Interpretis praefatio: Impugnationem atque ut ita dicam persecutionem fumum sugentium(2) his diebus praecipue in America septentrionali flagrantem considerans hanc fabellam fortasse putas recens conscriptam esse, sed falleris; nam plus quam octaginta annos ante, anno videlicet 1915, edita est.
Auctor autem Iaponibus notissimus Riunosuke Akutagawa natus est in urbe Tokione anno 1892. Iuvenis incubuit in litteras Anglicas, quibus postea litteris docendis se familiamque sustentavit. Fabellas et mythistorias conscripsit permultas, quarum notissima fortasse est ea, cui titulus est Rasiomon, ex qua spectaculum cinematographicum eiusdem tituli ab Akira Kurosoawa confectum est. Anno autem 1927 mortuus est, trigina quinque annos natus.
I. Tabacum antiquitus in Iaponia non exstitit. Super aetate autem qua per mare advectum fuerit auctores historici non adamussim consentiunt, quamvis saeculo decimo quinto tabaci adventum esse collocandum constet. Patet quidem eodem saeculo exeunte iam paene ubique segetem tabaci inveniri potuisse, sequentique saeculo fumationem(3) tam apud Iapones vulgatam atque adamatam fuisse, ut hic iocus in ore populi versaretur: "Quid nihil efficit? Scilicet lex, quae fumationem vetat, ea, quae vetat luxum, iussa Divi Imperatoris(4) , et medici, qui ad urbem Kiotonem habitant(5) ."
Qui autem tabacum advexerint si rogaveris, historici moderni ad unum respondebunt aut Lusitanos, aut Hispanos. At non solum hoc responsum dari potest:est enim aliud responsum, quod mytho quodam nostrae memoriae traditur, secundum quem mython tabacum nescio unde apportavit diabolus, quem autem diabolum pater Franciscus Xavier secum in Iaponiam adduxit.
Quod cum dico, fideles Christiani me verisimiliter culpant, quod sanctum suum blasphemem. Mea tamen opinione mythos hic verax videtur esse; nam quod simul cum Deo occidentali diabolus quoque occidentalis advenit, quod simil ac occidentale bonum, malum occidentale advectum est, id secundum naturam factum esse mihi quidem videtur.
Num autem idem diabolus etiam tabacum apportaverit, fateor me diiudicare non posse; tamen cum diabolus, id quod ab Anatole Franco auctore Francogallico accepimus, aggressus fuerit monachum quendam vi resedae(6) temptare, et tabacum ab eodem diabolo in Iaponiam esse apportatum facile negari non potest. Quod si falsum sit, fallaciam in hac re simillimam veritati videri posse putaverim; quibus cogitationibus adductus, constitui mython, quo adventus tabaci explicatur, infra exhibere. II. Anno decimo octavo aetatis Tembunianae, secundum autem rationem occidentalem anno millesimo quingentesimo quadragesimo nono, diabolus forma assumpta eius, qui praedicator Franciscum Xavier una cum ceteris comitabatur, longam navigationem prospere permensus pervenit in Iaponiam. Formam autem praedicatoris assumere diabolo licuit, quod verus praedicator dum in urbe Macaone e navi egressus in terra negotiatur, ei qui in navi remanserunt id ignorantes vela ventis dederunt. Itaque diabolus, qui usque ad id temporis ex cauda antennae circumligata deorsum pependerat quaeque infra fierent clam speculatus erat, forma statim mutata praedicatorem assimilavit et Patri Francisco servire coepit. Ab eo enim, qui postea Doctorem Faustum visitaturus se in equitem aspectu nobilem paludamento rubro indutum mutavisset, talis dissimulatio admodum facile peracta est.
Navi autem in Iaponiam appulsa, res valde ibi discrepare diabolo visae sunt ab iis, quas ipse in Europa ex Historia Marci Pauli didicerat. Primum, cum in Historia narraretur Iaponia ubique auro abundare, diabolo diligenter circumspicienti nulla copia comparuit aurea. Qua de causa modo si crucem ungue rasam in aurum mutaret, putavit multos se homines temptaturum atque seducturum. Deinde quod Marcus Paulus scripsit Iapones margaritis aliisve gemmis utentes suscitare mortuos valere, et hoc falsum visum est. Quod si falsum, in aliquot puteos spuendo, morbosaque contagione diffundenda, se facile facturum putavit ut homines paradisi post mortem futuri obliviscerentur. Haec cum cogitaret diabolus, dum Patrem Franciscum comitatur sollemniterque omnia perlustrat, secreto in sinu gaudebat.
Solum tamen hoc diaboli consilio obstabat neque exsuperari potuit, quod cum Franciscus Xavier modo in Iaponiam advenisset, neque secta Christiana florebat neque erat quisquam ad fidem conversus, quem diabolus temptaret. Qui status rerum ipsum diabolum non paululum quidem vexavit, neque certum erat quo modo otium tam insperatum pro tempore tereretur.
Itaque diabolus, multis cogitationibus volutis, constituit sibi horto colendo otium impendendum esse. Semina enim variarum herbarum ex Europa auribus suis imposita apportaverat, agellumque sibi, vicino aliquo agricola rogando, facile comparare potuit. Insuper Pater Franciscus hoc optimum, ut aiebat, consilium ipse comprobavit. Pater enim, ut patet, hoc tantum putavit, quendam e praedicatoribus se comitantibus aliquam herbam, arti medicinae utilem, velle in Iaponiam introducere.
Diabolus autem quam celerrime aratrum palamque mutuatus est, quibus agellum quendam viae adiacentem diligenter arare coepit.
Vere ineunte, per aerem umidum nebulosumque, a templo Bhuddistico procul sito sonus somniferus campanae pulsatae leniter resonabat, qui sonus blandus ac tranquillus nec aures nec cerebrum aspere percutiebat, sicut campanarum ecclesiarum occidentalium stridor, cui assuetus erat diabolus. Tamen si putas hoc contentum loco tam placido placide diabolum se gessisse, plane falleris.
Nam simul ac sonum campanae Bhuddisticae diabolus percepit, vehementius severiusque frontem contrahens quam antea, cum campanam ecclesiae Sancti Pauli audivisset sonantem, glaebas agelli pala intentior coepit comminuere. Nam dum sonum blandum campanae audit, dumque radiis solis collustratus tepet, incerto qua de causa, animum suum laxari ac molliri sensit, ut voluntas et beneficium dandi et iniuriam inferendi evanesceret. Cui tamen affectui si paruisset, nequiquam mari traiecto Iapones temptaturus advenisset. Itaque is diabolus, qui laborem adeo odit, ut eum, quod callum in manibus non haberet, soror Ivannis conviciata sit, nunc tam sedulo pala utebatur, quo soporem, qui eius vel paulo cedentis omne iudicium de peccatis virtutibusque se obruturum minaretur, quam diligentissime arceret.
Diabolus igitur intra paucos dies agellum totum aravit, seminaque ex auribus deprompta seminavit. III. Deinde mensibus procedentibus semina, quae diabolus sparserat, germinaverunt ac caules tetenderunt, et aestate eiusdem anni exeunte lata viridiaque folia iam adeo luxuriabant, ut totam humum oculis interdicerent. Herbae tamen nomen nemo scivit. Patri etiam Francisco id requirenti diabolus tantum arridens silentium tenebat, nec quicquam respondit.
Deinde super herbae caules flores constipati infundibulo similes coloris purpurei apparuerunt. Quibus florentibus diabolus, quippe qui tam magnam operam impendisset, valde laetus, missis matutinis vespertinisve finitis semper ad agellum revertebat atque accurate herbam fovebat.
Quondam autem accidit, ut Pater Franciscus ad fidem Christianam divulgandam peregrinaretur, quo absente haec, quae narrabo, evenerunt. Mercator quidam bovarius bovem subfuscum ducens praeteribat agellum, et conspexit intra saepimenta agelli floribus purpureis cooperti praedicatorem Europaeum, qui veste nigra monachili vestitus erat et capite petasum amplum gerebat, assidue insecta foliis adhaerentia captantem. Mercator, quippe qui flores numquam antea conspecti cuius generis essent miraretur, sponte stetit, ac petaso de capite demoto praedicatorem verecunde compellavit.
"Heus pater mi, qui sunt isti flores?"
Praedicator autem, qui parvo naso parvisque ocellis praeditus mercatori barbarus quidem sed admodum benevolus videbatur, vultu ad hominem converso dixit.
"Hosne flores dicis?"
"Ita domine" ait mercator.
Europaeus autem, saepimento nixus, abnuit et lingua Iaponica nondum exercitatus dixit.
"Da veniam; nam nomen quidem eorum aliis indicare non mihi licet."
"Quid dicis?" ait mercator, "Anne Dominus Franciscus praecepit id nemini indicare?"
"Non est ita."
"Quod cum ita sit, vel nomen solum me breviter doce, quaeso. Nam et ego, a Domino Francisco instructus, iam ad fidem conversus sum, ut ipse nunc vides."
Quae cum dixisset bovarius mercator, paululum gloriatus digito indicavit pectus suum, ubi nempe parva crux aenea cervice dependens solis radiis percussa refulgebat. Qua conspecta praedicator, quod radii candidi solares oculorum aciem praestrinxissent, ut videbatur, oculis clausis fronteque contracta caput demisit, sed rursus celeriter tenore benevolentiore etiam quam qui antea erat assumpto, incerto utrum iocose an serie, dixit haec.
"Ne te petente quidem licet. Nam patriae meae legibus vetor id aliis hominibus indicare. Tu tamen conare conicere nomen; Iapones enim cum sint callidi, tu recte profecto coniectare poteris. Quod si recte coniectaveris, quae in hoc agello crescunt omnia tibi dabo."
Mercator, qui scilicet putavit praedicatorem ludere, leniter facie sole laboreque fuscata subridens capite iocose histrionalique modo inclinato dixit.
"Quid rogas? Hoc ipso momento equidem coniectare non valeo."
"Ergo non necesse est intra hunc diem responsum mihi dare. Triduo quae potes animo bene voluta, deinde revertere. Vel aliquem rogare licet. Si recte coniectaveris, per me haec omnia tua erunt. Praeterea dabo tibi vinum rubrum. An vis, ut imaginem Paradisi Terrestris donem?"
Mercator, quod praedicator tam vehementer locutus esset, ut veri simile est, miratus, dixit.
"Quod si recte coniectare non queam, quid faciam?"
Praedicator autem petasum in obliquum premens ac manum vibrans risit, et ridens quidem sonum tam acutum corvique cantui similem emisit, ut mercator paululum admiraretur.
"Si quod coniectaveris rectum non fuerit, ego a te aliquid accipiam. Sponsionem faciamus; certamen unum dabit eventum ex duobus, aut tu recte coniectare valebis, aut non valebis. Quod si recte coniectaveris, haec omnia tibe dabo."
Dum haec dicit barbarus, incerto qua de causa, rursus benevolo tenore locutus est.
"Bene, de condicione tecum consentio. Itaque et ego ut liberalitatem reddam quicquid vis tibi dabo."
"Quicquid dicis; anne etiam hunc bovem?"
"Si contentus bove eris, etiam hoc ipso momento tibi donabo."
Mercator haec dixit et risit, dum frontem bovis manu mulcet. Videbatur enim putare haec omnia ex iocoso ingenio praedicatoris benevoli procedere.
"Quod si ego victoriam abstulero, herbam istam quae floribus coronatur dono accipiam."
"Bene bene. Nunc certe inter nos convenit."
"Certe pacti sumus. Id iuro in nomine Domini nostri Iesu Christi."
His auditis, praedicator contentus oculis parvis laetitia fulgentibus bis terve naribus resonavit. Deinde manu laeva lateri admota ac pectore paululum prominente manu dextra tetigit flores purpureos, et pronuntiavit.
"Tu igitur si recte non coniectaveris, animam tuam corpusque dono accipiam."
Quae cum dixisset, Europaeus dextram manum lente movit et petasum detraxit. Quo amoto inter capillos crispos apparuerunt duo cornua velut hirci. Mercator haec cum vidisset statim palluit petasumque suum quem manu tenebat in humum decidere sivit. Fortasse quod sol nube opertus est, flores foliaque quae erant in agello subito colores laetos amiserunt. Etiam bos velut si quid timeret cornubus demissis minanter fremebat.
"Iusiurandum vel mihi datum tamen conservari debet. Tu enim eam, cuius nomen mihi proferre non licet, digito monstrans iuravisti. Noli oblivisci; terminus post tres dies adveniet. Ergo vale."
Ita dixit diabolus verecundis, ut mercatori illuderet, verbis, et se urbane summisit. IV. Mercatorem, ut par est, valde paenituit quod ignarus a diabolo deceptus esset, ut nisi quid insolitum accideret, et corpus traderetur et anima igni, qui "non extinguetur."(7) Quod si evenisset, nequiquam religionem veterem abiecisset et baptismo Christiano ablutus esset.
Tamen quoniam in nomine Domini Iesu Christi iam iuraverat, peierare haud licuit. Pater quidem Franciscus si adfuisset, aliquid auxilii ab eo sperare mercator potuisset, sed infeliciter et ille afuit. Itaque mercator tres totos dies etiam noctu pervigilans cogitavit quo modo astutiam diaboli superaret. Ad quem finem ut perveniret, quoquo modo necesse erat ut nomen illius herbae comperiret. At quod nomen ipse Pater Franciscus ignoraret, anne quisquam compertum haberet?
Mercator tandem ea nocte, post quam terminus, de quo diabolus locutus est, adventurus erat, bovem suum silentio iterum trahens ad casam, ubi habitabat praedicator, clam appropinquavit. Quae casa agello viaeque adiacebat. Mercator autem prope casam perveniens vidit nullam lucernam per fenestras lucere, qua re coniectavit praedicatorem iam dormitum isse. Luna quidem erat in caelo, sed nubibus operta obscure lucebat, cuius luce illi purpurei flores in tenebris subobscuri conspiciebantur. Quae omnia aspiciens mercator, quamquam consilio quodam concepto tandem illuc clam venerat, tamen silentio loci nescio qua de causa territus, iam in eo erat ut redire constitueret. Praecipue cum putaret se inter et illum cornutum, fortasse eo ipso momento loca inferna somniantem, solam ianuam interesse, fortitudinem multo labore concitatam tamen iamiam nutare sensit. At cum meminisset corpus animamque suam, si aliter quam constituerat fecisset, manibus diaboli tradenda esse, timori nullo modo cedendum censuit.
Itaque mercator, Virginis Mariae opem sibi precatus, tandem quod iam animo volverat agere coepit. Quod scilicet consilium hoc erat, ut bovem fuscum, quem traxerat, funiculo solutum atque virga valide verberatum, in agellum ageret.
Bos autem, dolore concitatus atque exsultans, saepimentum perfregit, agellumque concalcavit et cornibus aliquotiens in parietes ipsius casae arietavit. Ungulis insuper sonantibus boveque boante stridor gravis late resonabat. Quo facto aliquis fenestram aperuit et vultum ostendit. Facies cuius sit diiudicare propter tenebras non valuit mercator, sed alius quam diaboli, qui formam pradicatoris assumpserat, non potuit esse. Incerto qua de causa, cornua super capite, etiam per tenebras, dilucide conspiciebantur.
"Ei malum, cur meam conturbas segetem tabaci?"
Ita diabolus, manum vibrans, somno adhuc gravis boavit. Valde enim iratus esse videbatur quod aliquis se modo dormientem tam violenter expergefecisset.
At mercatori,extra agellum latenti quidque fieret speculanti, haec verba diaboli tamquam vox dei resonaverunt.
"Ei malum, cur meam conturbas segetem tabaci?" V. His narratis, fabella, ut omnia opera huius generis, finem valde iucundum accipit. Breviter enim explicatur, quo modo mercator nomen, quod est tabacum, recte dixerit diaboloque admirationem iniecerit, tabacumque, quod in agello crescebat, omne acquisiverit.
Ego autem iamdudum suspicor subesse huic mytho rationem aliquam maioris momenti. Nam diabolus, quamquam corpus animamque mercatoris rapere non valuit, tabacum tamen in Iaponiam introducere et per totum regnum vulgare potuit. Nonne igitur dici potest, salvationem mercatoris et corruptioni originem dedisse, frustramenque, quo diabolus deceptus sit, et successum secum adduxisse? Diabolus, etiam si decidit, non frustra resurgit. Homo, etiam si temptationem exsuperat, nonne aliquando eidem temptationi praeter exspectationem cedit?
Praeterea, quid deinde diabolus passus sit, breviter narrare velim. Patre enim Francisco reverso tandem est diabolus ope sacri pentagrammatis loco depulsus. Formam tamen praedicatoris etiam postea conservans videtur diversas regiones pererrasse. Nam secundum quoddam scriptum, eo tempore, quo ecclessia Christiana in urbe Kiotone exstruebatur, ibi quoque saepe apparuit diabolus. Quidam quidem dicunt illum philosophum Kuasin, qui Duci Matunagae identidem illusit, eundem diabolum fuisse, tamen cum dominus Lafcadius Hearn iam de eo scripserit, hic eadem non repetam. Denique, sub Toyotomi Tokugawaque principibus cum persecutio Christianorum flagraret, quamvis primo aliquotiens comparuit, tandem tempore procedente diabolus in Iaponia omnino apparere desiit. Hucusque tantum gesta diaboli in historiis leguntur. Valde quidem paenitendum est,. quod diabolus, qui post res novas(8) iterum in Iaponiam advenerit, quid egerit, non potest comperiri.
Libri adhibiti:
Akutagawa, Riunosuke. Akutagawa Rionosuke Zensiu Daiikkan (id est: Operum collectorum Riunosukes Akutagawae volumen primum). Tokio: Tikuma Siobo, 1958.
OLD = Glare, P.G.W. ed. Oxford Latin Dictionary. Oxford: Clarendon Press, 1982
Helfer, Christian. Lexicon Auxiliare: Ein deutsch-lateinisches Woerterbuch. Saarbruecken: Societas Latina, 1991.
Souter, Alexander. A Glossary of Later Latin to 600 A.D. Oxford: Clarendon Press, 1949.
Annotationes
(1) Tabacum vox peregrina secundum Lexicon Helferianum saeculo decimo sexto primum a Latinis scriptoribus adhibitum esse videtur. Notandum autem est secundam syllabam produci.
(2) Cfr. Lexicon Helferianum.
(3) Actio enim tabaci fumandi et suctio fumi sive tabaci, et suctus fumi nicotiani, et fumatio, et fumificatio secundum lexicon Helferianum appellari potest. Alexander autem Souter in lexico suo scribit "fumatio, use of smoke (Cael. Aur. Chron. 1.4.136, 5.10.119)," fumificatio" vero non agnoscit.
(4) Medio enim aevo imperatores divi Iaponum, qui appellantur Tennones, a ministris suis imperio orbati plerumque in obscuritate atque aliquando etiam in summa penuria vitam degere cogebantur.
(5) Eo tempore, quo iocus excogitatus est, multi fortasse homines in urbe Kiotone morbis corripiebantur.
(6) Reseda, resedae est nomen cuiusdam herbae medicinalis. Eadem dicitur Anglice Mignonette. Cfr. OLD.
(7) Verba in versu 47 capituli 9 Evangelii secundum Marcum inveniuntur.
(8) Quibus, saeculo decimo nono exeunte, effectum est, ut mores occidentales in Iaponiam importarentur.
Haec pagina proxime mutatast