Johannes Ludovicus Praschi

Vita Iohannis Ludovici Praschii Ratisbonensis

Iohannes Ludovicus Praschius, Ratisbonae anno 1637 ex familia patricia et evangelica natus, discipulus primis annis erat in gymnasio poetico "ubi iuvenes nobiles Ratisbonensis instructi sunt artibus et scientiis, inter quas poesia et artes musicae praecipuum locum habebant, et bonos mores didicerunt" ut dixit scriptor saeculi undevicesimi. Septimos decimos annos natus ad Universitatem Ienensem migravit, ubi artibus studebat et opus primum, cui nomen est "C. Iulius Caesaris Interitus", scripsit. Anno 1656 in facultatem iurisprudentiae Universitatis Argentoratensis intravit. Post patris mortem senator civitatis Ratisbonensis creatus, anno 1659 Giessam progressus intravit in Universitatem, quae erat religione valde evangelica, ubi studia iurisprudentiae confecit et opus otii sui "In Phaedri fabulas introductionem et notas" scripsit (1660).

Ratisbonam reversus per totam vitam senator inter praecipuos fuit et scriptor praeclarus saeculi septimi decimi: opera poetica latina ("Poematum libellus" 1666, in quo praebuit editionem "Pervigilii Veneris", cuius vestigia in hoc opere ubique inveniuntur; "Eclogae" 1671, "Paraphrasis Psalmi XLVII" 1685); opera poetica lingua germanica scripta ("Lobsingende Harffe" 1682, et alia); opera scaenica cuiusque linguae ("Comoedia Amici" 1663, "Tullia tragoedia" 1667, "Die getreue Alcestis" 1681); opera de origine et statu linguae Teutonicae, e quibus praecipuum est opus quod ad fautores latinitatis pertineant - "De origine germanica linguae latinae" 1686 (non vidi). Opera quoque scripsit iuridica, ut senator et iurisprudentiae peritissimus, "Facetiae" ad usum scholasticum 1689, et haud minimi momenti, fabulam romanensem nostram, cui titulus est "Psyche Cretica" 1685.

Mortuus est anno 1690.


Tres sunt fontes e quibus Praschius hoc opus hausit.

1. Historiam Psyches ex fabula notissima Apuleiana, quae "Amor et Psyche" inscribitur, sumpsit, nempe amorem Psyches et dei Amoris/Cupidinis, ventum Zephyrum qui puellam ad palatium Amoris transfert, pravum sororum scelestarum consilium, olei guttam quae deum dormientem vulnerat, peregrinationem Psyches deum Amorem petentem. Ipsa fabula Apuleiana pars tantum est totius operis Metamorphoseon, digressio (ut ita dicam) in qua puellam a praedonibus captam anus consolatur. Eodem modo in opere Praschiano historia amorum poetae Ilpandri (74-81) digressio est. Genus tamen notissimum dicendi, quo usus est Apuleius in opere suo, et voces inusitatissimae, quas amavit Apuleius, rarissime apud Praschium inveniuntur.

2. Totius operis dispositionem sive structuram, necnon plurima verba locutionesque e Vergilio sumpsit Praschius. Ut Aeneis&emdash;et operi Apuleiano magnopere dissimilis&emdash;fabula nostra in mediis rebus incipit, in primis paginis Psyche e manibus Cosmi a Theophrasto principe erepta. In eodem fabulae loco, ut sub textu annotavimus, multa de venationis apparatu e libro quarto Aeneidis apparent. Multa de verbis e Vergilio mutuatis scripsit Joseph IJsewijn in operibus "Vergilio quomodo..." et "Amour et Psyche..." Fabula plurima Vergilio, multa quoque "Pervigilio Veneris", Ovidio, aliis scriptoribus debet, quod in annotationibus apparebit.

3. Sensus fabulae occultus e religione Christiana maxime intellegitur, quam ob causam fabula allegorice legi potest. Amor est Christus, Psyche est anima humana. Centrum et nucleum fabulae est unio mystica vel connubium spirituale Christi and animae. Ut scripsit Dachs in libello "Leben und Dichtung", in fabula gradus vitae Christianae manifeste apparent, quorum primus est vocatio, ubi Psyche sponsa adhuc inscia vocatur in palatium Amoris, deinde illuminatio, ubi lucernam tenet Psyche supra sponsum dormientem. Post vitam in palatio amissam sequuntur iustificatio, ubi erepta est Psyche e manibus Cosmi (id est Mundi), et sanctificatio, ubi vestem purpuream (id est regalem) a Theophrasto datam induit Psyche, et unio mystica nocte in horto (84-85). Ut supra diximus, fabula Praschiana non directe et modo simplici progreditur, sicut fabula Apuleiana. Iustificatio ante illuminationem, vocatio post sanctificationem disponuntur.

Adumbrationem tantum huius fabulae in hoc loco praeposui. Opere lecto plura invenerit philologus peritior de sensu fabulae allegorico, de locis mutuatis, de doctrina Praschiana.


Editiones:

1. Jo. Ludovici Praschii Psyche Cretica. Ratisbonae, Typis Jo. Georgii Hofmanni, Anno 1685. Huius editionis exemplari microchartulis (microfiche) expresso usus sum, quod maxima benignitate ad me miserunt Bibliothecae Universitariae Amstelodamensis ministri. Numeri in hoc textu sunt paginae editionis primae. Editio prima pulcherrime et diligentissime impressa perpauca menda exhibet, quod dici non potest de editione altera, quae est

2. Marie-José Desmet-Goethals, "Iohannis Ludovici Praschii Ratisponensis Psyche Cretica. Edition du texte avec une introduction sur le roman néo-latin", Humanistica Lovaniensia 17 (1968) 117-156. Multa menda in eam editionem irrepserunt, quas correxit IJsewijn in opere "Quomodo usus..." infra citato.

3. Versio lingua Germanica facta exstat, quam non vidi: Ihro Magnificentz Hr. Joh. Lud. Praschii nunmehro seel. PSYCHE CRETICA, oder geistlicher Roman von dem Menschlichen Seelen.... bey Theophilo Georgi, 1705. Quis verterit non liquet. Nihil boni de hac versione dicit Dachs, in opere infra citato.

Opera utilissima ad studium Praschii sunt numero perpauca.

1. K. Dachs, "Leben und Dichtung des Johann Ludwig Prasch (1637-1690)", Verhandlungen des Historischen Vereins Oberpfalz und Regensburg XCVIII (1957) 5-200. Opus luculentissimum nusquam quod sciam in bibliothecis Americae septentrionalis inventum. Maxima benignitate Domina Ingeborg Carpenter libelli e remotioribus partibus Bibliothecae Universitariae Moguntiaci (Johann Gutenberg Universität) extracti exemplar phototypice expressum ad me misit. Dachs multa de sensu fabulae allegorico, pauca de rebus poeticis dicit.

2. Joseph IJsewijn, "Vergilio quomodo usus sit Iohannes Ludovico Praschius in fabula poetica quae Psyche Cretica (1685) inscribitur", Quaestiones Vergilianae. Academiae Latinitati Fovendae commentarii 5 (1982) 21-29. Emendanda in editione a M.-J. Desmet-Goethals curata in p. 29 inveniuntur.

3. Joseph IJsewijn, "Amour et Psyche dans un roman latin de 1685: la Psyche Cretica", in H. Zehnacker and G. Hentz edd., Hommages à Robert Schilling, (Paris) 1983, 337-345.


Res orthographicae

Ne lectoris fastidium moveatur, in hac editione haud diplomatica orthographia recenti usus sum, secundum glossiarium maximum cui nomen est Lewis & Short. Exempli gratia:

caeteri = ceteri
exolvo, exurgo, exequor et alia vocabula in -ex(s) = exsolvo, exsurgo, exsequor, etc.
literae = litterae
pene = paene
poenitentia (et similia) = paenitentia
sequutus, loquutus = secutus, locutus

Interpunctione moderna usus sum.

 

X
Enter your linkblue username.
Enter your linkblue password.
Secure Login

This login is SSL protected

Loading