Skip to main content

LIBER V

LIBER V.

I.1. Postridie mane, cum necessitas nulla urgeret mature surgendi, in multam lucem somnum produximus. Sed cum diei tempus atque hirae latrantes cibum exposcerent, subuculam, thoracem, femoralia ac tibialia poposcimus. 2. Quibus indutis, "Cogito, inquit Gallonius, postquam meus dynasta a mensa surrexerit, ducere vos in buleuterium. Delectabit enim signa pulcherrima ex aere vel marmore, tabulas pictas summorum artificum manu confectas aspicere. Nam commune hoc ad senatus habendos, ad magistratus creandos alendosque aedes amplissimas habet multis ejusmodi rebus refertas. 3. Ibi Poliarchi (id enim magistratui illi nomen est) causas eorum cognoscunt ac judicant qui in id forum conveniunt. Nam olim antequam haec Respublica in potestate ac moderatione dynastarum verteretur, ad Populi arbitrium judiciumque summa omnium rerum consiliorumque redibat, in eo summa potestas, summa auctoritas erat. 4. Sed post attritas civilibus discordiis opes, cum se dynastis permisisset, ne omnino spoliatus imperio videretur, rerum quarundam administrationem sibi retinuit. Videlicet dat operam ut ab emptionibus ac venditionibus, eduliorum praesertim, fraudes amoveantur, nimirum ut eadem ad mensuram pondusve respondeant. 5. Itaque Poliarchi singulis fere rebus precia constituunt, numerum vel pondus assignant et, si quod est admissum facinus, si res pluris vendita, si sit ejus ponderi, videlicet assi, uncia vel sextans ereptus, iidem discernunt multas poenasque constituunt. 6. Atqui ad perquirendas fraudes certos quosdam constitutos habent, qui quotidie mane lanienas, thermopolia ac fora circumeunt et quoscunque carnes, vina, pisces, succidiam vel quid ejusmodi ferentes offendunt, sistunt, rogant unde emerint, quanti, ac statera, quam ad eum usum ferunt, examinant vel hemina metiuntur.7. Ac si res emptas ad mensuram pondusve non respondere comperiunt, venditorem cogunt id quod fraudaverit reddere, ejusque nomen ad Poliarchos deferunt, qui, habita deferentibus fide, absque alia probatione reum vel pecunia multant vel aliqua corporis poena coercent. 8. Quamobrem olim id muneris optimo cuique locupletissimoque dabatur, quo ejus testimonio credi posset, neque esset aliqua acceptae pecuniae suspicio; sed ita nunc mos viget ut fere egentissimus quisque ab iis, qui summam habent auctoritatem in hac Republica, in hunc locum attrahatur. Quo fit ut fures manifestarii, fractis legum ac judiciorum laqueis, quibus obstricti tenentur, parva saepe pecunia meritas poenas effugiant." 9. Tum ego: "Nihil est, o Galloni, (ut etiam pro Paulo respondeam) quod malimus spectare quam buleuterium istud quod loqueris." "Mox, inquit ille, faciam cupiditati vestrae satis; eamus." 10. Sed vix domo pedem efferimus, cum aspicimus honesta facie atque eleganti vestitu hominem domi cujusdam fores impellere. Cui mulier de fenestra: "Quis, inquit, has fores pepulit?" "Ego sum, respondet, aperite aliquis si vultis." Tum illa: "Opportune advenis, here; non habemus domi olus in prandium; eme, nisi molestum est, obolo." At ille: "Recte admones; ego afferam; facite ut paratum sit prandium cum venero." "Fiet, here, inquit illa. I ergo cum diis benevolentibus." 11. "Quam lepide, inquit Gallonius, ancilla herum ab aedibus arcuit! Sed ni piget hic paulum consistere, ludos aspicietis longe pulcherrimos. Habitat in his aedibus mulier formosa et aetate integra, uxor ejus qui olus missus est emere. Haec, conscio marito, cum publicano locuplete rem habet. Sed quo eum faciat arietem Phryxi et usque ad vivam cutem auro detondeat, persuasit ipsi se clam viro morigeram esse. Nam, "Si paululum, inquit, hoc illi suboleat, illico omnes perimus. Tibi certe illud eveniat, quod moechis solet, quia ille est homo iracundus, violentus, ferus." 12. Sed revera nulla est ovis tam placida quam ille est hircus, neque qui magis in uxoris potestate versetur. Attamen quo metui videatur, placuit inter ipsos ut, si domum rediens, signo dato, intus esse moechus accipiat, simulatione aliqua a foribus tantisper abscedat, dum sese foras ille proripiat." 13. Vix ea Gallonius dixerat, cum ecce tibi foris crepuit ac moechum evomuit. "Dixin? inquit Gallonius; quid vobis videtur? At si esset ocium manendi hic nec alio vocarer, ut scitis, videretis advolantes huc bajulos cum sportis, coctum olido hirco prandium ferentes. Et sane ferax est haec tellus ejusmodi hominum, nec mirum si eorum numerus fere in immensum excreverit; nam est hic quaestus multo nunc uberrimus. 14. Ille enim divitias, voluptates, honores parit, ille summorum hominum voluptates et studia conciliat. Quamobrem cui viro paulo liberaliori forma uxor evenit, si venalem eam habeat, manipulatim ad eum munigeruli, cum auro, veste atque omnibus ad necessarium usum accurrunt. 15. Verum ideo haec ars prae ceteris pollet, quia, ut diximus, divitiae in honore sunt, paupertas probro ducitur, ocium ac luxus expetitur, labor ac modestia defugitur. Sed maritorum non unum est genus. Nam alii non dissimulanter et tacite, sed palam et aperte sunt improbi et dummodo praesto sit quod edant vel potent, suo arbitratu quotidie quid homines de se loquantur nauci non faciunt. 16. Aliis paulo honestioribus quamvis idem propositum sit atque illis, nempe supra suas vires edere ac vestitui indulgere, attamen volunt existimari se id nescire quod sciunt ac non videre quod vident. Sed quo liberior moechis suas ad uxores aditus pateat, saepe rus itant, interdum menses integros patria domoque carent. 17. Nec parum saepe contingit ut ab aliquo ex potentioribus, qui paulo solutiore animo eorum uxores secum habere expetit, vel triremi vel oppido praeficiantur, ut illi non solum absint domo, cum navigant vel oppido praesunt, sed etiam libenter cum honore ac beneficio absint. 18. Cum autem redeunt, hilare ac festive ab uxoribus excipiuntur, amplexibus implicantur, profert alia purpuram, aurum, torquem, ostendit alia conopea, stragulam vestem, eburneos lectos, aperit alia penum, cellam vinariam, granaria, frumentum ostentat, quod annum illum familiae sit satis, ac: 'Vide, inquit, quid mihi mater, quid soror die natali meo tradiderit, quid mihi cognatus, affinis Quinquatriis, Compitalibus, Circensibus miserit.' 19. Boni viri credunt, gaudent, neque altius rem esse indagandam existimant. Ajunt etiam hanc tam ingentem meritricum multitudinem immanes illos sumtus peperisse qui nunc fiunt. Nonne vides, ut quaevis mulier ancillarum gregem secum ducat? Ut reginae in morem aurata ac vestita incedat? Imo cum unus aut alter sufficere earum sumtibus nequeat, plures amatores habere coguntur atque inter eos partiri provinciam, hoc modo ut ille in redimiculum praebeat, ille in collum, ille in crines, ille in cellam, ille in mensam."

II.1. Dum haec Gallonius narrat, aedes dynastae praeterimus imprudentes. Quod cum sentimus, regredimur rursum, intramus, commodum cum ille sterni sibi lectos ab architriclino jubet. Nec mora, Gallonius culinam intrat, dapes instruit, ornat, in mensam infert. Dynasta manus lavat, decumbit, prandet, pransus surgit seque in cubiculum abdit. 2. Nos ad buleuterium recta contendimus ac Poliarchos offendimus pro tribunali sedentes, juri dicundo operam dare. Circumstabant eos cetarii, caupones, coqui, fartores, cupedinarii, piscatores, aucupes. 3. Horum tantus erat numerus ut, nisi cancelli interjecti defenderent, Poliarchos opprimerent. Odor qui ab illis teter afflabat locum implebat; clamor item ab eisdem veniens concitato mari similis videbatur. 4. Aliud alius orabat: "mihi multam ne irroget"; "me de reis eximat." Clamabat alius: "Circumvenior, Poliarchi, nisi subvenitis." Hic falsum indicium detulit, alius veterem cum Poliarcho amicitiam commemorabat, ille nummos numerabat, alius deum atque hominum fidem implorabat. 5. Sed cum satis disceptatum esset, quia dies ille dies erat Curiae et maximis de rebus atque gravissimis senatus erat habendus, conclamatum est,"Ilicet[1]!" Hac praeconis voce cohibiti, litigatores cuncti discedunt. 6. Poliarchi descendunt atque expectati veniunt in Curiam, quo jam buleutae (ita enim senatores vocant) frequentes convenerant. Illis ingredientibus, honorifice a cunctis assurgitur. 7. Sed Gallonium in primis cupido invaserat cognoscendi, quae tanta res eo die senatum extra ordinem cogeret. "Fitne, inquit, hostis ad portas?" Cui responsum est statuendum esse salsis muriaticis precium, quorum plenam navem biduo ante ad litus illud fortuna detulisset. Deinde decernendum esse quot pira vel pruna vendenda sint obolo. 8. Postquam igitur consedere buleutae, unus ex Poliarchis, qui aetate ceteris antecedebat, facit mentionem placere statui, si Patribus conscriptis videatur, ne salsamentorum libra carius nummo vendatur. Vilitatem eorum annonae declarat, iniquitatem cetariorum exponit, qui ea, quae vilissime emerent, carissime venderent. 9. Erat summa voluntas senatus ut fieret senatusconsultum in Poliarchi verba. Itaque sententiae dicebantur, cum cetarii minoris asse et semisse salsamentorum libram emissent, placere non pluris eam nummo licere ab ipsis revendi. 10. Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et improbi illi invenerant homines, qui dicendo tempus consumerent.

III.1. Dimisso senatu, dum etiam tum Poliarchi inter se colloquuntur, accurrit unus, qui corrumpi prandium nunciat ac monet ut venire accubitum properent, diem esse ad umbilicum dimidiatum mortuum.[2] 2. "Ius orat", inquit unus ex Poliarchis; "eamus." Et dum festinat, inspicit in turba Gallonium. Vocat atque: "Heus tu, inquit, hodie apud nos sis volo et tecum isti quos ducis." "Benigne" ait Gallonius et simul occupationes varias excusat. 3. Cui ille: "Nugas agis, respondet; nam si mutire audes, te pro potestate vinciri et in carcerem condi jubebo." Tum Gallonius arridens atque in nos intuens: "Mos gerundus est, ait, nisi in custodiam abripi malumus." 4. At ego: "Semper, inquam, triclinium carceri, epulas catenis anteponerem; tu tamen age ut lubet." "Ego quoque satius esse censeo, inquit Gallonius, vinculis escariis ad mensam plenam deligari, quam in carcere crassas compedes ferre." 5. Praeeuntem igitur sequimur et in conclave perducimur amplum, lucidum, pulcherrime laqueatum, peripetasmatis stratum, ornatum signis lepide eleganterque dispositis. Erat in medio triclinium ample magnificeque constratum. Erat praeterea abacus seorsim exposita, nullum in ea vas fictile, omnia erant argentea, pollubra, gutti, patinae, vasa vinaria, salina, pocula. 6. Occurrunt servi complures simili vestitu ex purpura auroque contecti (pistes eos vocant), qui aquam nivatam manibus tradunt. Lavamus ac jussi lectos ascendimus: summi Poliarchi, nos imi decumbimus, ceteri convivae in medio. 7. Continuo epulis mensa completur, feruntur aves, farcimina, pisces, glandia, denique quidquid anni tempus luxuriae suppeditat. 8. Vix coeptum est fieri prandio funus, cum Poliarchus, natu grandior, quasi stomachans: "Mihi, inquit, siti fauces lippiunt, nimis diu siccus hic jaceo. Ferte aliquis poculum, properate." Accurrunt, afferunt. Quod ubi labris admovit: "Pape, inquit, non vinum hoc, sed Jovis est poculum. Unde, obsecro, prodiit? Quis illud deus ex caelitum mensis ad nos demisit?" 9. Respondit puer, qui ministraverat: "Fuit hodie vobis muneri missum." "A quo? inquit; quis est tam potens cum munere hoc?" "Hic est, ait, ille caupo, qui delapsus est in illam fraudem tam sceleratam ut mistum pro mero divenderet." 10. "Et vir hic tantus ob tam levem noxam perdendus est, inquit Poliarchus, et non potius servandus, qui tam praeclaras potiones concinnat, quae prorogare vitam hominibus possint! Equidem si perpetua haec felicitas esset, sperarem hoc vino vel ducentos annos me posse vivere." Et simul calices majores poscit, allatos circumferri jussit. 11. Erat prope me Iberus ille academicus, homo, ut diximus, urbanus ac facetus. Qui dum ingurgitat in se merum illud faucibus plenis nec laudandi finem facit, pars siluri, quam antepositam habebat in lance, dimissis manibus, avolavit commutavitque coloniam. Quod ille in se reversus pistium dolis, ita ut erat, factum existimans: "Plagigerum genus hominum, clamat, ubinam gentium sumus?[3] Inter Lacedaemoniosne an Cilices? Reddite quod surripuistis! Referte meam mihi partem siluri." 12. Convivae ridere, Poliarchi amicum tollere et ne quam turbam efficeret, suas eidem partes contribuere. Ille quiescere atque iram in tranquillo constituere. Verum quoties erat bibendum, quod alternis pene bolis fiebat, contra fures patinarios hac se ratione munibat: altera manu cantharum corripiebat, altera patinam harpagabat. 13. Et sane non erat opus minore apparatu adversus tot alitum praesentes insidias; vigilandum erat, in custodia manendum. Nam vix lepidum aliquod obsonium apponebatur, cum e conspectu abibat, vix oculus vel manus a patina discedebat, cum milvus vel accipiter aliquis avertebat obsonium, ut diceres ibi non prandium sed Hecatae sacrum[4] fieri. 14. Post haec accedunt symphoniaci decem et incipiunt tibiis scitissime canere. Percrepabat conclave illud totum suavissimae cantu symphoniae, neque aures meae antehac dulcius quidquam acceperant. 15. Sed Iberus, cui de siluro manus adita erat: "Obtundunt, inquit, nos isti. Jam diu poculum posco, neque quisquam audit. Amoveantur hinc, obsecro, nihil opus est cantu." "Vera narras, inquiunt Poliarchi, fugite hinc ab oculis ac pro tibiis amphoras sumite, neque vento, ut adhuc fecistis, sed vino ambas strenuo buccas inflate." 16. Non ita celeriter terra deorsum vel sursum flamma contendit ut illi lagenas invadunt, rapiunt, in sese invergunt, vel potius in barathrum fundunt. 17 . Illis e conspectu sublatis, rogavit Iberus ille num caupo, qui tam bonum vinum dedisset, saepius delinqueret. "Saepissime, inquiunt Poliarchi, sed non magis accipiter vel milvus rete, in quo induit sese, disrumpit quam iste judicia omnia legesve perfringit. Nec, si maxime condemnare eum placeat, id nobis per dynastas licet, quorum magnam partem munere aliquo sibi devinxit. Nam aliis cellam vinariam instruit, aliis praebet quotidie quod potent. 18. Itaque, cum est opus, pro illius incolumitate atque salute non secus ac pro ipsorum gloria fortunis ac fama decertant. Sed ejus improbitas nobis quoque usui est. Semper enim aliquid ab eo corradimus, vel pecuniam, vel vinum, vel delicatum saltem obsonium." 19. Erat Graeculus quidam, naufragio itidem ut nos illuc appulsus, qui cum vinum ebibisset, reliquum sic e poculo ejiciebat ut id resonaret. Quod Iberus ferens indigne: "Videturne tibi, inquit, hoc vinum dignum quod ejiciatur? Tum ego ad elidendum in pavimentis sonum ex vino relinquerem, cum lora aliqua vel vappa mihi esset ingratiis potanda; at suavissimi hujus vini ne guttam quidem patiar deperire." 20. Atque una opera ingentem pateram implet eamque vini meri, ita ut matre erat natum, exhaurit; qua epota, quidquid eidem villi adhaeserat, coepit lingua delingere. Quamobrem totum illud convivium redundavit hilaritate et joco. 21. Quo confecto, accedit oeconomus ad Poliarchos oratque ut nisi molestum esset, paululum sibi operam darent: habere se res non parvi momenti, quas ipsos scire quamprimum expediat. Jussus quae vellet, nobis praesentibus, dicere, narrat nullum fere reliquum esse in culina peniculum quo ollae patinaeque abstergantur. Nam partim usu consumptos, partim, quod uncti essent, a muribus fuisse corrosos. Proinde argentum enumerent quo novos coëmat. 22. Respondent illi majorem esse rem hanc quam ut ipsi de ea statuerent. Nam decernere ut pecunia ex aerario depromatur, non ad ipsos sed ad senatum universum spectare. Se tamen honoris ipsius gratia senatum quamprimum convocaturos atque operam daturos ut rei tam necessariae quanta maxima potest celeritate obviam eatur.

IV.1. His actis, suum quisque in cubiculum requietis causa se contulit. Nos ad tabulas pictas et signa pulcherrima aspicienda oculos animumque convertimus. Et quia nulla aspiciendi satietas erat, quatuor fere horas in eorum contemplatione consumpsimus. Sed inclinato in vesperam die, discessimus. 2. Inter eundum sciscitamur a Gallonio, cur invitatus ad prandium tam opiparum non continuo accurrisset, sed vi ac minis prope attrahi maluisset. "Quia, inquit, pudebat me conspici cum talibus viris accumbere." 3. "Quid, aio, nonne honestus est ille honoris locus?" "Est, inquit, honestus, sed interdum non sunt honesti qui in eum ascendunt. Nam hodie statuarii, pictores, sarcinatores ac, si diis placet, mediastini gratia vel precio ereptum eum adveniunt. 4. Quamobrem ex nobilibus, praeter paucos qui bonis elaverunt[5], vix quisquam invenitur qui magistratum hunc petat, imo saepe multi ultro oblatum sibi recusant." 5. Inter haec Aridus academicus nobis occurrit; consistimus. Rogat ille Gallonium, unde veniat, quo tendat? Respondet: "Modo ex buleuterio discessimus." "Quid, ait, negotii tibi fuit in buleuterio? Venisti eo advocatus cuiquam vel cauponi vel cupedinario?" "Minime, inquit, sed prandimus ibi invitati atque adeo coacti ab Euclione Poliarcho, Megadori[s][6] filio, ejus qui fullonicam fecit." 6. "Audio, inquit, sed bene vobis fuit vino ac lepidis victibus?" "Sic, ait Gallonius, ut mihi nunquam in vita fuerit melius." "Gaudeo, inquit Aridus, si quid tibi evenit boni." "Sed tu, quo te agis?" ait Gallonius. "Nescio, inquit Aridus, neque quo eam neque quid agam. Vix potui me divellere a quodam, qui lateri meo inhaeserat, nec me volebat amittere. 7. Exibam ex delubro Apollinis, quo frequenter orandi causa venio, atque fit mihi obviam quidam senex bene vestitus ac salvere me jubet. Salutanti mutuam salutationem reddo. At ille: 'Quamvis antehac, inquit, non sis usus amicitia mea, nec fortasse me noveris, attamen jampridem te ob tuas virtutes colo et amicum habere expeto.' 8. Ego gratias ago, neque in hac mea mediocritate ingenii fortunaeque quidquam esse affirmo quod ille miretur atque suspiciat; neque tamen audebam interrogare quis esset. At ille: 'Si me noveris, inquit, noveris sane hominem probum et in primis cupidum existimationis bonae. Non enim invenies mei loci atque ordinis alterum boni nominis aeque studiosum, quique uxorem ac liberos habeat pudicitiae fama clariores. 9. Atqui scias prius proditurum meam vitam, prius pecuniam omnem, quam vel levem aliquam in existimationem meam labem admittam. Nam quid mihi opus est vita, quid opibus et divitiis, parte aliqua existimationis amissa? Praeterea octavo quoque die puro me flumine abluo et diis agnam sacrifico. 10. Sed meas conturbat rationes filius, minus mihi obsequens quam parenti par est. Hic paucos ante dies rivalem suum cominus gladio transfixit Orcoque transmisit. Ideo nunc exulat, sed intra breve tempus restituetur; ita ille mihi promisit qui rerum potitur. 11. Sed quamvis in iram pronus, praestat tamen forma ac virtutum multarum laude. Etenim annos natus non amplius viginti, a capillis usque ad ungues totus luculentus est atque festivus. In ludo gladiatorio, in arte equitandi neminem metuit, una aetate qui sit. Praeterea cantat quod Apollo etiam invideat.' 12. Tum ego: 'Hui, inquam, puerum elegantem narras. O felicem matrem quae talem peperit. Sed quod illi dicam esse puero nomen?' 'Pusillo Pleurae[7]', inquit. At ego, 'Estne, obsecro, maritus?' 'Isthuc dii prohibeant, inquit; nam hercle etiam hoc unum deesset solicitudinibus quibus ille me onerat. 13. Sed est illi soror, quae nupta est cum adolescente in primis lepido ac viris principibus caro. Haec praeter formam, de cujus elegantia ad aures tuas pervenisse verisimile est, ita scite fidibus canit, ita ad fidium cantum suavissimam vocem accommodat, ut Iovem etiam possit de caelo deducere. 14. Quamobrem tanti ad eam audiendam principum virorum concursus fiunt ut, cum eorum amplitudinem et numerum domus mea non caperet, fuerit mihi necesse aedes longe laxiores in celeberrima urbis parte conducere, atque heri minas octo pro semestris habitationis mercede persolvi. 15. Nec mirum si omnes ita avidas ad eam aures afferant. Iam pridem non est audita; modo enim ab Anthimo rege revenimus, qui nos ad nuptias sororis suae maximis praemiis accitos menses apud se continuos octo detinuit. 16. Hanc diligo, quae mihi morigera est ac deos metuit; hanc curo unam, quae me curat nitidiuscule, vestit, ornat. Sed quo pacto res ipsius, quae paupercula est, tot sumptus sufferat, non esse arbitror boni parentis exquirere.' 17. His auditis, vix tandem intelligo hunc esse Pleurae, notissimae meritricis, patrem. Ac pudore supra quam dici potest metuque correptus, ne conspicerer ire cum illo in via, multa excusando ementiendoque ab ejus latere me tandem evelli atque illam infamiam effugi."

18. "En vobis, inquit Gallonius, alterum genus hircorum, quod eram oblitus, id cum sit turpissimum, simulatione honestatis ac sanctimoniae opinioni hominum se commendare nititur. Sed istius impudentia eo est intolerabilior, quod rei apertissimae clarissimaeque tenebras offundere conatur ac contendere mero meridie tenebras esse. 19. Nam quod ait, filiam suam a rege Anthimo accersitam ad nuptias, aperte mentitur. Illuc enim perducta est ab adolescente, qui eam usurariam habet. Sed ob flagitia et turbas quas effecit ejus regni finibus quantum est, pulsa se recepit in patriam."

V.1. "Sed de his hactenus, inquit Aridus; nihilne allatum est ad vos de fuga Lyconis trapezitae?" "Nihil, inquit Gallonius, sed quid audio? Lyco trapezita fecit id quod servi improbi solent? Quod si verum est, profecto decem minae, quas heri apud eum deposui, periere." 2. "Bono animo es, inquit Aridus, hoc infortunium est tibi commune cum multis. Nam heri non cessavit a mane ad vesperam usque argentum ad se allatum accipere, omnibus acceptum referre, nemini expensum ferre, iis qui transmissae pecuniae syngraphas afferebant varias occupationes excusare atque ut postridie reverterentur orare. 3. Quamobrem expletus pecunia, concubia nocte, fugam arripuit vel potius occultavit se in aedibus alicujus potentis, cujus praesidio septus pecunias, quas surripuit, in tuto constituat. 4. Sed ex multis qui ad hunc scopulum offenderunt, fuere virgines honestae complures ac viduae, quae ut dotes suas, unicum pudicitiae ac solitudinis suae praesidium, a domesticis furibus conservarent, praedoni huic argentario ultro diripiendas detulerunt. 5. O pessimum hominem et cruce ac suspendio dignum! Atqui esset optandum ut Harpacis, qui proximis annis decoctoribus nomen dedit, similis inveniretur! Non enim pessime cum creditoribus ageretur." 6. Tum ego, "Quis est iste Harpax?" "Hic est pannarius notissimus, ait, qui tabernam pannariam ad imum Ianum habuit, ibique juventutem suam exercuit. Verum ante quatuor annos, laboris fortasse pertaesum libido ingens invasit decoquendi, salvis imo etiam florentibus rebus suis. Neque enim illi navis naufragio, neque merces incendio perierant, nec extraordinarii sumptus aes alienum grande conflaverant, imo contra semper omnia ex sententia processerant ac vita ipsa duriter ac parce producta pecuniam opesque congesserant. 7. Num tibi parsimoniae illius argumentum dari aliquod postulas? Accipe. Opistographa non abjiciebat, sed diligenter collecta ad epistolas, quas ipse aliis mitteret, amiciendas conservabat. Funiculos, quibus epistolarum sibi missarum fasciculi obligabantur, non incidebat sed solvebat et in alios usus convertebat. Sexcenta sunt quae memorem, si sit ocium. 8. At hic mortalis, ita parce parcus, die quodam a prandio accersit ad sese sororis suae filium, quem domi secum alebat. Ostendit illi quam pulchrum sit divitiis affluere: fidem, probitatem, bonam famam esse rerum inanissimarum vocabula. Neque enim adhuc bonam hanc existimationem et famam se esse usum pro nummis apud pistorem et lanium, neque vidisse unquam hoc precio aves, pisces et cupedia in macello coëmi, sed praesenti pecunia. Satis labori, satis industriae a se traditum esse, nunc anteactos labores et tractari mollius annos, aliud vitae genus exposcere, nempe lepidum, liberale, amoenum, confertum voluptatibus. 9. Sed non posse rem ipsorum, quae non ita magna sit, tot sumptibus suppeditare. Statuisse se petere auxilium ab alienis pecuniis: hoc est decrevisse se locupletare cum alterius damno ac: 'Beati erimus, inquit, si argentum quod debetur, non reddimus. 10. Tu interea, dum pomeridianum hoc tempus quieti somnoque concedo, curriculo hinc ad quaestorem excurre ab eoque simulato rerum nostrarum naufragio ac ruina, precibus, lacrymis, diploma vel jussum extorquere, quo caveatur ne creditorum quisquam molestus sit nobis. De reliquo mihi curae erit. Sudabunt si dii volent, neque erit difficile impetrare quod cupimus, cum apud quaestorem plurimum gratia valeamus. 11. Furtum erit manifestum, invidiosum, turpe, sat scio; praeterea una in tota civitate fabula erimus, sed quid mea? Numne in manu mea est quid vulgus loquatur?' His dictis, ociosus ab animo totum somno se tradit. 12. Ille ad imperata facienda digreditur, quaestorem adit, quemadmodum Harpax bonis elaverit et creditorum saevitiam extimescat narrat ac simulationem illam malus et lacrymis et vultus confusione convertit. Postremo ut avunculo suppetias ferat, exorat. Ille habita dicenti fide ac misericordia commotus, plus etiam quam expetebatur attribuit. 13. Re bene gesta, ovans domum revertitur, avunculum adhuc stertentem offendit, neque voluit dormientem excitare, sed diplomate ad cervical ejus apposito, cubiculo egreditur. Harpax experrectus, dum etiam tum pandiculans oscitatur[8], fit ut chartam illam sibi ad caput appositam naso diverberet, sumptam in manus inspicit, legit ac prae gaudio: 'Sum dives,' exclamat. 14. Ac sororis filio, qui ad eam vocem accurrerat, 'Macte, inquit, virtute juvenis, pulchre, strenue, lepide! Nunc noster es, laudo, dignus es pro hac insigni tua in avunculum pietate, qui meis facultatibus pariter mecum utaris aut etiam amplius.' 15. Nec mora, tabernam vestiariam, ut mos est decoctorum, occludit ac pro decoctore se gerit. Spargitur interea rumor, Harpacem decoxisse. Mirum, novum, incredibile omnibus videri eum, qui quatuor horas ante opibus et existimatione valuisset, puncto temporis his omnibus eversum concidisse. 16. At creditores non sibi desunt. Ad Praetorem accurrunt, rem narrant, ut in carcerem detrudatur orant, impetrant. Lictores domum Harpacis advolant, irruunt, impetum in eum faciunt, vincula injiciunt. 17. Ille quaestoris diploma lictoribus in os objicit, impetum adimit, audaciam eripit, atque ultro derisos una cum creditoribus in malam rem ire compellit. Creditores, ubi hanc rem esse occisam vident, universi conveniunt, queruntur, consultant quid optimum factu sit quaerunt. Sed omnia consilia frigent, quid agant non inveniunt. 18. Sed dum ita aestuant, procedit in medium unus qui erat in consilio, clam ab isto summissus, quique magnam pecuniae rationem se cum eo habere assimulabat ac: 'Si licet, inquit, loqui quod sentio, ego darem operam ut, si fieri posset, ad aliquam cum eo pactionem conditionemque venirem. Nam quamvis multa apud eum bona reperiantur, attamen magnam eorum partem, dotis nomine, sibi mater vendicat, magnam etiam sororis filius, quorum singuli tum magnitudine pecuniae, tum temporis intervallo unicuique nostrum antecedunt.' 19. Inventus est nemo qui non cum eo transigendum putaret. Satius enim esse ajebant partem aliquam crediti quam totum amittere et simul negocium dant ut hominem adeat, causam creditorum suscipiat et quam minimo potest detrimento rem cum eo decidat. 20. Postridie revertitur, vix Harpacem eo a se perductum narrat ut singulis creditoribus intra biennium dimidium ejus, quod debet, exolvat : illud a se extortum et quidem summa cum vi, ut ejus quod promitteret praedes matrem ac sororis filium daret. 21. Clamant omnes: 'Audaciam! Impudentiam!' Quid enim excogitari impudentius potest quam velle dimidiam crediti partem sibi remitti et ad id, quod superest, enumerandum biennium exposcere? 22. Tum ille qui retulerat: 'Agite, inquit, ut lubet; matris ac sororis filii creditum totas ejus facultates exhaurit sane. Quod ad me attinet, mihi certum ac deliberatum est cum illo transigere.' 23. At miseri creditores, postquam ira deferbuit, inter sacrum saxumque se positos esse intelligentes, statuunt de communi sententia, fortunae cedere atque id quod dabatur accipere. Decretum fit in verba illius qui rem proposuerat, ac scribendo ad unum omnes intersunt. 24. Harpax, tanta recente pecunia locupletatus, ad clivum Iani, amoeno atque ab arbitris remoto loco, aedes magnificas ac viridarium illis adjunctum magna mercede conducit. Rhedam et familiam comparat, ornat quotidie laute magnificeque convivium et quo aliqua se simulatione existimationi hominum vindicet ut non suo sed fortunae vitio naufragium bonorum fecisse videatur, templa deorum immortalium frequentat, ad omnia eorum pulvinaria, positis genibus, orat. 25. Sed cum

'Iane pater' clare, clare cum dixit 'Apollo',

Labra movet, metuens audiri, 'Pulchra Laverna,

Da mihi fallere, da sanctum justumque videri,

Noctem peccatis et fraudibus objice nubem.' "

26. Haec cum Aridus dixisset, silentium est consecutum. Sed paulo post Gallonius, tanquam ab aliquo somno excitatus, sive dolore naufragae vel potius pessundatae pecuniae percussus, sive iracundia elatus, "Fures, inquit, isti et praedones manifestarii, si meo arbitratu liceat, omnes pendeant. 27. Sed quonam meo fato fieri dicam ut nemo abhinc triennium conturbaverit quin meas etiam fortunas perturbaverit? Nonne Pleusides ille, qui ante duos annos argentariam fecit, mihi etiam imposuit? Nam minas quatuor abstulit." 28. "At me non fefellit, inquit Aridus; nam faciem cum aspiceres, nonne ipsum caput et supercilia olere crucem et clamitare furcas videbantur?" "At fecit eleganter, excepit Gallonius; nam priusquam pecunias cujusquam attingeret, clam omnes in publicas tabulas referendum curavit nihil sibi esse in terris, ubi in suo pedem poneret, sed ad patruum amitamque quae sua putarentur omnia spectare. 29. Tum coepit ab omnibus pecunias accipere, permutare, postremo refertus pecunia, in proximum huic insulae regnum ad expugnandas aliorum pecunias, castra commovit. Nam audio novam ibi argentariam, hoc est, novam praedandi rationem instituisse." 30. "Sed cur non etiam, inquit Aridus, huic narras Septimi Pleusippi furtum, omnium quae memoravimus improbissimum? Fortasse quia immunis ab eo discesseris, neque una cum aliis fueris detonsus." 31. "Non aedepol, Gallonius ait, in mentem venerat. Nam tantus est istorum furum numerus, ut non sit mirum, si mihi nonneminem eorum multitudo subducat. Sed quaeso, narra tu illi. Ira enim, qua efferor, paene mihi mentem extorquet."

32. Tum Aridus: "Libenter, inquit. Hic Septimus, quem dicimus, argentariam quam multos annos fecerat ex improviso dissolvit atque imperat filio, quem maliciose emancipaverat, ut novam argentariam instituat et pecunias quas in nominibus habebat, quae erant maximae ac debebantur ab iis qui tunc solvendo non erant, a se coëmat. 33. Ille, uti erat imperatum, facit ac novus trapezita pecunias ab omnibus accipit patrique deinceps pro nominibus emptis solutionis jure dinumerat. At pater, postquam illam rei familiaris lacunam explevisse visus est satis, filium appellat ac 'Satis, inquit, fili, officio nostro fecimus. 34. Satis rei familiari nostrae prospeximus, satis Lavernam propitiam habuimus. Aegre enim ferebam prope conturbasse rem nostram debitorum improbitate. Nunc autem cum eam in suam rationem revertisse jam videam, aequum arbitror ut pecuniis miserorum innocentium parcamus. Nam quemadmodum eos laudo, qui dant operam rei suae, etiam cum alterius injuria, ita eos odi qui cupiditate longius prodeunt nec finem praedandi faciunt. 35. Quamobrem facias censeo, quod vulgus argentariorum[9] solet, ut fuga rem solvas, hoc est, tantisper te in aliquam dynastae cujuspiam domum abdas, dum ego creditoribus tuis aliqua decisione faciam satis. Neque minus meae partes erunt perficere ut quamprimum tibi prodire in publicum liceat. 36. Non moratur, sed statim summittit aliquot, qui spargant in vulgus filium decoxisse. Ad hanc vocem creditores accurrunt, Septimi domum obsident, bona describunt, tabulas obsignant. 37. Fit obviam illis Septimus et: 'Quid, inquit, domi meae vobis debetur?' 'Iam scies, inquiunt; ambula in jus!' Ille non invitus sequitur, venit ad praetorem, ostendit nihil eam rem ad se pertinere, filium emancipatum suas res ipsum agere. Ergo liber dimittitur, illi tristes abscedunt. 38. Verum pater amantissimus, memor polliciti sui, de filio reducendo cum creditoribus agit. Quibus convocatis, ejusmodi conditionem affert, qua miseris crediti major pars deperibat. Illi qui eas pecunias in conclamatis haberent, pauxillulum quod deferebatur, tanquam de caelo demissum arripiunt. 39.Verum felicitates fere nunquam solae contingunt, sed nexae copulataeque inter sese proveniunt. Nam qui ita fuerat felix in furando, obtinuit etiam ut mala illa nomina quae filio divenderat, bona evaderent, ab eisque totum quod sibi debebatur exigeret, multumque deprecantibus nonnullis ac bonam copiam ejurantibus ne unius quidem assis gratiam faceret. 40. Unus adhuc scrupulus adolescentem cupidum existimationis bonae torquebat, videlicet infamia turpitudoque qua sese constrinxerat ac: 'Poterone posthac, ajebat, ora civium aspicere, aut populo huic os meum ostendere?' Cui pater: 'Tace, inquit, stulte, pecunia hic, non fama respicitur. Dum ea integra sit, si qua famae labes insedit, facile eluitur.' 41. Sed statim filius: 'Arbitror, inquit, o pater, me rationem invenisse recuperandae existimationis amissae. Est hic philosophus ex Stoicorum disciplina, magna apud omnes existimatione ac nomine, qui festis diebus in concionibus, quas habet ad populum, luxuriam et avaritiam nostrorum hominum insectatur. 42. Eum omnes tanquam de caelo delapsum intuentur. Hunc ego sectari constituo et arctissima mihi familiaritate conjungere. Ita enim facile quod deliquerim, in ejus probitate occultabo.' Placet patri ratio. 43. Itaque se illi philosopho applicat, ejus lateri haeret, concionanti assidet, pallium servat, linteum, quo sudorem abstergat, defert. Sed dum vult occultare se, prodit; dum nititur infamiae vulnera sanare, exulcerat. Magis enim homines in hac tam putida simulatione stomachantur ac offenduntur."

VI.1. Haec Aridus verbis acerrime persequens, ocularibus ex theca detractis nasoque adhibitis, in summam plateam aciem intendit. Quo etiam Gallonius intuens, "Ecce, inquit, Salvium Typhernatem cum Lepido Gallutio Sinistro, Minutii filio. 2. Hunc Lepidum Aridus statim laudabit atque extemporalibus versibus ad studium virtutis impellet." Neque Gallonius aberravit; nam Aridus advorsum Lepido veniens, sic orsus est :

3.

Pieridum lux alma, vale, generosa Sinistrae

Progenies stirpis, qua non praestantior ulla,

Seu pietate virum, numero seu certet avorum,

Te salvere jubet longo gravis Aridus aevo,

Sed gravior vasto veteris sub pondere culpae,   5

Quae sursum nitentem animum compellit ad ima, 

Scilicet assiduus peccandi contulit usus, 

Ut tenues misero subsint in praelia vires,

Si ferat arma furens vitiorum cominus agmen.

At tibi cana senum teneris mens haeret in annis,   10

Atque tenax probitatis amor, laudumque cupido.

Sed quam pulchra suo sapientia nectare pascit,

Quid mirum, falso nequeat si ludere fuco, 

Vel turpi maculare luto male sana voluptas? 

Macte animo, macte ingenio, sic ardua magni   15

Amphitruoniadae virtus laudata nitescit.

Ille iter angustum laxo, praeruptaque saxa

Floribus et campis potiora putavit amoenis.[10]

Hoc est, post habuit rigido damnata labori

Ocia et ancipiti plumosa cubilia bello.   20

Hinc superans diram prostravit cominus hydram,

Notaque fatali portenta labore subegit.

Nempe domat validisque ligat fera monstra catenis,

Nec generosa putat quidquam insuperabile virtus.

Tuque etiam ingenuas centum, puer, aptus ad artes,   25

Argilla quidvis imitabere flexilis uda,

Si cultura frequens menti non desit opimae.

Eia age, ne cesses. Nam quae tibi gaudia surgent,

Ardua dum feriet volucris tua gloria pennis

Aëra praepetibus, teque altis inseret astris?    30

Praeterea, quae dira cohors, quae saeva malorum

Agmina praetereant, toto quae pectore tristes

Diffugiant curae, dum sic ea spernis et horres,

Quae lacerant animum stimulis ardentibus aegrum,

Inficiuntque notis lacrymarum fonte luendis?   35

O si demensae metiri tempora vitae

Sit mihi fas iterum, quam non ego segnis, ut ante,

Molliter exactae repararem damna juventae,

Ad tua commissum repetens vestigia cursum? 

Sed cum non redeat defluxi temporis aetas,   40

Restat inoffenso cernam te pergere gressu

Per pulchras artes ad celsae culmina laudis,

Immistusque tuo turbae quae pendet ab ore

Effusos hilari reddam tibi pectore plausus,

Vel si docta chorus Musarum carmina dictet,   45

Vel si suspiciant oculi te mille loquentem, 

Vel si patronum causis sibi quisquis adoptet.

Dic patri interea multam fratrique salutem.

Sed quo longa patri contingant gaudia de te,

Aurea fila neat Lachesis, nec divite lana   50

Cesset honoratam digitis producere vitam,

Ille prius longos quam Nestoris impleat annos.

4. Non cessasset usque ad noctem versus effundere, nisi Gallutius, qui fortasse aliquo properabat, salvere jussum reliquisset. Unde conversus ad Gallonium: "Doleo, inquit, me tibi attulisse nuncium non ita jucundum." 5. "Imo, gratias habeo, ait Gallonius, quod ejus me participem feceris. Restat mihi rogandus dynasta meus ut mittat Praetori qui dicat ut honoris sui gratia in causa Lyconis nulla mihi fiat injuria. Non enim dubito quin pro opera, quam illi fideliter navo, patrocinium meum sit arrepturus."

VII.1. Sed discedentes remoratur Iberus ille, qui in Academia rationem tuendae per aestatem valetudinis quatuor versiculis comprehenderat, quique revertebatur ex buleuterio, ubi a Poliarchis praeter prandium merendam etiam exegerat. 2. Ego non invitus restiti; eram enim cupidus hominis suavissimi degustandi. At eum videmus pedissequos atratos post se duos habere. Rogat Aridus, quemnam lugeat mortuum? Num fratrem? Num sororem? Num amitam? Num materteram? 3. At ille: "Me, inquit, lugeo extinctum." "Quid ais? Sanusne es? inquit Aridus. Si ad istam rationem sunt omnes mortui, mortem nihil moror." Respondet: "Ego dicam tibi. Neminem habeo neque cognatum neque affinem, qui mihi mortuo funus faciat, neque mea causa sibi familiaeve suae filum atrum imponat. 4. Ergo illud officium, quo cariturus sum mortuus, ipse mihi ex parte vivens impertio. Imo si scias ubi mihi sepulcrum faciendum locaverim, laudes." "Fortasse, inquit Aridus, in aede Apollinis, Minervae vel Martis?" 5. "Minime, ait ille, sed Ad murum urbis, in ea parte ubi paululum ille inclinat atque propendet, qui locus 'Ad murum obliquum' appellatur. Nam arbitror me invenisse rationem a nemine adhuc excogitatam, qua meum nomen futuris omnibus saeculis in hominum ore defigam, vel saltem vivacior quam Ennius volitem per ora virum.[11] 6. Nam ibi ut scis, malleo hastato ac pila lignea luditur. Erit itaque saxum illud meum perpetuus scopus signumque ubi ludentes colliment, perpetuoque audientur haec verba: 'Dirigamus pilam ad saxum Iberi.' Neque multi dies intercedent cum locus ille, commutato nomine, 'Saxum Iberi' vocabitur. Atque paucos hic habeo versiculos quos saxo illi incidendos locem." 7. "Obsecro, inquit Aridus, nisi molestum est, perlege. Nunquam enim propagandi nominis causa elegantius quidquam me audisse confiteor." Tum Iberus: "Nihil possum tibi roganti negare!

8.

Hic situs ille jacet, qui nomine dictus Iberus

Tempora militiae floridiora dedit.

Post aulae totos per denos contulit annos,

Cum largas mendax polliceretur opes.

Sed vix emunctam nummis recreare crumenam,    5

Vel sicco potuit pellere ab ore famem.

Nunc, ubi propendet declivi vertice murus,

Malleo et e ligno luditur usque pila,

Mortuus aeternum sperat per saecula nomen,

Si stet pro signo, quod pila missa petat."   10

9. Risimus omnes elegans et amoenum hominis ingenium. Sed ille: "Missa isthaec, inquit, faciamus. Cras volo, Aride, praediolum tuum invisere. Praepara mihi jentaculum, vel potius mensam pollucibilem extrue. Sed cave in primis ne aliquam mihi vappam apponas, sed vinum invenias, quod sit suavissimum, nisi tibi vites praecidi et caput male multari postulas." 10. Tum Aridus ridens: "Placide, inquit, non nunc hic fabula datur, ubi tu gloriosum ac ferocem militem[12] agas," ac medicinam quandam ingressus, scripsit amico cuidam suo hanc epistolam:

Cras mecum ruri conviva recumbet Iberus,

Integer ac validus, cui bona vina placent.

Haec dare si nequeo, tumidus mala multa Lavernae

Ingerit et capiti non numeranda meo.

Quod ni quadrantal vini mihi miseris, olim   5

Quo repuli febrim, pestiferamque sitim,

Hujus jam rabies malesana refringet Iberi

Et ruri vites, et mihi fuste caput.

VIII.1. Hac epistola perlecta, actisque Arido gratiis, discedimus et cum Gallonio ad ejus dynastae aedes recta via contendimus. Gallonius sine mora ad dynastam introducitur. Sed paulo post tristis egreditur. 2. Quaero quid tristis sit? Nihil respondet, sed conjectis in caelum oculis: "O quinquennium, inquit, apud istum male contritum! Dii facite ut ejus opis nunquam indigeam." 3. Rogo iterum quid sibi evenerit. Incipit: "Postquam abeo intro, solum eum deambulantem invenio. Qui ad conspectum meum substitit, expectans quid vellem. Narro quemadmodum Lyco os mihi subleverit, oro ut me per nuncium Praetori commendet. 4. Eripit mihi ille orationem ac prominenti rictu contractoque supercilio: 'Sanusne, inquit, es, qui haec postules? Nescis mihi religionem inesse? Vel jus tecum facit, vel non. Si tecum est, nihil tibi mea opus est commendatione; facile a praetore aequissimo quod justum est impetrabis. Si tibi jus adversatur, mene idoneum censes, qui vim legibus afferam quique judicum religionem mea commendatione pervertam?' 5. Ego bilem non continui, sed: 'Quam pridem, inquam, haec te incessit religio? Non eras adeo religiosus cum Toxillum, hominem impurum atque sacrilegum, ita commendabas ut non posset vehementius.' 6. Ille iratus: 'Vide, ait, arrogantiam hominis et impudentiam! Non praegustatorem mihi conduxi, sed dominum et magistrum. Commendavi illum, quia mihi libuit, nunc non libet. Quid hoc? Audistin? An nondum etiamne hoc quidem?' 7. His auditis, non expectandum censui, dum fustem sumeret ac me plagis contunderet." "Quid, inquam ego, idne tristis es? Tantane tibi amicorum penuria est ut nunquam sit auxilio nisi in hoc uno?" 8. "Nulla apud nos vilior est, inquit, annona quam hominum officiosorum. Nam sunt dynastae omnes in hanc rem ad ambitionem usque propensi. Verum id causae meae adversarium est maxime. Putabit enim praetor me, fracta apud dynastam meum navi, adventiciae nescio cujus commendationis tabulam arripuisse. 9. Quamobrem cum hac suspicione non modo ille me ad voti mei successum tanquam ad litus non impellet, verum etiam exortae tempestati exagitandum exorbendumque concedet." Tum ego: "Quid facias? Mussitandae sunt principum virorum injuriae et dolor tuus ex hac repulsa conceptus donariis leniendus, quibus ab eo quotidie compleris." 10. "Derides, inquit Gallonius, tu me? Genium meum iratum habeam, si toto hoc quinquennio, quo hujus diaria rodo, ex illius donariis nummo uno aureo sum factus locupletior. At si illum audisses, cum conduceret operas meas, continuo jurasses omnes ejus facultates ac divitias futuras mecum cum ipso communes; ita promissa largiter extendebat. 11. Ac memini in primis esse pollicitum: 'O Galloni, modo aliquid inveni, in quo mea tibi gratia prodesse aut opera possit, in ea re faciam ut mea in te voluntatem studiumque cognoscas.' Nunc autem quo promissa spectaverint vides." 12. Hic ego, correptus furore poetico, extemporale hoc carmen effudi:

Quid dominum tumidae contundis verbere linguae,

Quod tibi promissam ferre negarit opem? 

Non jure irrisum sic te indignaris in uno,

Cum tot deludant decipiantque dolis.

Spem mentitur ager, caelum tibi saepe serenum   5

Imposuit, fregit portus et ipse fidem.

Aut simul haec odiis durus complectere, vel si

Nolis, cur uni parcere, inepte, negas?

13. Sed haec hactenus. "Nolo, ait Gallonius, inhumanitas cujusquam mihi hilaritatem meam et coenae curam eripiat. Obsonatum eamus et quo intelligatis nullam cujusquam injuriam posse meum mihi morem excutere, volo vos hoc vespere unctius quam antea nitidiusque accipere." 14. Itaque progressi in forum, polimenta[13] agnina, pullos, pisces ac scitamenta plura coëmimus, redimus, coenamus ac coenati cubitum imus. 15. At Gallonio ira ex ingrato heri sui animo excitata somnum avertebat, atque has identidem ab eo voces eliciebat: "Quam multa in servitute iniqua expetunt! Opulento homine eodemque iniquo nihil est deterius, ingrato nihil impensius. Populo nihil perniciosius quam Princeps munificus malis, avarus probis. 16. Virtus ibi corruit ubi, si quid recte cuipiam facias, perit. Semper virtutis praemia apud improbos erunt, si iis, quibus ea sunt in manu, nulla sit fides. Qui servit ingrato, piscatur in aere ac rete jaculo apros in mari venatur.[14] 17. Sereni hyeme caeli et aestate nubilis instar est dives, qui large pauperi blandus est verbis. Neutri enim fides habenda, nam mutantur extemplo. Nequit ibi durare vir probus, ubi malevolentes sunt, quique bonis invideant. Potentiorum animis nihil est obscurius, advertunt graviter, quae non censeas, iram ferunt cum pacem credas, malevolentiam, cum amorem existimes." 18. At P. Aemilius, dormiendi quam philosophandi cupidior: "Quid tu, inquit, cum istis tuis sapientibus dictis? Aut tace, aut dormi. Nihil est opus lamentationibus ubi ad lapides loqueris. Iniqua est concertatio, quae cum valentiore suscipitur. Indigna digna sunt habenda quae faciunt heri. Irritat crabrones, qui opulento faciem obvertit. Stultitia est ei te esse iratum, cujus potestas plus potest. Non decet superbum esse eum qui eget alterius." 19. "Immo, excepit Gallonius, sis confidens oportet, si de te meruit bene. Miseria est intelligere esse ingrata alteri, quae benefeceris. Improbus est homo qui beneficium scit sumere, non autem reddere, perfidus qui dives est lingua, inops opere, sublestus fide. Malefactorem est amitti satius quam beneficum deseri." 20. "Exprobratio beneficiorum, subjecit Aemilius, non mutat ingratum, sed deteriorem facit, non mitigat, sed incendit, non sanat, sed exulcerat. Animum compone, si sapis. Animus aequus de recto nunquam statu dejicitur. Summa virtus est, si usus veniat, ferre fortiter malum, virtus praemium est optimum, virtus anteit rebus omnibus, virtus omnia in se habet. Omnia adsunt bona quem penes est virtus." 21. "Iam, inquit Gallonius, philosophatum est satis. Agam ut potero, quoniam non licet ut queo. Diisne adverser? Titanum insaniae subscribam? Nam potentioribus obsistere est gigantum more bellare cum diis. Sed priusquam somnus obrepat, licetne alterum hominis istius factum exponere, in quo sunt omnia, ut mihi videtur, peccata: superbiae, crudelitatis, avaritiae?" 22. "Modo breviter, ait Aemilius, nam quod noctis tempus sit vides." "Non accusabis, inquit Gallonius; brevior ero quam est pomilio. Est inter honorarios istius familiares Nicius quidam Rufus[15], honesto loco natus ac litteris deditus, praeterea ita fortunae bonis instructus ut nihil cujusquam indigeat. 23. Qui ante annos quindecim magnis pollicitationibus attractus est ab isto in suam familiam ut ipsi esset a studiis. Nam pudere eum coeperat omnia fere in ipso pecudis similiora quam hominis. Itaque cupiebat eruditi cujuspiam opera a brutorum similitudine, quantum poterat abstrahi. 24. At Rufus, cui nulla in re cum aulicis convenit, noluit esse una in unis aedibus, sed alias conduxit a tergo illis annexas. Ac, dynasta sciente, perfodit parietem, qua esset commeatus per culinam ad ipsum. 25. Nam cum ejus domus, quae instar urbis habet, longe introrsus pertineat ac fere ab omni parte innumeris privatis aedificiis contineatur, non nisi longo viarum ambitu ad ejus aditum perveniri potuisset. Quod Rufo perincommodum cecidisset, hyeme praesertim, quo tempore singulis fere noctibus multas apud dominum horas transmittit. 26. Sed ferme in mensibus paucis, quibus haec acta sunt, lodicula trita lacera, quae in istius barbari hominis supellectili numerabatur, coco surripitur. Quod ubi rescivit, existimans ab eo commeatu illud furtum egressum, ira percitus perfossum parietem jubet sine mora restitui, itaque honesto homini ac nitidiuscule a puero domi suae habito quinquennium fere totum fuit necesse quotidie, intempesta nocte, ac saepe tempestate perfrigida, imbribus maximis, sub Iove puro longis viarum anfractibus se domum recipere. 28. Qui nulla conditione, tantam in se contumeliam atque contemptum suscepisset, nisi in tam maledica civitate inconstantis hominis famam pertimuisset. Sed censeo quiescamus."

Aditus in proximum librum

Annotationes

[1] Editio vetus habet: 'I licet'. Cf. Donatum in Terent., Phormio 208: "Semper 'ilicet' finem rei significat, ut actum est. Sic iudices de concilio dimittebantur, suprema dicta cum praeco pronunciasset 'ilicet', quod significat 'ire licet'.

[2] Plaut., Men. 154: "Dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuus."

[3] Cic., Cat. I 9: "O di immortales! Ubinam gentium sumus!"

[4] Cf.Aristoph., Plutus 594-597: "Licet ex Hecate hoc rogites, potiusne sit esurias, an abundes. / Siquidem haec pauperibus singlis mensibus edicit, ut opulenti / Coenam apponant, prius autem illi abripiant quam isti apposuere" (Latine vertit Hadrianus Chilius, Antverpiae 1533. Vide Humanistica Lovaniensia 23, 1974, p. 91). Plutus saepius Latine versa est. Nicius fortasse novit Anonymi Aristophanis Plutus graece et latine, Neapoli 1594.

[5] Cf. Plaut., As. 135: "Nam in mari repperi, hic elavi bonis."

[6] Euclio et Megadorus senes sunt protagonistae in Plauti Aulularia. "Megadoris" casus genetivus error esse videtur sive ipsius Nicii sive typothetae.

[7] 'Pleura' sive 'Pleurhv', id est 'costa', unde 'femina'.

[8] Plaut., Men. 833: "Ut pandiculans oscitatur!".

[9] 'Argentatiorum': editio vetus.

[10] Vv.16-18 fabulam Herculis (Amphitryoniadis) in bivio in memoriam revocant.

[11] Ennius, apud Cic., Tusc. I 34: "Volito vivos per ora virum".

[13] 'Polimenta' est lectio dubia in Plauti Menaechmis 211. Cf. vv. 209-211: "Atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier / ... / aut sincipitamenta [var.: polimenta] porcina aut ...

[14] Cf. Plaut., As. 99-100: "... me piscari in aere, / venari autem rete iaculo in medio mari."

[15] Est ipse Eudemiae auctor, nempe Nicius Erythraeus (= 'Rufus'), sive (Gian)Vittorio Rossi. Erat a secretis Andreae Cardinalis Peretti usque ad annum 1628. Aedes Perettianae seu Palazzo Peretti sitae sunt inter Viam in Lucina, plateam S. Laurentii in Lucina et viam Cursus (Via del Corso).

Haec pagina proxime mutatast