Skip to main content

Haicua

Existimatio librorum: Harundine. Haicu dum Ludo: Een bloemlezing van Latijnse haiku's. Leuven: Aulos, 1998. Genovefa Imme. Haikai Quotidiens: Haicua Cottidiana. Mazet St Voy: Editions Tarmaye, 1998.

Scripsit Accius WATANABEUS

Mihi quidem natione Iaponi qui cultum nostrum civilem nonnullius momenti esse existimem maximo gaudio est suscepisse hos duos libros, quibus carmina quamvis numeris Iaponicis tamen Latine conscripta continentur, recensendos. Prius autem quam ipsos libros tractem, liceat mihi pauca de linguis cultuque civili, quae ad rem attineant, disserere.

Nam quando fere cumque de pronuntiatione Latina cogito, mihi solet linguae Iaponicae Latinaeque similitudo occurrere; mirabile enim est quam similem in modum sonent. Pronuntiatione enim utentes Latina classicae aetatis, quae et "historice restaurata" dicitur, proferimus vocales simplices quinque, videlicet a, e, i, o, u; quibus et nos Iapones utimur. Quas necnon vocales nos producimus et corripimus, sicut in sermone Latino. Sunt etiam quinque diphthongi Latinae , ae, au, ei, eu, oe; quae eaedem et apud nos sunt. Latina autem dipthongus ae, ut philologis glossologisque iam satis notum est, etiam classica aetate extra quidem urbem Romam nonnumquam proferri solebat sicut e, praesertim ab hominibus rudibus litterarumque expertibus.<1> Quod minus notum est et multis admiratione dignum fortasse videbitur, et Iapones his ipsis diebus, quando ae sive ai dicere oportet, tamen saepe e proferunt; ut exempli gratia particulam nai, quae Iaponice significat non est, et pueri et ii quibus mos sit neglegenter loqui, proferant tamquam ne.

Similitudo quaedam inest et consonantibus. Nam sicut Latini abhorrebant a serie consonantium sine intervallis temere composita, ita nos; puto antiqui Romani si sermonem Russicum audivissent, consonantes nulla vocali intercedente una collocatas illis tam magnam admirationem quam nobis iniecturas fuisse. Quo fit, ut et Latina et Iaponica enuntiata in syllabas dividi possint, quarum unaquaeque vocalem unam dyphthongumve contineat et plerumque incipiat a consonante, in consonantem aliquando desinat.

Cum igitur sermo Iaponicus quod ad pronuntiationem attineat non multum ab illo antiquo sermone Latino distet, cumque iam his novissimis decenniis cultus noster civilis apud nationes occidentales innotuerit (praecipue quidem, ut opinor, propter vim oeconomicam Iaponum - nam multarum adhuc gentium cultus civiles, artes, litterae digna quidem sunt quae et ab alienigenis colantur, tamen propter minorem politicam pecuniariamve potentiam iacent in obscuritate ac negleguntur) non mirum est neque absonum videtur, quod et haicua,<2> brevissima carmina gentis Iaponicae propria, Latine conscribuntur ac cantantur.

Prius autem quam haicua Latine scripta tracto, de haicu ipso, de eius forma atque historia, quippe quae litterarum classicarum cultoribus verisimiliter minus sint nota, breviter dicendum est. Unumquodque haicu continet tres versus, quorum primus quinque syllabis, secundus septem et tertius iterum quinque constat. Bashonis, exempli gratia, poetae septimi decimi saeculi, notissimum haicu ita scriptum est:

Furu ike ya

kawazu tobikomu

mizu no oto

Quod Latine est, ut in florilegio quod inscribitur Haicu dum Ludo invenitur,

O vetus stagnum!

Rana de ripa salit

ac sonant aquae. (XLVI - Basho - R.C.)

Cum autem quinque syllabae et deinde septem Iaponice enuntiantur rhythmus quidam efficitur qui, sicut hexameter heroicus apud Graecos, ingenio linguae bene et perpulchre convenire videtur. Qui rhythmus etiam in opere cui titulus est Kojiki, quod quidem apud Iapones antiquissimum esse putatur quodque circa octavum saeculum post Christum natum litteris mandatum est, nonnumquam deprehenditur.

Inde a diluculo, ut ita dicam, litterarum Iaponicarum exstat genus carminum nomine Tanka, quorum carminum singula quinis versibus constant. Nam primus versus habet syllabas quinque, secundus septem, tertius quinque, deinde et quartus et quintus septenas. Quod genus poeticum eo genere quod Haicu nuncupatur et antiquius et elegantius habetur; nam etiam his diebus imperator Iaponum, cuius progenies traditur ante circiter duo millia sescentos annos a dis esse orta, et familiares eius solent huiusmodi carmina pangere et publici iuris facere. Cum autem iam permultos annos genus Tanka apud Iapones celebraretur, saeculo fortasse sexto et decimo, ut quidam putant, homines primum coeperunt nonnumquam, carmina remissiorem in modum componere cupientes, tres tantum versus pangere et reliquos duo missos facere, ut schema quod est haicus proprium efficeretur.

Quod carminis genus et sermonis Latini cultores iam nonnulli coluerunt exemplaque artis ediderunt. Nam Henrici Reinhardt Germani florilegia haicuum Latinorum exstant, necnon per periodica Latina eius aliorumque huiusmodi carmina divulgata sunt.<3> Hoc etiam ipso anno 1998 prodierunt duo quae hic recensenda suscepi florilegia Latinorum haicuum.

Florilegio autem cui nomen Haicu dum ludo conficiendo contulerunt operam discipuli, ludimagistri, professores Flandri numero novem, quorum notissimus linguae quidem Latinae cultoribus verisimiliter est D. Sacre. Titulus autem depromptus est, ut videtur, ex hoc haicu:

Haicu dum ludo

obrutus negotiis

repuerasco. - (LXXVI, D.S.)

quo quidem carmine natura florilegii ipsius bene exprimitur, cum carmina tam brevia simpliciaque quam sunt haicua non tanto labore indigeant quam series hexametrorum; homo officio deposito dum ludit ac repuerascit facile, modo si satis ei poetici ingenii sit, huiusmodi versus meditatus fuerit.

In hoc autem florilegio verbis Latinis vel paululum inusitatioribus et difficilioribus suppositae sunt adnotationes breves Nederlandice quidem conscriptae, quas tamen, cum lingua Nederlandica Anglicae Germanicaeque simillima sit, plerique lectores etiam alienigenae facile intellegent.

Res de quibus Iapones cummaxime solent haicua conscribere ad rerum naturam attinent, praecipue quidem arbores, plantas, animalia, tempestates. De quibus rebus plurima insunt in florilegio carmina. Ut pauca exempla afferam, quae sequuntur mihi quidem maxime placent ingenioque haicuum accommodata videntur. Hoc carmine describitur solis occasus, quem semper homini cuiuslibet gentis sensum mysticum et prope divinum afferre opinor:

Sol vespertinus

rutilanti nitore

terram relinquit. (I. Ramona Janssens - Har.)

Altero autem carmine sol tegmine nebularum subobscurus bene exprimitur:

Iners nebula,

sol velut luna vagus

arbores inter. (IV. L.V.)

Neque animalia negleguntur, nam de pullo aliquo pulchro et amabili fit quod sequitur haicu:

Nidulus tepet:

pipilat avicula

os et apparet. (XXVII - D.S.)

Exemplo, quod nunc afferam, cattae caute ut mos animalis est procedentis imago verbis bene confingitur:

Adrepit feles

nigra, praecedentibus

oculis glaucis. (XI. M.S. - A.W.)

Quod hi poetae Flandri ingenium haicuum tam bene etiam sermone Latino exprimunt fortasse nihil mirum est, cum etiam haicua ab Iaponibus conscripta in manus sumpserint et in Latinum sermonem verterint. Versionem illius Bashonis carminis iam supra citavi; praeter hanc inveniuntur tres versiones, quarum numeri sunt IV, XVII, LXXXVII.

At cum florilegium hoc conscriptum sit non solum ut genus haicuale<4> coleretur sed et sermo Latinus, res tractantur et e classicis, id est Latinis et Graecis, operibus depromptae. Catulli enim notissimos illos versus, qui sunt:

.....velut prati

ultimi flos, praetereunte postquam

tactus aratro est. (Catull. 11, 22-24)

duo poetae suis verbis in numeros haicuales converterunt:

Ultimi prati

flos decidit ilico

tactus aratro (XXI - D.S.)

 

Ultimi prati

flos tangitur aratro

praetereunti (XXII - H.B.)

Necnon in haicu XII versus Sapphonis et in sermonem Latinum et in metrum haicuale conversi sunt.

Florilegium contra quod inscribitur Haicua Cottidiana opera solius Genovefae Imme continet, quo fit ut lectores mirabile ingenium artemque poetriae, quae iam saepius pro versibus venustis Latinisque praemia tulit, in haicubus sollertissime perpolitis intueri possint atque admirari.

Haicua florilegio insunt numero 365, cum poeta, ut ipsa ait, imaginem Nini viri sui vita quidem defuncti quem tamen perseveranter memoriterque amare pergit animo cottidie versans atque eum quasi alloquens, diebus singulis singula panxerit haicua. Quod colligere atque intellegere licet et a praefatione, quam auctrix praefixit Latine et Francogallice, et ab ipsis aliquot haicubus, qualia sunt haec duo:

Lima perpolit

aurum quod erit ei

qui mortem transit. (III)

 

Ut cottidie

mihi dabas flosculum,

do versiculos. (LV)

Haicua enim Genovefae sunt munera viro oblata, quae vividum amorem per limen vitae mortisque transferant, ut ex eo quod sequitur haicu apparet:

Quales columbae

tales avolant versus

amoriferi. (LXXX)

Haicua autem conscribere voluit poetria potius quam carmina heroica elegiacave, quod sibi disciplinam, ut ait, imponendam constituisset, ut quae in animo haberet breviter exponeret neve versus effunderet nimis inflatos. Natura tamen poetriae, quae ut ipsa fatetur est romantica magisque occidentalis quam orientalis, nonnumquam fusius quam schema haicuale permittat se exprimere gestiens disciplinae repugnat, ut ex iis quae sequuntur haicubus licet colligere:

Calix angustus

unde fluctus amoris

paene redundant (XXV)

 

Verborum suco

carmen impletum breve

amor(e) explodat! (XXXVIII)

Aliquotiens poetria concitatione animi turbata vehementius canit, quam, ut mihi quidem videtur, ingenio haicuum conveniat. Tales enim versus, quales sunt:

Cordi furenti clavum figit acutum cottidie mors. (X)

vel etiam:

Si "amor" lego,

ut in ecstasi fleo

et venis in me. (CCCXI)

Iapon auctor haicuum vix ex ore emittere ausit. Poetriam tamen Francogallicam remque tam gravem magnique momenti ita canentem aequus lector non modo non culpandam sed laude dignam putaverit. Necnon quod sequitur haicu brevissimum simulque sensus plenissimum poetriam iam haicus pangendi sollertem arguere videtur:

Fascia, stola

festiva, lentus terror,

iasminum, stela (CCCXV)

quod quidem carmen matrimonium poetriae inceptum feliciter infeliciterque immitibus fatis in finem adductum describere videtur.

Neque desunt carmina quibus res quae in haicubus solent memorantur, quorum aliquot libenter exscribo atque commemoro. Descriptio etenim anni temporum Iaponibus maxime placet et in haicubus nostris saepissime invenitur, quod neque Genovefa nescire videtur, cum canat:

Iter, quo rubet

foliorum rubigo,

fugit autumnus. (CCXCV)

Et alia sunt huiusmodi carmina, in quibus tamen non modo tempus anni venuste descriptum sed etiam poetriam in coemeterio quodam, iuxta viri monumentum, ut veri simile est, commorantem deprehendimus:

Canunt cypressi

dum turtures gemiscunt

sed marmor silet. (XV)

 

Inter cypressos

zephyrus precem canit

pro iacentibus (CCXXV)

Qui autem amorem erga virum poetriae vehementem tenacemque maxime admiretur hoc quod sequitur quodque in fine florilegio collocatur haicu maxime delectabitur:

Abiit carrus.

Permanet ebriata

feno semita. (CCCLXV)

Respondent enim versus versibus eis quos vir Ninus aliquando hoc modo cecinit:

 

Itinera fragrantis vitae - Memorandum

Carrus longe praeteriit herbis onustus

et etiam redolet haec silvestris via;

fac tu quoque sicut fragrans illud fenum:

linque gratas memorias, anima mea!

verba verbis preci precem ita in amantibus respondentia intuens quis tam durus sit quin ex imo corde commoveatur.

Itaque quod reliquum est haec duo florilegia haicuum, quae patrimonia diversarum nationum coniungunt vereque internationalia sunt, et linguae Latinae cultoribus et eis, qui nullum artis poeticae genus a se alienum putent, vehementer commendo.

- Accius

 

Adnotationes:

1. E.g. Sidney-Allen, W. Vox Latina. Cambridge: University Press, 1965, p. 60.

2. Haicu haicus neutri generis, sicut genu genus. Cfr. existimationem libri Genevefae ab Anna Elissa Radke conscriptam in pp. 457-458 Vocis Latinae Tomi 34 Fasciculi 133.

3. E.g. Radke, A.E. "Carmina, quae HAIKU more facta sunt. In hortum amoris," Vox Latina 29(1993), 389; Reinhardt, H. "Altera series haicuum," Hermes Americanus 2(1984), 87-89; Idem, R. Chlada ed. Angulus haicuum. Neue Dreizeiler in japanischer Art und lateinischer Sprache. (Fulda, 1993); Sacre, D, "Haicua Latina," Rumor Varius 118(1997) 33. Ut plures titulos florilegiorum librorum commentationumque de haicubus Latinis conscriptarum invenias, vide bibliographiam ad finem libri c.t. Haicu dum ludo positam.

4. Haicualis haicualis haicuale, quod adiectivum cum necessarium videretur ipse confinxi e nomine quod est haicu haicus, de quo vide supra notam 2. Cfr. genualia genualium ex genu genus, et manualis manualis manuale ex manus manus.

 

Haec pagina proxime mutatast