Argenis

Opus luculentissimum Argenidem Io. Barclaii in lucem numquam proderet sine laboribus multorum amicorum. Iuvat unum amicum honoris causa nominare qui in hac editione paranda sedulam operam contulit, cui grates agam atque habeam, virum dico si quis alius latinitati deditissimum, Terentium Tunberg.

Vita Iohannis Barclaii

Ex antiquissima Scotorum familia patrem habuit Guillelmum Barclaium insignem non modo Mariae Stuartae Reginae gratia sed etiam iurisprudentiae peritia et commercio litterarum. Regina in carcere languente et religione avita Catholica in Scotia marcescente Guillelmus Lutetiam Parisiorum anno 1571 migravit, inde Mussipontum accessit ubi iuris civilis scholae praefectus est. Litteris ab Iacobo Scotiae rege de nobilitate eius acceptis Guillelmus Annam de Malavilla, feminam nobilem Lotharingiae, in matrimonium duxit, ex quo matrimonio Iohannes noster natus est anno 1582. Peritissimi iurisprudentiae patris sententias filius saepissime inseruit in dialogis Argenidis, quales de amicitiis regum, de legatis eligendis, de sectariis reprimendis, de potentia Optimatum continenda, inter alia.

Iohannes Barclaius in Iesuitarum scholis purissimas Musarum doctrinaeque aquas hausit, quas lectoribus posteris in libris eius propinaret. Vicesimo aetatis anno Thebaidem Statii notis illustravit (In P. Statii Papinii Thebaidis Libros IIII Commentarii et in Totidem Sequentes Notae, Mussipontum 1601), ex quo fonte locutiones plurimas in Argenide postea usurpatas extraxit. Paulo post cum patre in Angliam rediit ubi exceptus est a Jacobo iam Angliae et Scotiae rege, quem alliciebat carminibus eius (Regi Iacobo primo carmen gratulatorium, 1603). Quamquam ut Catholicus a regis religione differret, in proprio (ut videtur) amicitiae gradu in Aula Anglica fuit, et in regis nomine legationes obivit ad multas Europae partes, quas postea in opere Icon Animorum (anno 1614) descripsit, cuius operis lepidissimi nova editio magnopere desideratur. In hoc opere mores geniumque omnium nationum, Scotorum, Anglorum, Gallorum, Turcorum, aliorumque plurium gnaviter expressit.

Anno fere 1605 in Anglia habitans uxorem duxit, Aloysiam Debonnaire Francogallicam, ex quo matrimonio nati sunt novem liberi. Poemata Sylvae scripsit, opusculum de Coniuratione Anglicana (Anglice Gunpowder Plot) Regi Jacobo dedicatum, et Euphormionis maiorem partem, quod opus paucos abhinc annos in lucem editum est a Davido Fleming (Euphormionis Lusinini Satyricon (Euphormio's Satyricon) 1605-1607, Nieuwkoop Holland 1973). Leges adversus Catholicos promulgatas timens ne liberis in Anglia natis obessent, anno 1615 iterum solum vertit, primum Galliam, mox Romam peregrinationis metam destinavit, scilicet ut patronum novum illic inveniret. In Argenide viros Romanos praeclarissimos consulto introduxit sub fictis nominibus, quales sunt Ibburranes pro Barbarino, mox Papa Urbano VIII, Antenorius pro Antonio Querengo, poeta notissimo qui postea epitaphium in morte Barclaii scripsit, Dunalbius pro Cardinale Ubaldino, et alii. Romae per quinquennium cum vixisset, post annuam pensionem cum titulis honorum a Paulo V ei et maiori natu filio impertitam febris aestu decessit anno 1621, quo anno Argenis Parisiis primum edita est. Romae in ecclesia Sancti Onofri sepultus est auctor noster. Filius eius abba creatus anno 1673 mortuus est.

Ad immortalitatem Barclaii una sufficiet eius Argenis. In multis editionibus lingua Latina impressis et in versionibus in omnes linguas recentes factis nomen eius pervulgatum est. Rex Iacobus ipse Beniaminum Ionson, scriptorem praeclarissimum illius aetatis opus vertere iussit, sed illa versio apud typographum combusta est, damnum litteris Anglicis lamentabile. Aliae mythistoriae in quibus res postea a personis Argenidis gestae scriptae sunt, e quibus praecipua est Archombrotus et Theopompus, sive Argenidis secunda & tertia pars, ubi de institutione principis (Lugd. Batv. et Roterod.: Ex officina Hackiana, 1669) a Gabrielo Bugnotio, qui in eodem volumine editionem quoque luculentissimam Argenidis cum vita brevi Barclaii edidit. Saeculo octavo decimo ultimae editiones et versiones Argenidis apparuerunt, quam ob rem gaudemus quod opus illud nunc in publicum prodit hac forma electronica.

De editionibus

Ex quinquaginta fere editionibus per totum saeculum editis has quae mihi in prompu erant in California septentrionali perlegi. Ut vides, editionem variorum nullo modo composui, sed lectiones, quas Barclaius ipse auctor maximae audaciae scripsisset, in hac editione descriptas esse credo et corruptiones editorum reiectas. Pro magnitudine operis paucae quidem difficultates apparent.

ed. pri. = Ioannis Barclaii Argenis. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, 1621. Editio princeps, 1206 paginae. Vide infra de textibus huius editionis.

err. ed. pri. = In nonnullis exemplaribus editionis principis est index erratorum post p. 1208.

ed. sec. = Argenis. Editio secunda. Parisiis, Sumptibus Nicolaj Buon, 1622. Non reimpressio editionis pri., sed vera editio secunda.

1627 = Io. Barclaii Argenis. Editio novissima cvm clave, hoc est, nominum propriorum elucidatione hactenus nondum edita. Lvgd[uni] Bat[avorum] ex officina Elzeviriana, 1627.

1630 = Io. Barclaii Argenis. Editio novissima. Cum clave. hoc est, nominum propriorum elucidatione hactenus nondum edita. Lugdunum Batavorum, ex officina Elzerviriana, 1630.

1634 = Ioannis Barclaii Argenis. Ed. novissima. Cum clave, hoc est: nominum propriorum elucidatione hactenus nondum edita. Oxoniae, Excudebat I. L[ichfield]. impensis Thomae Huggins, 1634.

1664 = Jo. Barclaii Argenis / nunc primum illustrata. Lugd. Batv. et Roterod.: Ex officina Hackiana, 1664. (Cum annotationibus Bugnotii, Vita Barclaii, et duae fabulae in quibus plures res gestae Archombroti et Poliarchi narrantur: Archombrotus et Theopompus, sive Argenidis secunda & tertia pars, ubi de institutione principis. Editio optima.)

1664b = Io. Barclaii Argenis, cum clave hoc est, nominum propriorum elucidatione hactenus nondum edita. Editio novissima, Amstelodami, Ex officina Elizei Weyerstraeten, 1664.

1673 = Argenis : cum clave, hoc est, nominum propriorum elucidatione olim quidem edita / Jo. Barclaii. Editio ultima correctior & emendatior. Cantabrigiae: Joann. Hayes, 1673 (Impensis Joann. Creed.). (in prima pagina 1674). Haec editio mendosa in omnibus fere bibliothecis universitariis Americanis inveniri potest in serie cui nomen est Early English books, 1641-1700, reel 407:5.

De Versionibus in Anglicum sermonem factis.

De versionibus in alias linguas factis dixerit alius philologus. Ut supra dictum, Beniamini Ionson versio (anno 1623 apud Stationers Hall) amissa est. Quattuor (sed vide animadversiones) exstant:

1. Barclay, his Argenis; or, The loves of Poliarchus and Argenis: faithfully tr. out of Latine into English, by Kingesmill Long. London, Print. by G.P. for H. Seile, 1625. Editio princeps huius versionis optimae, iuste multoties edita. Carminum versiones a T. May.

2. John Barclay his Argenis, translated ovt of Latine into English; the prose vpon His Maiesties command, by Sir Robert Le Grys, and the verses by Thomas May. With a clauis annexed to it for the satisfaction of the... London, Printed by F. Kyngston for R. Meighen and H. Seile [1628 or 9]. Vide magnum opus quod nuncupatur Dictionary of National Biography si rebus gestis moribusque Roberti Le Grys, qui erat tutor Caroli I, filii Regis Iacobi, delectari vis. Versio sat bene facta, sed Longii melior est.

3. The adventures of Poliarchus and Argenis. Translated from the Latin of John Barclay [i.e., of his Argenis]. By the Revd. Mr. John Jacob. Dublin Printed by James Hoey. 1734. Fabulae nostrae epitome tantum.

4. The phoenix : or, The history of Polyarchus and Argenis / translated from the Latin, by a lady [i.e. C. Reeve]. London : John Bell, M DCC LXXII [1772]. Clara Reeve multas fabulas mythistoricas horrificas (Anglice Gothic novels) scripsit, inter quas sunt Adelaide; or, The Chateau de St. Pierre. A tale of the sixteenth century 1806; Edwin, King of Northumberland. A story of the seventh century 1802; The old English baron. a Gothic story 1778. Num linguam latinam bene didicerit in dubio est. Operae pretium verba Dominae Reeve de versione sua referre: "The editor has made use of both the former translations occasionally [quae sunt Longii et Le Grys], and whenever a doubt arose, had recourse to the original. She has endeavoured to reform the languageŠ" Revera haec versio rescriptio tantum est versionis Longii, multis omissis, paucis mutatis.

Res orthographicae

Ne lectoris fastidium moveatur, orthographia recenti usus sum, secundum glossiarium maximum cui nomen est Lewis & Short. Editionum orthographia multum variatur. Haec est orthographia editionis principis:
caeteri &emdash;> ceteri
coena &emdash;> cena
exolvo, exurgo, exequor et alia vocabula in -ex(s)- &emdash;> exsolvo, exsurgo, exsequor, etc.
Imo &emdash;> Immo
lacryma/lachryma &emdash;> lacrima
literae &emdash;> litterae
littus &emdash;> litus
pene &emdash;> paene
poenitentia (et similia) &emdash;> paenitentia
sequutus, loquutus &emdash;> secutus, locutus
solicito &emdash;> sollicito

E fabula Barclaii Titus Livius redolet in verbis, e.g. scripsere pro scripserunt, subiere pro subierunt. Ut lectu tironibus facilior fabula sit, semper subiêre pro subiere = subierunt scripsi. (Deûm pro vocabulo Deum = Deorum scripsi.)

Quamquam ego hoc opere laborans interpunctionem temporis litterarum renatarum, in qua quodque fere comma puncto aliquo finiatur ut lectoribus sensus perspicuissimus sit, amare coepi, tamen interpunctione recenti et (ut vera dicam) anglica usus sum.

Pauca opera fabulam Argenidem legentibus utilia:

1. IJsewijn, J., "John Barclay and His Argenis, A Scottish Neo-Latin Novelist," Humanistica Lovaniensia 32 (1983) 1-27. Hoc opusculum illius philologi praeclarissimi (mortuus 1998), Principis studiorum neo-latinorum, primum lege.

2. Davis, Charles, "John Barclay and His Argenis in Spain," Humanistica Lovaniensia 32 (1983) 28-44. De tribus versionibus in linguam hispanicam factis.

3. Fleming, David, Euphormionis Lusinini Satyricon (Euphormio's Satyricon) 1605-1607 (Nieuwkoop Holland) 1973. Praefatio perutilis est.

4. Collignon, Albert, Notes Historiques, Littéraires et Biliographiques sur L'Argenis de Jean Barclay (Paris and Nancy) 1902. Repositorium multorum rerum: de compositione et editione Parisiis, cum epistulis Barclaii et amicorum; de fortuna et exito fabulae ipsius; de latinitate; de familia Barclaii. Additur index editionum et versionum a Domino Collingnon repertorum. Opus luculentum.

5. Becker, August "Johann Barclay 1582-1621," Zeitschrift für vergleich. Lit.-Geschichte 15 (1903). De omnibus operibus Barclaii.

6. Kettelhoit, Paula, Formanalyse der Barclay-Opitzschen "Argenis," Bottrop i.W., Buch- und Kunstdruckerei Wilh. (Postberg) 1934.

7. Bensly, Edward, in Cambridge History of English Literature (Cambridge and New York) 1910, vol. 4, 290-299. Quamquam ad textum Latinum sane non spectat, scriptor optime disserit de familia, fama, laude Barclaii.

Haec pagina proxime mutatast

X
Enter your linkblue username.
Enter your linkblue password.
Secure Login

This login is SSL protected

Loading