Skip to main content

LIBER I

JANI NICII ERYTHRAEI

EUDEMIA.

LIBER I.

I.1. Iam Sejani conjuratio palam illuxerat et Tiberii crudelis animus in omne genus feritatis eruperat, cum ego, Flavius Vopiscus Niger, et mecum Paulus Aemilius Verus, qui in ejusdem conjurationis societate tanquam in equo Trojano includebamur, veriti ejus saevitiam, noctu clam navim quae in Africam solvebat, ascendimus, ut inde in remotissimas orbis terrae partes transferremur, ubi neque Tiberii neque Urbis nomen audiretur. 2. Sed votis nostris Fortuna, largius etiam quam optabamus, occurrit. Nam, cum aliquandiu tranquillo placidoque mari vecti essemus, decimo post die, saevo et implacabili uti coepimus. Etenim subito inhorruit atque erumpentibus undique ventis, ita desaeviit ut aliquos post menses, naufragos nos et pene perditos, armamentis fere omnibus amissis, in longinquas et incertas regiones abstraxerit. Itaque, sarcinulis nostris collectis, in quibus erant gemmae complures atque auri magna vis, in terram descendimus.

3. Ac primo vastae regiones occurrunt desertae: nulla in illis arbor, nullum aedificium, nullum culti soli vestigium. Tum aperuere se campi, virenti gramine laeti omnique florum varietate vestiti, liquores amnium perlucidi, lacus limpidissimi, dulcibus aquis passim manantibus decurrentibusque collecti, colles amoenissimi, vitibus arboribusque consiti. 4. Quorum unus paulo eminentior ceteris, impositas sublimi vertice ferebat aedes, modicas illas quidem, sed lepide factas atque venuste, ante quas formosissima morus, depellendi aestus causa, ramos late fundebat. Quem locum domino ad quietem animi et delectationem quaesitum esse, docebat inscriptio aedibus praefixa.

Formosi colles, Bacchi suprema voluptas,
Et iucunda oculis arva beata meis,
Foecundae valles, semperque virentia prata,
Qua vaga muscosis diffugit unda jugis;
Hoc date pro votis, ut mens oblita malorum,   5
Ocia pacatis degat amica locis.
Elysios vobis jam sic non praeferet agros,
Notaque felici flumina ducta solo.

5. Loci amoenitas et lassitudo fessos ad requiem vocabat, sed fames et cupiditas cognoscendi quo coelo tegeremur quodque hominum genus ea loca teneret, progredi longius cogebat. Sed vix millia repsimus tria, cum nova rerum facies se offert: loca horrida, inculta, vepribus ac spinis obsita, speluncae in incredibilem altitudinem depressae, aditus asperi ac perangusti, modo ascensus, modo descensus, atque in praecipitia. 6. Sed haec quoque incommoda evadimus et in aequatam agri planiciem devenimus. Rursus flores lectissimi, aquae perennes, arbores procerrimae ac viridissimae et, in summa ejus agri planicie, horti perpetua macerie conclusi conspiciuntur. In quorum aditu hoc hexastichon capitalibus litteris affabre insculptum, perlegimus.

Praecipites inter quas nunc Lucania montes
Delicias nutrit, visere quisquis amas,
Ne loca praeruptis mirere horrentia saxis,
Et sterilem denso robore fessus humum:
Ad nova tantarum siquidem miracula rerum   5
Debuerant faciles non patuisse viae.

7.Et quia loci cultus et elegantia spem dabat, brevi affuturum qui nos certos faceret quo sub caelo aut quibus in regionibus animam duceremus, membra longo itinere defatigata in herba projecimus, sub umbra quam multae atque procerae ulmi, ad opacandum eum locum patulis diffusae ramis, efficiebant.

II. 1. Nec spes fefellit. Nam haud ita multo post magno cum strepitu pessula, ingentia foribus hortorum obdita, removeri sentimus: atque ecce tibi, nobis sese in conspectum dat vir quidam, peregrino sane cultu sed facie urbana, planeque Romani generis propria. 2. Qui simul ut nos vidit, suspexit in caelum et: "Grates, inquit, tibi ago, summe sol vobisque reliquis, caelites, quod ego praeter omnem spem conspicor in his regionibus nobilissimos adolescentes, populares meos. Sed quisnam casus vos hoc detulit? Facite me quamprimum ut sciam. Nam consilio atque etiam re et opera juvero." 3. "Tiberii, inquam, saevitia et Sejani conjuratio, nuper admodum detecta, cujus conscientia ambo devincti tenemur, nos in fugam impulit, ac tempestas in haec loca projecit." 4. "Quid audio?" inquit ille. "Sejanus conjuravit in Caesarem? At me Sejanus olim intimum consiliis suis habuit, cupiditatum suarum administrum ducemque praefecit; ego sum ille Gallonius, qui, ut saltem fama novistis, comitate facetiisque eram omnibus carus. Sed, Urbis pertaesus, Olysipponem migrare statueram, ibique apud hospitem meum quidquid reliquum erat vitae traducere. Itaque abhinc quinquennium, convasatis rebus carissimis, ac poetarum, oratorum, historicorumque fere omnium voluminibus in unum coactis, navem conscendi. 5. Sed non mihi minus quam vobis Neptunus imposuit. Nam placide primum dorso exceptum tulit; tum velut equus acer et indomitus coepit concussare ac me velle dejicere. Denique omnes caelestes maritimosque terrores diu perpessum in hoc litus ejecit, non magis vobis quam mihi ignotum. Sed pro re nata, cecidit mihi sane res non infeliciter. Non enim deferri quoquam poteram ubi vellem esse libentius quam in hac insula. Nam inveni hic homines voluptuarios multos ac gutturi deditos et quod rem continet, praeter nonnulla vocabula Graeca, omnes Latine loquentes. 6. Etenim, qua tempestate Scipionem Africanum in Africam trajicientem cum adversa tempestate conflictatum esse Caelius enarrat[1], ajunt duas Romanorum militum triremes, vi ventorum a ceteris avulsas, fuisse in hoc litus abstractas. Sed milites in terram egressos, incolae hujus insulae benigne et humaniter exceperunt, ac primum hospitio, tum affinitate sibi junxerunt. Postremo eorum sermone assuefacti, vernacula lingua paulatim omissa, Latine loqui coeperunt. 7. At fuere praeclara ingenia, quae cum se ad scribendum contulissent egregia ac praeclara multa, tum soluta oratione, tum versibus ediderunt, ac tum maxime, cum meo adventu Virgilii, Ciceronis, Sallustii, Caesaris et aliorum hujus notae auctorum scripta aspicienda potestas accessit, quos auctores hodie nemo est quin habeat, quin legat, quin imitetur praeter paucos ineptos.[2] 8. Atque haec una est ex insulis Mauretaniae, Eudemia nomine. Sed interea, dum regionis hujus mores et statum vobis expono, reficite vos, quaeso, esca et potione, quorum maxime indigetis." 13. Statim afferri jussit farcimina aliquot, caseum bubulum, veterem ac recentem, panes siligineos, frusta carnis vitulinae assae, capones semesos, praeterea vina vetusta ac generosa.

III.1. Ille vero, dum nos sic strati in herba discumbimus, "Ita, inquit, ut occoepi dicere, postquam me Neptunus tres menses integros in ventre habuit, demum in has regiones evomuit, ubi dynastae ad quindecim summo cum honore et auctoritate rem gerunt, qui capiunt sibi sortito quotannis Regem unum, qui ceteris praesit et summam imperii teneat harum regionum. 2. Dynastae vero, quod dixi, si antea quam in eum ordinem cooptentur, uxores habeant, cum illis in summa rerum omnium abundantia aetatem agunt. Sin autem illis careant, nihil est quod de uxore ducenda amplius cogitent; immo qui sunt ejusmodi, si in eo magistratu foeminae notitiam habuisse comperiantur, in magnam apud omnes infamiam incurrunt. Neque est quod putent sua se posse flagitia occultare; ea enim cum non humili obscuroque loco, sed edito et illustri admittantur, omnium statim oculis patent. 3. Itaque, qui ejus honoris sunt cupidi, summae sibi continentiae legem indicunt. In omni victu cultuque fines modestiae non transeunt, non rhedis auratis utuntur, non circumpedes sericatos circa se habent. Pecunias quas ex suis sacerdotiis redigunt, in usus pauperum conferunt, conciones quotidie ad populum habent, quibus popularium vitia acriter insectantur. 4. Ac praesertim iis persuadere conantur non una cum corporibus animos hominum interire, sed esse aeternos ac superesse aliquid post mortem quod ad ipsos pertineat, neque tricipitem apud Inferos Cerberum, Cocyti fremitum, transvectionem Acherontis, mento summam aquam attingentem siti enectum Tantalum, illudque quod Sisyphus versat saxum, inexorabiles judices Minoem et Rhadamantum (fabulas aniles esse ac poetarum pictorumque portenta), sed certa atque gravissima apud Inferos improbis constituta supplicia. 5. Atque interdum accidit ut, quos genus hoc vitae praeter modum delectaverit, post mortem in Deorum numerum referant, eisque templa, aras, flamines instituant, passimque ab omnibus ad eorum aras vota nuncupentur, victimae caedantur, juramenta concipiantur. 6. Sed quamvis hic apud eos honos longe maximus habeatur, adeo ut supra addi nihil possit, attamen si quis eum promerere studeat, huic homini pauci deos propitios, plerique iratos putant. Nam praestare ajunt multo unum diem in summis voluptatibus esse, quam multa saecula in hominum memoria vigere. 7. Longe alia est eorum ratio, qui sunt uxoribus praediti. Iis enim, diis hominibusque omnibus approbantibus, licitum est suo arbitratu vivere, voluptatibus indulgere, longe sumptibus progredi. Iis permissum videtur, ut ex pecuniis quas ex pinguibus sacerdotiis, quibus praediti sunt, colligunt, uxoribus in redimiculum praebeant, in collum, in crines; ut eisdem domos ac villas in urbium modum aedificent, Attalicis peristromatis ornent, supellectile aurea instituant, (nam argentea apud eos eviluit), rhedis serico constratis multoque interlitis auro equos preciosissimos addant, sericis item atque auratis ephippiis ornatos. 9. Denique persuasum est omnibus, in uxores eorum, quos vel meritum, vel ambitio, vel fortuna, vel casus in id dignitatis fastigium evexisset, omnem regalis opulentiae cultum convenire, quo una cum maritis fruantur. 10. Sed omnes simul Dynastae, tum coelibes, tum ii, quibus sunt uxores et liberi, de omnibus controversiis publicis una cum Rege constituunt, sacrificia procurant, sacerdotia inter se divisa habent, ingentes eorum reditus, quorum magnam partem in suos usus transferunt, ad victimas coemendas, quibus Iovi, Minervae, Apollini ac ceteris Diis sacrificent atque ad ministros complures alendos conferunt."

IV.1. Hic cum paululum interquievisset, Paulus Aemilius, redintegratis viribus, "Dii, inquit, dent tibi quae vis. Nunquam esca una bene de me meruit magis quam prandium quod mihi dedisti. Sed illud nobis expedi: quisnam est hortorum istorum dominus, qui, ut inscriptio fronti affixa pollicetur, sunt octavum mundi miraculum?" 2. Tum ille:"Non hos modo, inquit, hortos sed etiam circumjectos hortis campos ille possidet, cui ego meas operas locavi. Hic est Dynasta Plusius[3], copiis, auctoritate atque opibus ceterorum facile princeps. Hic artis coquinariae, cujus peritissimus habeor, in primis studiosus, quia bonas coenas et prandia concinno, universae familiae quasi habenas mihi tradidit. 3. Itaque sum promus, condus, atriensis, praegustator, Carpus[4]. Nam quae apud vos servulorum sunt munera, hic liberis atque nobilibus mandantur. Ego cocis, ego cellariis impero; ego contumaces ac minus frequentes mercedis vel diariorum parte aliqua multo, neque quisquam mutire aut hiscere audet." 4. Tum: "Tu igitur, inquit Aemilius, si tibi est ocium, et si dominus nevult, duc nos quantum potest in hortos istos; cupimus hercle eos aspicere." "Ut lubet, inquit ille; nam et ego ociosus sum et domino nihil gratius potest accidere, quem in summa rerum omnium abundantia non solum luxuria, sed etiam luxuriae fama delectat." 5. At ego de auro sollicitus quod ferebamus, "Quaeso, inquam, Galloni, locum aliquem tutum inveni, ubi has sarcinas deponamus quas in humeris usque a mari gestavimus." "Bono animo este, inquit ille, hoc ad me recipio," sumtasque in manus, "Hui tam graves has, quaeso!" ait, ac pueris quos secum habebat portandas tradidit. 6. Facta igitur potestate introeundi, primum in aequam et quadratam agri planiciem venimus, multis arborum, florum, herbarumque partitionibus ornatam et distinctam, in cujus medio fons nitet ingenti magnitudine atque admirabili opere factus. 7. Totum opus ab inferiori parte quadrilaterum est, a superiori rotundum. Ab inferiori per quatuor scalarum ordines ex aequo distinctos ad superiorem ascenditur. Ubi magna ex basi plurimis succincta monstris, inter leones quatuor totidemque gigantes e marmore ingens vis aquarum erumpit et in subjectum defluit lacum refunditurque per multa leonum capita, cancellis ibi circumductis affixa, in subjecta receptacula et inde per occultos meatus ad alia leonum capita fertur, alteris cancellis paulo infra perductis haerentia, ut iterum refluat. 8. At vero pars inferior ob quatuor eos aditus, unde in superiorem aditur, quatuor etiam in partes scissa atque distracta relinquitur, quarum unaquaeque pelagi cujusdam imaginem refert, tam prope ad similitudinem veri, ut infra breve ejusdem spacium aequoris immensitatem agnoscere, in liquidi fontis nitore similem placido mari colorem aspicere videaris. 9. Ad haec, singulae in singulis pelagis naves, ex malis et antennis tenuem ac similem velis humorem extendentes, cum Tritonibus ternis buccina aquam fundentibus tanto artificio confictae versantur, ut naves non immobiles stare sed totis pelagis ferri, nec Tritones buccina aquam spargere, sed inflare sonum leniter dicas. 10. Praetereo obeliscos, vasa ex topho, ceteraque ornamenta, quibus omnes undique cancelli extrema omnium lacuum ora cinguntur. Nam alia longe admirabilia parvis et usitatis in rebus oculos immorari non sinunt. Etenim in summa ejus soli planicie binae aedes excitantur forma, magnitudine, cultu geminae atque simillimae. 11. Non alias magis regalis opulentiae cultus exornat: depictae porticus clarissima toto orbe terrarum maria et villas exponunt. Impositae aedibus praestegae[5] circumjectos late campos et colles ostendunt; hic laquearia, hic camerae extantibus ac prominentibus figuris interlitis auro conspicuae, hic picturae summorum artificum manu elaboratae, hic lecti pulcherrime strati, hic conopea, hic stragula vestis, hic denique quidquid regum usitatas delicias fastidientium in aulis luxuries invenit. 12. Media inter ambas aedes tellus molliter in theatri formam attollitur, opinor ut inde excitata tanti operis admiratione Natura tanquam artis ludos aspiciat. Per id theatrum, duplici scalarum ordine, multisque praeterea aliis transversis, sed in unum exitum coeuntibus viis, in aream lapideis in aditu cancellis instructam adscenditur. 13. Hic oculi, qui rebus a se antea visis nihil fieri posse perfectius existimaverant, nova atque improvisa re percussi, judicium suum contemnere incipiunt. Positae in medio platani non magis ad umbram hospitalem consociandam quam ad conciliandam sua sibi proceritate ingentem admirationem ramos extendunt. Hinc et illinc ambulacra suis extenta porticibus, ex duplici columnarum serie non ita latum, sed gratum villarum amoenitatem persequentibus diversorium praebent.

V.1. Sed, magno vescendi studio incensis nobis, ingens pulsantis strepitus ab ostio veniens excipitur. Missus a Gallonio qui inspiceret, quisnam homo ita fores illas impeteret, refert venisse a Dynasta Bibulo nuncium, qui eum opere maximo evocaret. 2. Intromissus in haec verba loquitur: "Summus Bacchi praeses ac Dynasta Bibulus, herus meus, jubet nisi suam gratiam negligis, jam ut ad sese venias. Cupere enim, ait, coram tecum de rebus gravissimis agere." 3. Tum Gallonius, sane commotus et majorem aliquam esse causam ejus festinationis suspicatus, "Nuncia, inquit, domino tuo, jam ibi me adfuturum." Et in nos intuens, "Nihil, ait, a me faciendum est prius, quam ut hujus imperiis obediam. Hic est enim magnus ille Bibulus, qui amplissimo munere praeditus, magnam apud omnes retinet auctoritatem. 4. Vos me audacter sequimini; licebit enim, hac praesertim occasione oblata, Urbis formosissimae speciem atque horum hominum vultus ac mores agnoscere. Sed ne peregrinus habitus omnium in se oculos attrahat, neque cogat quoscunque adire, appellare, quid velitis, quid veneritis, qui sitis, cujatis, unde sitis, vestes quas habetis, deponite et induite alias, quas vobis praebebo, hujus regionis proprias." 5. Cui ego, "Amice, inquam, suades; age ut lubet, duc quo vis, haud sane usquam a pedibus abscedemus tuis." Mutata igitur veste, horam circiter diei undecimam, urbem magnificentissimam intramus. 6. Forum amplissimum et elegantissimum, basilicis, templis, porticibus septum adimus. In cujus summo clepsydra aspiciebatur, cum hoc epigrammate:

Ut petit ima gravis clepsydra conditus humor,
Sic cadit aethereo missus ab axe dies.
Heu properata nimis maturae fata senectae,
Si fugiunt anni more cadentis aquae.
Si vix orta aetas est, cum sua funera sentit,   5
Quod datur exiguum tempus, abibit iners?
Sola manet virtus, rapidis immobilis annis;
Caetera nativo pondere pressa ruunt.

7. Et quia anni fervidissimum tempus erat, credo aucupandi frigoris causa, multi viri nobiles multique etiam qui vespere vivunt suo, celeberrimas urbis vias, largifluos fontes, latissimas plateas equis rhedisque vecti reptabant. 8. Sed oculos in primis nostros quorundam ad se splendor attraxit, qui rhedis multo fulgentibus auro ostroque delati, quacunque pergerent, turbare ac permiscere omnia videbantur. Nam eorum circumpedes turbam submovere, equos, asinos, carros obviam venientes expellere, praeterea cunctos tanquam Diis de Caelo delapsis illis assurgere, decedere, capita aperire, in genua procumbere, equos ac rhedas sistere. 9. Quod cum nos Gallonius eo splendore quasi perstrictos mirari adspiceret, "Nolite mirari, inquit, hi sunt Dynastae illi, quos dixi. Videtisne ut iis honor habeatur, tanquam praesentibus Diis?" "Vah! inquam, qui cultus! quae luxuries! at Romae nemo senator, nemo consul, ac ne Tiberius quidem, rerum dominus, hujus opulentiae luxu decoratur; nam ille in omni cultu vix civilem modum excedit." 10. Hoc interim spacio ad aedes magni illius viri venimus, vestibulum et ambulacrum ante aedes luculentum aspicimus, intramus latius, ac primo pedem intro in peristylium ferimus. 11. In cujus summo fons erat, eo dynasta dignus: Bacchi simulacrum, factum e marmore, cado insidens, mejere videbatur in lacum sibi subjectum, eratque magna in basi grandibus litteris incisum hoc epigramma:

Impositum lacui magno qui cernis Iacchum
Mejere, sed liquido rore replere lacum,
Digna velit Baccho largiri munera posce,
Pro gelidaque unda fervida musta dare.
Tum pateat vesica illi, nec calculus obsit,   5
Semper ut expulsa vina bibantur aqua.

12. Gallonius rogat unum ex familiaribus ut domino renunciet se ejus vocatu accitum adesse, proinde imperet si quid velit. Respondet ille, omnes tunc ad eum aditus interclusos esse, nam psittacis, lusciniis, felibus, simiis, canibus, quos semper circa se habet quosque plus oculis suis diligit, coenam dabat ac suis ipse manibus cibum praebebat. 13. Cui Gallonius, "Fac, inquit, sciat me adesse, cetera nihil moror." Interea dum ille it reditque, complura parietibus epitaphia, hinc et illinc affixa, conspicio. Rogo quid sibi velint. Respondet mihi unus: "Haec sunt epitaphia felium et canum defunctorum, quos dominus in deliciis habuit, quosque ipse multis cum lacrimis supremo mandavit officio. 14. At ego in pugillaribus quos semper mecum fero, coepi ea describere.

EPITAPHIUM FELIS, NOMINE NICOLOSAE.

Si quaeris, Nicolosa fui, non improba felis;
Cui tulit immeritam sumpta lacerta necem.
Molliter erubui moriens incumbere lecto, 
Languida vel duro fundere membra solo.
Pugnavique diu, morti non cedere nixa,   5
Sed frustra; heu tandem perfida plus potuit.
Sic mihi perque domos perque ardua tecta vagari
Semper et aeternum vivere posse datur.
At vos depictas squallentia terga lacertas, 
Lurida in apricis insequar umbra locis.   10

EPITAPHIUM RUSPOLI CATELLI

Ergo tibi invisae ruperunt stamina Parcae, 
Ruspole, amor domini deliciaeque tui.
Non ita sydereos violavit Lesbia ocellos,
Passeris extincti tristia fata gemens,[6]
Ut potuit lacrimis temerare cadentibus ora,   5
Cum daret ille tuas munera ad inferias.
Sed valeant luctus, nam te non caeca tulerunt
Tartara, sed caeli lucida signa tenent,
Ut, Canis arenti depulso sidere, posthac
Mitius aestates sub tua jura fluant.   10

15. Coeperam aliud alterius felis epitaphium describere, cum Gallonius accersitur. Accurrimus, scalas ascendimus, introducimur in eam diaetam, ubi vir ille princeps epulabatur, in lecto eburneos pedes habente ac purpura auroque constrato, obsessus undique felium et catellorum turba, quorum alius insistebat illi in humero, alius in collo, alius cibum petebat, alius uncipedibus[7] bolum e manibus eripiebat, alius latrabat, alius placide accubans domini misericordias expectabat. 16. At ille ubi nos venisse animadvertit, Gallonium intuens, "Scin, inquit, quamobrem huc te accersiri jussi?" "Non equidem, inquit ille, sed imperiis tuis obsequens huc me conjeci et expecto quid velis." "Ego dicam tibi, inquit ille. Vidi hodie dum ociosus per urbem vector, in fenestra privatae domus ad Vestae ludere cercopithecos duos, quibus nihil dixerim me vidisse in vita venustius. Fac mihi eos dono, precario vel, si fieri aliter non potest, precio abducas. Neque operi neque sumptui parcas: nam ardeo cupiditate incredibili eos habendi." 17. "Scio quos dicas, inquit Gallonius, mox imperium tuum exequar et quamquam eorum dominus ita sit versutus et callidus ut dolis capi difficulter possit, tamen quo tibi animum expleam, fingam, inveniam, comminiscar rationem qua os illi pulchre sit sublitum." 18. "Magnifice, inquit Bibulus, polliceris: at pol benefacta me hortantur tua ut remunerer te grato aliquo munere, sed multa non possum et pauca pudet dare." "Credo, ait Gallonius, ita vestra est benignitas." "Abi igitur, inquit ille, ac rem strenuus age." "Estne aliquid aliud, replicavit Gallonius, quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?" "Recte" ait.

VI.1. Itaque discedimus, ad ostium devenimus atque ibi hominem squalidum, aegrum, inter manus delatum in gestatoria sella collocari videmus. Quem ubi Gallonius aspexit, continuo, "Quid istuc, inquit, rei est, o mi Agrostes[8] (id illi erat nomen), unde hic pallor in vultu? Unde haec in membris infirmitas?" "Quoniam miser febri quotidiana laboro et male metuo, nisi quis me Deus respiciat, ut ex hoc morbo convalescam, vel saltem ne multos menses eodem implicatus detinear." 2. "Aesculapium et Salutem, inquit Gallonius, ne quid sit hujus oro; bono animo es, mox febris abscedet, ita supercilium salit. Sed unde tantus hic repente morbus invasit? et quo nunc aeger defereris? Nonne quae tibi sunt opus, defert hic princeps, qui tanta caritate feras etiam bestias amplectitur?" 3. Respondit ille: "Causam morbi sustinet perpetuus scribendi, vigilandi et hac illac concursandi labor, dum huic inservio. At nunc, quia per aegritudinem nulli eidem esse usui possum, in nosocomium proximo Aesculapii fano conjunctum, deferor; hem, quo redactus sum miser!" 4. Dum sic queritur, ecce tibi in tempore advenit adolescens, Fossio nomine, collecto pallio, sudans, anhelus et: "Facinus indignum! exclamat, itane vir longe doctissimus, scriptor egregius, poeta summus, optimis atque sanctissimis moribus praeditus, in nosocomio publico tanquam unus aliquis ex popello morietur? Istud igitur immortalitate dignum ingenium, ista virtus, ista probitas iis auxiliis indigebit quibus inquinatissimi perditissimique homines saepe abundant? Ergo te viri illi principes, quos longa consuetudine usuque devinctos habes, ita foede ac turpiter deferunt? 5. Sed ut illi tantum in se dedecus attrahant, ego tamen meum erga virum optimum studium, operam, officium desiderari non patiar. Ite, agite, deferte eum in domum meam. Ego tecto recipiam, ego in meo cubiculo atque adeo in meo lectulo collocabo. Ego exquisitos tota Urbe medicos cogam neque quidquam patiar illi deesse quod ad levandam aegritudinem prosit." 6. His actis, pedes prosecutus est eum, gestatores identidem admonens ut pedetentim irent ac sedato nisu ne succussu morbus eidem efficeretur amplior.

VII.1. Nos vero, quia id diei tempus erat, ad aedes Gallonii cum ipso contendimus; nam paulo ante ut ad se in hospitium diverteremus, impetraverat. Iamque aberamus ab his propius, cum ab Hermagora quodam, nuper inter dynastas adlecto, litterae eidem redduntur in haec verba:

"Hermagoras Gallonio salutem. Amplissimus dignitatis gradus, quem nuper ascendi, postulat ut domum et familiam ita uxori meae mihique amplam et ornatam instituam, uti me dignum est et persona quam gero. 2. Verum, quia absum ab Urbe, cogor hanc illi provinciam demandare, cui maximam rerum mearum fidem habeam, cuique meam in primis existimationem caram fore arbitrer. Quamobrem peto a te pro nostra amicitia ut negocium suscipias, atque aedes mihi laxas magnificasque conducas, ac praesertim eum familiarium numerum cogas qui meae dignitati conveniat. 3. Quod autem ad genus hominum attinet, ut meam sententiam noris: cupio homines formosos, elegantes ac bene vestitos. Neque refert si sint impuri et inhonesti, dummodo sint apti. 4. Atque etiam ea te cura libero ut ex doctis ac litteratis viris unum aut alterum seligas, qui fit mihi ab epistolis et a cognitionibus. Nam quidquid huic generi hominum datur, disperit totum. Hodie enim quivis vel amanuensis vel leguleius recte satisfacere his muneribus potest. 5. Illud in primis memineris, ut cocum mihi solum praeter alios quaeras, quique mortuis etiam coquere quod placeat possit. Atque in eo omnes industriae diligentiaeque tuae nervos contendas, velim. Da operam ut valeas. "

6. His litteris perlectis, Gallonius me intuens, "Qualis tibi, inquit, videtur haec indoles?" --"Egregia sane, inquio, atque praeclara, neque boni quidquam est quod ab ea sperari non possit." 7. Sed dum magni illius viri sapientiam admiramur, qui in uno coco eodemque optimo tantum ponat esse ornamenti universae familiae, incautum me neque animadvertentem pene rheda oppressit. Sed nescio quis brachio prehensum in alteram partem abstraxit periculoque surripuit. 8. Sed ubi me ex timore collegi, quaero quisnam esset ille tam potens, qui rheda obvios obtereret? Tum Gallonius arridens, "Erras, inquit, non marem sed foeminam ea rheda circumvehit. Haec est Pasicompsa[9], Dynastae uxor. Nobilis mulier ac nota genere atque forma, praeterea libidine atque luxuria, similis Salustianae Semproniae.[10] 9. Nam a teneris, ut aiunt, unguiculis lascivos amores ac vetitos honestis permissisque praeposuit, itaque eximium semper aliquem habuit, cui clam virum se tota permitteret. 10. Nunc autem, viro orbata, genio multo magis indulget. Nam quantum illi aetas detrahit formae, tantundem libidinis addit. Et quia ob formam immutatam non facile in amorem invenit qui cum ipsa faciant mutuum, suis copiis quae sunt amplae aliquot filiosfamilias patri parco ac tenaci devinctos habet atque in praesentia nescio cujus adolescentis inopiam sustentat, cujus medium ad Ianum omnis fracta res est.[11] Est tamen non nemo qui calcitret, respuat, neque putet ejus dona esse tanti. Ut de quodam adolescente narratur, cui non cessat missitare litteras, misere scriptas, quibus ita demum ille rescripsit (nam apud me habeo earum litterarum exemplum):

12. CLEOBULUS PASICOMPSAE, PLORARE ET MALE REM GERERE.

Improba maturo cum sis jam proxima fato,
Flebilibusque rogis,
Quid totis rabido correpta furore medullis
Me violenta petis?
Qualis in herbosis furiata libidine campis   5
Torva juvenca bovem,
Incassum precibus facilem vel flectere durum
Imperiis properas.
Nam longo turpem saeclo non fastus amantum
Blanditiaeque decent;   10
Usque colum, et lanae imbellis nigraeque culinae
Munera versat anus:
Illic fabellas, inter felemque canemque
Ingeniosa refert.
Nixibus at crebris effoeta, remitte puellis   15
mollibus et pueris
Et citharas dulces, choreasque fidesque canoras;
Tu tibi sume malum.

13. Perlectis his litteris, usque adeo elata est ira, ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur, minitari absenti Cleobulo, vociferari, lacrimas non tenere. Sed ille nihilo magis ejus lacrimis vel minis movetur quam si sit codex aut silex."

14. His dictis Gallonii aedes ingredimur, ibique omnibus in rebus liberaliter accepti divertimus, jucundi sermonis ansam Pasicompsae ira luxuriaque praebente. 15. Nam P. Aemilius, "Exprobratio, inquit, senectutis mulieri bilem in nasum impellit. Muliere impura nihil contumacius. Quae semel pudicitiam et pudorem ab se dimisit, nunquam, pol, ne quadrigis quidem albis adipiscitur postea. 16. Quo Ceres et Bacchus immigrarunt, inde pudicitia, dimissis manibus, evolat. Mulier libidine incensa mare est, quod nullis neque fluminibus neque rivis expletur. Aestus luxuriae, ut ignis, non suppeditandis sed subtrahendis libidinis alimentis extinguitur. 17. Mulierum insatiabilitas potest quidem admissarios plures ad languorem dare, non tamen modum sibi statuere; si genere ac divitiis ferox libido desaeviat, nullis neque juris neque legum neque existimationis repagulis inhibeatur. Omnia sibi licere, nihil esse nefas existimat. 18. Sermones, objurgationes et monita sunt lapides impudicae, quae illi cerebrum excutiant, non bonam mentem injiciant. Ut miser est homo qui libidini servit! Qui in catenis sunt, si possint, vincula rumpunt; qui amori obtemperant, graviores semper ipsi sibi compedes indunt. 19. Pudicitiae cum deformitate corporis saepe convenit, cum forma foedus raro contingit. Quae pudicitiam adhuc intra honestatis septa concludit, caveat ne evolet. Nam captivae avis est similis, quae patentem caveam nacta, effugit, nec postea prehenditur. 20. Unicum mulieris ornamentum est castitas; quae si amittitur, nihil in ea residet quod precium aliquod habeat. Quisquis ex muliere, castitatis decore eversa, boni aliquid colligere studet, nudo vestimenta detrahere postulat." 21. Haec pleraque his similia locutus, P. Aemilius lecto sese commisit.

Aditus in proximum librum


Annotationes

[1] L. Coelius Antipater apud Liv. xxix 27.14

[2] Cfr. Thomas Morus, Utopia, lib. II (edd. E. Surtz - J. H. Hexter, Yale, 1974, pp. 180-182), de auctoribus Graecis allatis.

[3] Id est:  sive 'Locuples'.

[4] Cf. Petron. 36.8 (ed. princ.: 1575).

[5] Cf. vocem 'stega' et, graece,  apud Plut., Caes. 17.11: .

[6] Auctor recordatus est de Catulli carmine 2.

[7] Cf. Tertull., De Pallio 5.2: "uncipedem" (emend.: 'vincipedem'), at alio sensu!

[8] Id est, 'Rusticus' aut 'Venator'.

[9] Est meretricis nomen in Plauti Mercatore, Act. III sqq.

[10] Cf. Sall., Catil. 2

[11] Cf. Hor. Sat. II, 3. 18.

Haec pagina proxime mutatast