LIBER VIII

LIBER VIII.

I.1. Ex omni hominum numero, qui erant nobiscum in navi, unum omnes adibant, circumstabant, rogabant quonam pacto fortuna ita repente ex summis opibus redegisset ad incitas militem quendam, cujus nomen non memini, ex quodam honorariorum militum ordine, cujus ipse auctor extiterat. 2. Etenim in iis regionibus plures ejusmodi militum ordines inveniuntur, qui U Graecum palliis assutum gestant ex serico, sive albo sive rubro, sive simplici sive argento auroque interlito, prout ordinis cujusque ratio postulat. 3. Rogabant igitur quanam sua culpa tam fortunato homini ex improviso fortuna terga vertisset. Qui respondit, neque illum fortunam unquam respexisse neque latifundiis praediisque locupletatum fuisse, quorum fructus tantos illos tamque ingentes sumptus sustinerent. 4. Sed mirum est quomodo ita instructus ad malitiam fuerit ut callidis consiliis ac dolis eam sibi vim auri paraverit, quae tam diu infinitis ejus sumptibus suppeditarit. 5. Principio, cum pedem intro in eam insulam tulit egens, pannosus, alieni indigens, pane victitabat emendicato ab iis qui suarum coenarum reliquiis pauperum inopiam alunt, cum ecce tibi ex improviso auri montes adeptus, ex Iro fit Croesus vel Attalus, atque aedes magnificentissimas, magna mercede conductas, Attalicis peristromatis ornat, penum, granarium, cellam vinariam instruit, ex honestis hominibus familiam cogit, circumpedes multos varia veste induit, quotidie exornat ample magnificeque triclinium, nullum vas exponit nisi argenteum, Cereales mensas dat, quarum reliquiis catillones[1] se complures implebant. 6. Quid multa ? Herculi quotidie sacra fieri existimasses, nummos aureos modio ac trimodio metitur. Rei novitas ad sese omnium oculos attrahit. Spargitur in vulgus, ejus domi aurum effici. 7. Atque hic rumor Regis sacrorum aures attingit. Qui, pro imperio et potestate, dat quaestori negocium ut quaerat, investiget, inspiciat num aurei illi nummi, quibus ille circumfluebat, probi sint an adulterini.[2] Qui nullam interponit moram, sed una cum lictoribus hominem adit, aurum proferre jubet. 8. Qui alacris profert. Quaestor nummos sumit, semel atque iterum ac saepius inspicit ac nihil deprehendit in eis vicii. Miles, quo res clarior atque testatior existat, eorum non parum multos atque omnes duplos forcipe caedit, quo melius, si quid forte intus fraudis occultetur, appareat eosque deinde tanquam fastidiens abjicit et colligendos lictoribus tradit. 9. Quaestor ita discedit ut eum et copiose ornatum et omnis fraudis suspicione vacuum arbitraretur. Id quaestoris arbitrium tantam illi divitiarum opinionem confecit ut palam omnium ad eum concursus fierent tanquam ad Midam, ut inaurarentur. 10. Beatus sibi videbatur, qui posset illi aurum credere, quod paucis diebus post pulchre sibi foeneratum diceret. Augebat hanc de se opinionem sumptu ac magnificentia, qua eatenus prodibat ut certis quibusdam anni temporibus, praesertim Aphrodisiis, Veneris honoris gratia, cui ille militabat, puellis aliquot innuptis vestes praeberet daretque operam omnibus rebus instructum paratumque convivium ut esset, ad quod non solum summates viri amicique omnes, sed quicunque vellent, adhibebantur. 11. Qua liberalitate in eam opinionem homines adducebat ut pro certo crederent, auri conficiendi rationem a plerisque tentatam, sed a nemine adhuc inventam, ipsum solum tenere. 12. Neque ipse dissimulabat. Nam palam saepe multis audientibus dixit in manu sua esse paucis horis, nullo fere labore, auri massas, quantas vellet, habere. Neque dicto fides aberat. 13. Etenim cum non parum saepe infiniti illi sumptus, quidquid erat domi, nummorum hausissent ac ne teruncius quidem unus vesperi superesset, postridie mane aureorum acervi in mensa conspiciebantur. 14. Oris commendatio et naturalis quaedam virtus orationis non parvam iis, quae dixerat, fidem conciliabat. Ea enim erat sermonis efficacia, ut videretur non posse obsisti. Praeterea tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat ut par esse principibus postularet, summorum regum oratores prae se contemneret ac principum civitatis affinitates appeteret. 15. Qui hac fama impulsi, quod illi Iuppiter de caelo aurum plueret, ultro etiam veniebant ut gnatas ipsi suas in matrimonio collocarent. Sed ex omnibus conditionibus Viae filia placuit, virgo formosissima et regum etiam aliquot stirpi annexa. 16. Iamque prope erat ut in viri manum conveniret (nam convenerat ut ne quid ea dotis ad ipsum afferret), quaeque opus erant ad nuptias aderant omnia: conopea, quae reges etiam ipsos decerent, rhedae serico constratae auroque contectae, varia vestis ac sumtuosa ad ornatum epheborum atque circumpedum, aliaque id genus quamplurima. 17. In quibus comparandis aes alienum grande conflaverat. Quod ubi virginis matri oboluit ( est enim ea sagacitate ut decipi non possit ), continuo ex ipsa re incidit suspectio: "Hem aes alienum contractum, argentum foenori sumptum, credita pecunia res emptae non cohaerent. Nam si fontes auri nosset, ut praedicat, nulla versura, sed praesens pecunia ad res emendas adesset. Profecto hujus magnifica verba, ni fallor, aliquid doli alunt." 18. Atque ab hoc suspicionis aditu ad ejus doli cubile ita pervenit. Creditores militis vocat, quid de eo suspicetur exponit. Dat illis consilium ut praetoris decreto, tanquam si non sit solvendo et fugam adornet, eum abripiendum in carcerem curent. Nam si hanc contumeliam tam insignem in se accipiat, neque argentum promat quod illis persolvat, manifesta res est: hic merus est sycophanta. 19. Illi consilium laudant, gratias agunt, curriculo ad praetorem eunt, desiderium suum exponunt. Ille, cui militis insolentia erat invisa ejusque immoderati sumptus suspecti, nihil illis est ausus negare, sed jubet ut ante noctem in vincula conjiciatur, nisi vel debitum integrum solvat aut satis vel cauto det. 20. Itaque ille miser lictorum turba circumfusum se antea videt quam aut id leviter odorari aut aliqua ad ipsum permanare potuerit, praesertim cum animum attendisset ad cavendum, neque ut socors et ignavus se in eorum potestatem tradit; sed, educto gladio, conatus est ferro viam sibi munire ad fugam. 21. Sed frustra; nam a duce lictorum percussus in capite, coactus est consistere seque constringendum abripiendumque in carcerem tradere, ubi paucos post menses ex animi aegritudine diem obiit supremum. 22. Sed compertum est postea nullas illi nuptias cordi fuisse. Unde enim uxorem, eo praesertim genere ortam, cum tanta familia aleret, cui nihil erat in terris ubi in suo pedem poneret, neque aliud aurum vel argentum conficeret, nisi quod dolis atque fallaciis ex aliorum crumenis exprimeret ? 23. Sed solum, inquam, fuisse propositum per simulationem nuptiarum alios usque ad vivam cutem auro tondere et in primis mercatorem locupletissimum magno adamantium numero circumducere, qui omnes erant talenta auri ad quinquaginta, a quo si clam, precario vel simulatione emptionis potuisset auferre, celocem habebat paratam qua se in patriam reciperet ac fuga rem solveret. 24. Sed inprimis ad eos avertendos usus est occasione conjugii atque nuptiarum. Nam ideo se velle eos emere ajebat ut in veste uxoris Phrygio opere elaborata illigaret insereretque. Itaque frequenter ad domum mercatoris venire, phrygionem etiam cum particula quadam ejus vestis adducere, unumquemque adamantem in manus sumere, inspicere, experiri num loculis in phrygio opere relictis convenirent, dicere jam diem nuptiarum appetere, sed neque precium solvere neque certam solutioni diem praestituere, unum instare de tradendis adamantibus, vehementissimeque contendere. 25. Mercator, qui eos invitus non haberet: "Ne unum quidem, inquit, ex his potest a me quisquam auferre, nisi praesenti pecunia." Ille elate magnificeque ut consueverat loqui ac: "Tu mihi, inquit, formidas credere ? Cui alii sexcenta tanta soli enumerarunt, neque sunt decepti in eis, neque est alter hodie quisquam, cui aeque recte credi homines putent. An nescis quod mox possum te auro totum obruere ?" 26. "Scilicet ita res est, mercator ait, non possunt aliter a me auferri. tua isthaec magnifica dicta hinc aufer. Nunquam enim me hodie inducent ut tibi terunciam credam." At miles, ubi fidem suam sic concidisse animadvertit, continuo despondisse eum animum ajunt.

II.1. Tum unus, qui sermoni intererat: "Miles hic astu maliciaque victus est, inquit, a Geta, qui anno superiore ex ultimis ac remotissimis orbis terrae partibus in eam insulam, unde solvimus, venerat. Hic captus amore Philargyriae, Agathonis clepsydrarum artificis uxoris, munera illi miserat, armillas, periscelides, torques, inaures, anulos. 2. Quae omnia ab aurifice amico suo mercede conduxerat. Sed cum jam suam ex ea libidinem explesset ac pertaesus mulieris avaritiam esset, rationem excogitavit, qua ea quae dederat eodem unde venerant, reverterentur. 3. Quae sane ratio feliciter cessit. Venit die quodam ad mulierem domum, perturbato similis. Quem illa continuo quid tristis sit rogat, quidve turbatus ? 'Quia, inquit, mihi litigium fuit cum aurifice, unde emi aurum quo te donavi. 4. Qui quidem insanit de precio, neque quidquam pudet et, quia scit illud ad te advolasse neque me posse reddere, litium terrore ad suas conditiones conatur attrahere. Ac modo se mihi dicam scripturum ait, modo lictores et carcerem minitatur, denique multis modis ferox est atque acer. 5. Sed vin' tu facinus lepidum, quo oculi illi doleant facere ? Redde aurum, quod dedi, ut sibi habeat. Ita enim illum probe ulciscemur, si ea iterum venalia sit habiturus, quae jam se vendidisse crediderat. 6. Tu interim hanc syngrapham collybisticam cape nuper ad me domum allatam, unde talenta bina statim accipies, quae vel in novis ornamentis vel, si magis libeat, in foenore collocabis.' 7. Mulier, quamquam astutia atque malicia infra se alias omnes longo intervallo relinquat, attamen majoris spe lucri, barbari hominis consilio superata est et continuo, accepta syngrapha, data omnia restituit. Quibus ille acceptis, et aurifici qui locaverat, redditis, velis remisque contendit in patriam. Mulier vero decepta, talenta illa in somnis exegit."

III.1. Dum nos mulieri catae ab homine externo tam pulchre os sublitum fuisse ridemus, ecce tibi lembus contra nos remigio contendit, neque aves neque venti citius. Ubi, cum abesset a nobis propius, hominem inter lictores quatuor medium et catenis vinctum aspicimus. 2. Qui statim a navarcho est cognitus atque: "Apollinis aedituus, inquit, a fuga retractus, ad judicium vel ad supplicium potius, attrahitur." Nos, vicio humani generis, incendimur studio cognoscendi ab eo cujusnam rei capitalis affinis inveniretur ? 3. Qui non invitus huic nostrae cupiditati morem gessit atque: "Hic, inquit, aedituus ingenuum formosum puerum, qua est in his rebus cupiditate, ad insaniam adamabat ac tundendo atque odio dabat operam sedulo ut in cubiculum suum conduceret. Sed non poterat perficere, nam puer gnarus qua de causa arcesseretur, novas semper causas fingebat ne veniret. 4. At ille, libidinis aestu tanquam furiis actus, hanc excogitavit rationem, qua ad se vel invitum attraheret. Erat puero in deliciis accipiter, ita ab eo assuefactus ut, missus in sublime, ad ipsum cum praeda in pugnum reverteretur. 5. Hunc, dum puer domo abest, aedituus ad se deferendum curat itaque mittit, qui pueri verbis eum sibi dari efflagitent, quem dicant in proxima urbi villula aucupio operam dare ac vehementer avem illam cupere in praedam emittere. 6. Familiares, qui nihil suspicarentur, sine mora dederunt. Puer, domum rediens neque accipitrem videns, quid eo factum sit rogat. Illi datum esse ajunt homini misso a se ex proxima villa, ubi aucupabatur. 7. Ille clamare ac flens dicere nullam a se villam inspectam, nullum aucupium institutum, nullum hominem missum. 'Sed ubiubi est, diu ille celari non poterit; nam omnia odorabor, omnium aedes interrumpam, inspiciam, omnes in eis angulos perlustrabo.' 8. Sed quaerenti fit obviam aedituus, qui: 'Scio, inquit, quid quaeras. Sed quaerendi operam lucri facito; meae domi tuus est accipiter. Veni, sis, nihil est in me morae, quin statim accipias.' 9. Puer, cui nihil longius videbatur quam dum accipitrem suum recuperaret, sine alia cura aedituum praeeuntem sequitur ejusque cubiculum intrat. Ille statim pessulum ostio obdit ac misere multis precibus, blanditiis ac promissis puerum ut sibi sit morigerus, orat. 10. Quae audiens, vix tandem misellus ille in eas se plagas induisse cognovit, quibus nihil antea aeque metuerat, ac multis cum lacrimis orare hominem coepit ut sibi haberet accipitrem, tantum abeundi potestatem faceret. 11. Aedituus eum modo promissis lenire, modo minis terrere, quo sibi obnoxium redderet. Sed cum nihil proficeret, ad vim confugit ac duplex telum exeruit atque: 'Utrum, inquit, vis, elige. Nam velis nolis, alterutrum tibi excipiendum est.' 12. Horribilis ejus facies fecit puer animi ut incertus foret, utri necandum se traderet. Non enim satis erat exploratum unde levius esset vulnus accepturus. Sed dum deliberat, venit aedituo ab ejus fani antistite nuncius ut relictis rebus omnibus curriculo ad eum contendat; esse enim ipsi opus eo convento. 13. Qui vocatus accurrit. Puer vero, solutus omni periculo, diis gratias agens, sine accipitre domum revenit ac vix sui compos ex metu patri rem omnem sicuti gesta erat, exposuit, ac: 'Nisi, inquit, bonus ille antistes, quamvis nesciens quid boni ageret, subvenisset, filio tuo discisso disruptoque funus hodie curasses.' 14. Pater ira percitus ad antistitem venit, aeditui flagitium narrat, ac primum diis, tum ipsi se vitam filii referre acceptam ait, qui impuratum illum accersiri jussisset; secus enim ille cruciatu maximo peremptus apud mortuos esset. 15. Antistes aeditui sui nequitiam ferens indigne, amicissimis verbis a se hominem dimittit et simul se curaturum spondet ne qua in posterum filio ipsius ab illo oriatur injuria.16. Neque expectavit dum ira defervesceret, sed statim aedituum ad se accitum, ut par erat, objurgavit jussitque ut statim atque accipitrem ad puerum retulisset, urbe illa atque adeo tota insula ante noctem excederet. 17. Qui dicto audiens, sed plenus irae ac malevolentiae ad pueri domum venit, commodum cum pater abesset, eumque ab ostio provocat foras. Sed casu tum puer, torminibus excruciatus lectuloque affixus, prodire non potuit. At ille accipitrem ancillae cum redderet, cultrum quem sub veste contexerat, profert atque: 'Hic, ait, illi totus intra viscera excipiendus fuerat, si prodiisset; ejus enim causa hinc exul ejicior.' 18. Ac statim deinde pateris, patellis, urceis, phialis, acerris argenteis omnibus, quibus Apollini sacra fiebant, convasatis, clam in proximam atque huic imperio subjectam insulam fugit. 19. Ubi in patella ferrea a caupone, apud quem diverterat, precario accepta, vasa illa[3] sacra comminuit ut ad ignem eliquata in unam argenti massam redigerentur. 20. Sed vix ignem sensere, cum strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus subito, propere et valide tonuit, ita ut aedes ruere viderentur. Accurrit caupo et familia ejus tota ac patellam illam ad ignem appositam cum frustulis illis vasorum et sacrilegum illum eo crepitu ad terram abjectum, aspiciunt. 21. Sublatum magistratibus tradunt, a quibus in custodiam datus, jussus est de vinculis apud ipsos causam dicere. Nunc vero ad antistitem fani, quem expoliaverat, mittitur, ut ibi de eo legibus judicium fiat, vel potius ut de confesso supplicium sumatur." 22. Audierat haec quidam quem ex supercilio quadam quasi nube obducto promissaque barba ac dentibus atris esse sapientem intelleximus. Qui, suspirio alte petito, haec contra lascivos amores verba fudit sapientia :

23.

Hei mihi quis numeret quae fert non sanus amator? 
Ah, gravis interdum mors venit atra minus! 
Saepe sibi misero sua gaudia luget ademta,
Saepe dolet laesam conqueriturque fidem.
Solane mortales, inquit, perjuria mentes   5
Versant ? Ah nullum crede fidele caput.
Tamne cito fugiat, venit quae fera voluptas? 
Tam fixus tristi sit mihi mente dolor? 
Vera quidem memorat, duro est de marmore damnum,
Sed bona de fragili dixeris esse luto.   10
At tibi si placeat stabilis simplexque voluptas,
Illa est aethereis sola vocanda locis.
Vel si par petitur, similisque in amore voluntas,
Mens est in facili tota locanda Deo. 
Mutuus inde potest contingere pectoris ardor,   15
Cetera sunt tacitis insidiosa dolis,
Et nusquam nisi vera trahes solatia caelo,
Gaudiaque impuris non violata notis.
At quae pulchra nitent, mutatos reddere vultus
Tam cito cum videas, nec tetigisse velis,   20
Lubrica sunt, moneo liquidoque simillima caelo,
Quod nunquam nitido jugiter ore micat.
O quoties subito nigra caligine claudi
Est visus, fuerat qui sine nube, dies! 
Quam multos videas laetos tumidosque secundis   25
Rebus, post liquido rore rigare genas! 
Fortunae celeri versamur turbine vasto
Navis ut in pelago, dum furit aura Noti.
Nam modo, quae saliens feriit vaga sydera, puppis
Tartara praecipiti tendit ad ima pede.   30
Quam saepe aurata conspectus nuper in aula
Cogitur in viles pauper abire casas !
Nulla fides igitur sit inanibus addita rebus,
Quae permista malo damna pudore ferunt.
Ingeniique bonis securus nitere. Namque haec   35
Firma manent, mutant caetera saepe vices.
Dumque licet, pulchris animum virtutibus orna,
Innocuos peragens et sine labe dies.
Sed longas ne necte moras, nam diffugit aetas,
Et properans nigro mors venit atra pede.   40
Ac tibi post tardum incutient tua damna pudorem,
Et mage, si feriat conscia corda, timor.
Si redeant votis acti male temporis horae,
Queis superos precibus sollicitare velim,
Redditus ut mihimet, commissa rependere damna,   45
Spesque simul nitar sumere mente novas,
Tuque vaces culpa ? Memori si mente recurras,
Praesentem nobis semper adesse Deum,
Et superesse novos post ardua fata labores,
Infernasque domos, Tisiphonemque feram,   50
Saevaque terrificis horrentia monstra colubris,
Nigraque sulphureis ire fluenta vadis,
Aeternasque oculis lacrimas sine fine cadentes,
Quaeque nihil frangunt pectora dura preces,
Praeclusamque viam miseris, nomenque salutis,   55
Quod rigido fixae stent adamante fores.
Tunc tibi nec noceant oculi crinesque puellae,
Praestinguatque aciem nec male fultus honor.
Quin si foedus amor cervicibus haereat, ultro
Captivo retrahas libera colla jugo,   60
Turpibus ac niveo pulsis e pectore flammis,
Non tibi post simili ferveat igne jecur.

 

IV.1. Videbatur fuisse plura dicturus, nisi orta inter nautas rixa omnem ab eo concionem avocasset. Nam cuncti eam sedatum ierunt. Itaque a corona relictus, obticuit, neque incoeptum carmen et ad finem laborans absolvit. 2. Nos vero in stega relicti occupamur ab uno ex illis philosophis, quos Minervae castitatem suam dicasse supra commemoravimus. Cujus si faciem aspexisses, quantivis tibi precii visus esset. Ea enim illi in vultu severitas inerat, ea in incessu gravitas ut Socratem vel Xenocratem aut aliquem ex veteribus illis philosophis dixisses, qui incredibili robore animi et continentiae indole praediti, respuerunt omnes voluptates et directum ad virtutem iter habuerunt. 3. Hic nos, inquam, aggreditur ac salvere prior jubet. Tum: "Novi vos, inquit, nam saepe vidi ire una cum Gallonio in via. Sed quid vobis venit in mentem eam urbem relinquere, qua non facile est in toto orbe terrarum invenire alteram neque venustiorem neque deliciis pleniorem ? 4. Omnino Amor, Voluptas, Venus, venustas, gaudium, ludus, jocus ibi habitant et amoenitates suas exercent. Quantarum misero mihi ab ea per vim avulso voluptatum distractio, dissidium, vasticies venit ! 5. Cum me ab ea sejunxi et in navi pedem posui, sensi partem mihi viscerum mearum abrumpi. Sed fieri aliter non potuit; Superioris jussum urgebat, obsequendum illius mori atque imperiis fuit, qui me in proximam insulam sectae nostrae propagandae causa et in primis castitatis amorem in hominum animis frequentibus ad populum concionibus inserendi gratia mittit. 6. At vobis, quantum intelligo, ad indagandas percipiendasque voluptates dux defuit. Nam si me magistrum adhibuissetis, in quas vos ego regiones voluptatum deliciarumque deduxissem ! 7. Sed facere non possum quin signa et notas locorum indicem, quibus cognitis, si vos illuc iterum redire contingat, velut aurum innumerabiles voluptates ipsi vobis fodere et nullo errore invenire possitis. Facite igitur ut memori haec animo dicta inhaereant. 8. Sed fugit memoria, nisi litterarum praesidio retineatur. Habetis hic tabellas et stylum ?" "Minime, inquam, sed habemus pugillaria." "Recte, ait, scribe igitur. Si vos meritricum munditiae capiunt, Claeretam lenam in vico Tusco adite. 9. Ea ad vos puellarum greges adducet atque eas siccas, succidas, quam lepidissimas, quam adolescentulas maxime et quod refert, minime vulgo polluctas, ac tam multas ut quotidie conditiones mutare possitis. 10. At si virgines vos delectant magis, in Foro boario Phanostratam petite. Ea semper bolum aliquem habet domi sepositum, quem vobis advenientibus objiciat. Vel si inveneritis vos ipsi quod ametis, in ea re utilitatem faciet ut cognoscatis suam. 11. Nam ea eloquentia est ut vel virgines Vestales possit ab earum septis abducere. Verum si nuptae nobiles cordi sunt magis, non est discedendum in hoc genere ab Angello nostri ordinis. Ille solus quantum est ibi matronarum habet in potestate ac vobis indicabit quali unaquaeque earum sit pede, quo femore, quibus brachiis, clunibus. 12. Nam quamvis summe officiosus sit, aeque tamen sui meminit, neque mulierem fere aliquam alteri utendam exhibet quin sibi quoque usurariam faciat. Ille igitur, honoris mei gratia, summo genere summaque pulchritudine matronas dabit, quibuscum voluptates maximas capiatis. 13. Sed distrahit me a vobis debitus Minervae majorum gentium numini a nobis cultus, quo deam quotidie certis quibusdam precibus veneramur ut sit propitia neque castitati, quam profitemur, maculam aliquam aspergi permittat." 14. Abeunti Paulus Aemilius: "Grates tibi, inquit, agimus, et si ea nobis repetenda urbs sit, in illo tam vasto deliciarum mari, quod praedicas, imperiti ac rudes cum eo quem ostendis, cortice nabimus."

15. Sed eo ab oculis amoto, unus qui furtim ejus dicta sublegerat: "O tempora, inquit, o mores ! en cui tuas mulieres credas ! en cui tuos liberos in disciplinam tradas. Iisdem enim praeceptis teneras illorum mentes effingit quibus vos conatur imbuere. 16. Et hic homo tam continens ad exteras nationes laudator castitatis publice mittitur ! Quem, cum dicere coeperit, concio tota tanquam e sinu Minervae delapsum aspiciet: eo impetu, eo ardore animi, ea gravitate verborum sententiarumque libidinis vitia persequitur. 17. Sed simul ac peroravit, si virginem vel nuptam in quam lascivire possit, offendat, statim re ipsa ostendit quaenam sua ipsius sit de tota hac re voluntas atque sententia. Angellum vero, quem nominat, pudet dicere nefanda ex sese quae dedit. 18. Nam quod fecit flagitii, potest populo viritim dividi. Quam multis ille matribus familias pudicitiam expoliavit ! Quam multis probrum castis, labem integris attulit !"

V.1. Ac sermonem longius protraxisset nisi interpellatus fuisset faustis acclamantium vocibus: "Euge, evax, venit, venit." Nos caput attollimus ac triremes ad triginta celeri adversus nos cursu tendentes aspicimus. Hae dicebantur Parthenium dynastam vehere, virum principem, omnibus naturae fortunaeque bonis cumulatissimum, qui non ita multo ante in eum ordinem allectus, veniebat ut una cum aliis dynastis rempublicam illam capesseret. 2. Ingentes viri principis virtutes uno ore ab omnibus summis in caelum laudibus elatae injecerunt nobis cupiditatem ejusdem non naevo aliquo sed corpore, ut dicitur, omni cognoscendi. 3. Ac certatim unusquisque huic nostrae cupiditati conabatur occurrere. Sed unius tandem aptior ad hoc munus eloquentia vicit, qui: "Si velim, inquit, omnia quae de eo dici possunt, exponere, dies me antea deficiat quam oratio, atque in demortui dynastae locum suffectus plus illi ordini splendoris attribuit quam ab eo ipse acceperit. 4. Nam quamvis locus ille aeque summis atque infimis pateat, nec magis dynasta sit qui ex summo loco quam qui ex infimo in eum ordinem venit, attamen laude et gloria praestat alius alii longissime. 5. Hic ex longa planeque innumerabili regum maximorum serie ortus, in ipso aetatis flore et in summa rerum omnium affluentia legem sibi ipse indixit innocentiae virtutumque omnium atque, si detractis omnibus viciis fingendus nobis sit omni laude cumulatus dynasta, hic profecto quasi forma est et character eorum. 6. Et quemadmodum nihil est tam in aliquo genere perfectum, quin perfectius sit id unde illud, tanquam ex ore aliquo, quasi imago exprimitur[4], ita etiam, si quis sese ad ejusdem vitae similitudinem formet ac fingat, longe infra ejus excellentiam inveniatur. 7. Nullae latent in ejus animo ad occultandas insidias latebrae, nulli recessus, nulla sunt illi ad decipiendum instructa in corde consilia, nulla infuscata malevolentia, vel assueta mendaciis, vel fucata, vel fallax, vel erudita artificio simulationis ratio inest. 8. Pietatem, religionem, justitiam sua sponte, non quaestus aut commodi cujusquam gratia colit. Praeterea praestat ingenio, eruditione, doctrina. 9. Domus ejus litteratorum hominum frequentia celebratur, ita ut quaedam velut officina sapientiae existimetur[5], ubi statim ex omnium ingeniorum flore Academia excitabatur. Quorum doctissimis sermonibus, qui harum politissimarum artium studio tenentur, mirifice delectentur atque proficiant."

10. Sed attentos nos interpellavit subitus nautarum cachinnus ac sibilus, quos navarchus, vir prudens, qui sciret quid riderent, acri castigatione compescuit ac tacere jussit. Nam cum respexissent, triremes quatuor viderant, quae dynastas aliquot in regnum Geryonis reportabant, unde ad Regis sacrorum comitia velis remisque contenderant, persuasi a mathematicis qui ex positione astrorum praedixerant, intra paucos dies Regem, qui tunc rerum potiebatur, Orco destinari. 11. Sed, cum vidissent mensem ab ea praedictione jam elapsum esse, neque spem aliquam ostendi ut apud inferos Regis dicam ex urna Minos educeret, tristes nec sine risu, eodem unde discesserant, revertebantur.

VI.1.Verum amoenitatem, festivitatem, laetitiamque exercentibus ceteris, unum aspiciebamus seorsum ab aliis, tristem, capite demisso, tabulatum obtueri. Paulus Aemilius, sive misericordia, sive vitio hominum qui ocio diffluentes aliena curant, eum adiit rogavitque quid tristis esset. Cur, aliis in laetitiam effusis, frontem contraheret aliorumque laetitiae velut oppederet ? 2. Qui: "Hanc, inquit, mihi tristitiam bellus creat affinis meus, qui sororem mihi suam in matrimonio collocavit. Nam, cum domi meae dotem enumerasset, quinquaginta videlicet minas, mihi dat virginem in manum. 3. Ego tum ejus quam primum potiundae desiderio incensus, quia forma non mala est, tum etiam ut concubitu firmiores eas nuptias efficerem, cum nova nupta me in cubiculum abdo atque ociosus ab animo argentum ibi enumeratum in mensa relinquo. 4. At bonus ille vir, interea dum me intus cum ea oblecto, sublato argento, clanculum se ab aedibus foras ejecit nihilque mihi reliquum fecit nisi plorare. Eo nunc in proximam hanc insulam, quo profugisse eum ajunt, ut lege judicioque quod mihi sublatum est persequar, vel potius ut praedoni illi animam adimam." 5. Cui Paulus Aemilius: "Nae tu flagitiose stultus es, ait, qui alteri malum pro bono, injuriam pro beneficio rependas. Tune satis pro merito gratiam illi referas, qui tibi uxorem placidam tanquam ovem reddidit ? Non enim dote freta ferox esse in posterum poterit, sed te in domini loco verebitur, metuet atque omnibus tibi in rebus morigera erit. 6. Deme igitur supercilio nubem, teque una cum aliis hilarem praebe ac, si me audis, domum revertere. Nam si uxor tibi forma est luculenta, ut dicis, cum illic sint voluptarii ac locupletes tam multi, manipulatim munerigeruli[6] ab illis convenient."

7. Sed cum maxime miserum illum consolari conatur, prodit alter aeque tristis, atque: "Huic, inquit, dos, mihi uxor est elapsa e manibus neque, postquam fugit, inveniri uspiam potuit. Uter ergo nostrum miserior vivit ?" 8. Cui Paulus Aemilius: "Ain' ? Fugit ? At eam diligentius tuis propinquorumque tuorum custodiis asservatam oportuit. Quod si fecisses, non eam nunc lugeres amissam." 9. At ille: "Nimis quidem eam arcte habui. Nam quod misere amabam et quod crebrae adolescentium quotidie praeter aedes meas itiones reditionesque suspectam mihi reddiderant, ne latum quidem unguem pedem domo sinebam efferre, neque Argus ita vaccam a Iunone sibi commissam custodiebat ut ego eram oculatus in mea servanda. 10. Cujus rei facultatem meum mihi artificium dabat. Etenim coquus sum ex eo genere, qui nunquam eunt foras coctum, ut ceteri, sed domo quod mihi affertur curo atque ita suavitate condio ut placere etiam mortuis possit. Quamobrem nunquam mihi opus deest. 11. Verum proximis Cereris vigiliis a me opere petivit maximo ut se in aedem Cereris ducerem, atque ita apte elocuta est ut persuaserit. Itaque circiter quartam noctis vigiliam surgo, Vulcanum in cornum includo, atque ut me praeeuntem sequatur jubeo. 12. Imus atque angiportum sordidum ac lutulentum intramus. Sedulo eam moneo ne luto vestigia defigat atque: 'Leonica, inquam, (id est illi nomen) cave lutum, cave lutum Leonica!' Respicio, sed Leonica jam e conspectu evolarat. 13. Ego exanimatus accurro ut euntem persequar, sed nugae! Noctis enim beneficio occultatam assequi non potui. Nihilo magis tamen quaerendi labori vel operae parco (nimis illa quidem cordi cara est meo), sed perrepto totum oppidum, ad aedem Cereris, ad aedes amicorum propinquorumque, quo non ? 14. Nunc statutum est mihi circumjectas huic imperio insulas omnes eam quaesitum adire, neque antea quaerendi modum facere quam inveniam inventamque mecum domum reportem." 15. Tum Paulus Aemilius: "O stulte, inquit, quereris te fuisse molestia ac sumptu levatum ? Quod si aegre tibi illud est tamen, quod careas uxore, summamque[7] in ea voluptatem ponis, redde huic dotem, quam a tua acceptam retines, tu vero suam ab eo uxorem accipe. Nam si sapit, remittet tibi istam voluptatem et ea se carere patietur. Ita utrique vestrum quae optat evenient, illi dos, tibi uxor. Valete."

VII.1. Interim ex alto procul insula illa conspicitur, unde aedituum ex fuga retractum esse narravimus. Placuit navarcho illuc navem appellere ut vinum, quod ibi praestantissimum nascitur, emeret et in navim imponeret. 2. Accedimus, portum intramus ibique adolescentem vita functum audimus, qui dynastae Vio fuerat in amore atque deliciis, quique ex maximis divitiis, quibus ab eo fuerat locupletatus, sua stultitia ad summam sese inopiam atque egestatem adegerat. 3. De hoc adolescente narrabant, cum olim ejus dynastae, quem diximus, domi honorarios inter ephebos aleretur ac propter summam ejus superbiam insolentiamque ferri non posset, jussum esse domo illa egredi et in malam rem quantum potest abire. 4. Itaque ab omni ope desertum se in patriam recepisse. Ubi, cum neque arrogantia neque insolentia desisteret, sed nova quotidie designaret, raptum fuisse ajebant in vincula. Sed ea, solita audacia, rupisse ac rursus ad dynastam ex fuga venisse, egisseque per amicos interpretes summates viros ut honoris ipsorum gratia apud illum in veterem amicitiae gratiaeque locum restitueretur. 5. Quibus dynastam audacter respondisse, se quidvis antea passurum quam talem domi suo virum habere. Tum demum illum, de hac spe dejectum, novam tentare fortunam novasque amicitias experiri constituisse, atque eadem opera lembum conscendisse. 6. Sed operaeprecium est intelligere quemadmodum Neptunus, qui nosset fortunam quam ille quaereret esse in ea terra quam linqueret, eum a mare repulerit. Evolarat jam e conspectu lembus, ventis operam dantibus, cum Neptunus jussit Aeolum receptui canere ac ventos navigationi illi secundos contrahere vinculisque constringere, adversos autem solvere, qui mare commoverent eodemque unde solverat lembum impellerent. 7. Ille Neptuni imperiis obsequens, ventos illos e carcere eductos immisit in mare. Sed vix eruperant, cum, impetu facto, lembum invadunt ac versoriam capere seque ad relictas regiones recipere cogunt. 8. Ad litus igitur ejectus, egens ac pene pannosus, quam spem aut opem aut rebus suis consilii quid capesseret non habebat. Aberat illis diebus dynasta Vius ac villarum suarum amoenitatibus fruebatur. Verum aderat Styliolus adolescens, qui tum temporis apud dynastam illum plurimum auctoritate et gratia pollebat (nam eximium semper aliquem habuit ignavum, inertem, sine gente, sine nomine, cui praemia rei pecuniariae magna tribueret locupletemque ex egente, neque tam dicto audientem quam sibi imperantem efficeret.) 9. Sperabat igitur, si commendaticias eo ab adolescente ad dynastam litteras accepisset, fore sibi in proclive quod cuperet. Itaque astute ac maliciose hominem adiit atque his verbis alloquitur: "Emanavit in vulgus commeruisse me culpam, quam propter dynasta me domo foras ejecerit, id(eo)que magnam ea res mihi offensionem et contemptionem apud omnes attulit. Oro, obsecro ut mihi subvenias et conceptam hanc nomini meo maculam deleas, quae omnes cogitationes, omnia consilia, omnes spes meas evertit. 10. Te deprecatore, dynasta nihil denegare cuiquam audet. Scribe ad eum ut mensem unum, neque eo amplius, me suorum familiarium loco ac numero habeat; quo elapso, ipse me pro expuncto habebo ac, si per te licebit, quasi ab eo exauctoratus, tuam in domum tanquam in aliam militiam transibo tibique famulus serviam." 11. Homo ventosus gloriarumque plenissimus gloriosum sibi fore putavit, si palam fieret homines, dimissa dynastarum familiaritate, quod apud eas gentes honestum in primis existimatur, in beneficio et gratia suam appetere. 12. Itaque inflatum accipit atque ad dynastam litteras dat, in quibus haec omnia exponit et majorem ab eo in modum petit ut exorari se sinat et adolescenti animum expleat. Nihil enim sibi gratius posse accidere quam ut adolescens intelligat se ab eo tantum amari quantum ipse existimat. 13. Obsignat litteras atque adolescenti tradit. Qui statim ad dynastam refert, qui tum ruri erat, ut diximus, neque dubitavit, aestate summa, meridie ipso duodecim millium iter pedibus facere. 14. Dynasta, litteris lectis, ac vehementi illa commendatione expugnatus, exclamat: "Vincat, dummodo sciat eum, quem commendatum tantopere cupiat, quandoque suis rebus exitio futurum." 15. Neque ita multo post coepit omnem illi honorem habere, videlicet, ceteris, ut mos est illarum partium, honoris ergo aperto capite coram ipso stantibus, soli innuere ut se tegeret, soli sua consilia credere, soli rerum suarum fidem habere, soli res omnes quibus aliqua inesset utilitas honorque mandare, illum in oculis ferre, solum adhibere convivam sibi, solum ipsi in cubiculo socium, in rheda proximum. 16. Quae ubi Styliolus et litteris multorum et sermone omnium accepit, sane, ut par est, commotus, scribit ad dynastam mirari se vehementer quod adolescentem nondum sibi remisisset; mensem enim jam praeteriisse, quo elapso, ipsi se ille quodam quasi sacramento obligaverat. 17. Dynasta adolescenti litteras tradit mandatque ut, quae sibi videantur, ad illius postulata rescribat. Qui statim Styliolo respondit ejus se impudentiam, vel stultitiam potius, satis mirari non posse, quod tanquam a bajulo aliquo mercede conducto suas ab ipso operas exigat, qui plures domi suae alat, honestiore, quam ipse sit, loco ac genere ortos, qui ipsi latrinam lavent. 18. Quamobrem posthac cavebit malo, si sapiet; nam si pergit esse odiosus, sentiet quicum ipsi res sit, quemque hominem habere ludibrio postulet. 19. Dynasta vero, ex rure in urbem reversus, data perpetuando atque etiam exaggerando, majora in dies summi in adolescentem amoris signa praebebat, cui etiam omnibus rebus instrui exornarique cubiculum jussit, conclavi illi impositum ubi Styliolus cubitare solitus erat. 20. Sed audite hominis insolentiam atque fastidium. Tanta illa apud dominum gratia ferox, totos dies noctesque saltando cursitandoque eo Styliolum adegerat ut neque somnum capere, neque alteri cuipiam rei dare operam posset. Is enim erat strepitus, crepitus, sonitus ut cubiculum una cum ea aedium parte supra caput ejus ruere videretur. 21. De quibus injuriis saepius questum ad dynastam ivit, sed non aliud ab eo potuit responsum exsculpere nisi illum esse puerum, puerorum autem juveniliter exultantium lusus cum risu jocoque ferri oportere. 22. Itaque desperans simulque quod nimia pueri illius gratia sibi esset invisa, in ultima ac remotissima urbis parte aedes conduxit, eodemque tanquam exulatum abivit. Sed vix e limine pedem extulit, cum puer cubicula in praestantissima aedium parte, quae illius fuerant, occupat ac veterem ab eis possessorem in perpetuum excludit. 23. Sed quo in dies magis auctoritate gratiaque pollebat, eo etiam arrogantius insolentiusque efferebatur. Qua insolentia eatenus progressus est ut olim in prandio, cum proximus dynastae accumberet neque quidquam nisi pisces ederet (etenim ex veteri earum gentium religione eo die carnibus vesci religio erat), evenerit (fortasse quia valide fluctuasset mare) ut non quidquam fere piscium captum esset, quique aderant care indicarentur. 24. Itaque apponebantur illi pisces sane vulgares, sardae, soleae, mituli. Curaverat autem architriclinus ut dynastae siluri libra carissimo empta anteponeretur. Quod ille obsonium, cum praegustasset ac suave recteque curatum offendisset, honoris et amoris ergo adulescentulo tradidit. 25. Os hominis impudentiamque cognoscite. Circumstabant triclinium viri complures nobiles, honesti, aperto capite, viri illius principis imperia expectantes ut ad nutum praesto essent. Ille, stulta ac barbara arrogantia elatus, offam illam caro emptam canibus, cunctis spectantibus, objicit. 26. At qui aderant, mirari, pallescere, horrere, dynasta quietus esse tantamque adolescentis injuriam tacitus mussitare. Adjecit ad tam insignem despecti muneris contumeliam multo arrogantius factum proxima superiore aestate. 27. Dynasta in propinquam urbi villam suam vitandi aestus causa se receperat cum Megalobulo, cognato suo, qui complura oppidula dominatu regio obtinet, una ibi ut esset. Neque quemquam secum adduxerat praeter circumpedes paucos et adolescentem, qui noctu, velut corporis ipsius custos, in procoetone cubaret. 28. At ille, nocte intempesta, nemine conscio, surrexit et ad urbem citato equo transcurrit. Paulo post dynasta experrectus matulam poscit; nemo accurrit; nomine adolescentem vocat; non respondet. 29. Iterum ac tertio appellat; nihilo magis. Tum e lecto prosiliens circumpedem seorsum alio in conclavi excubantem excitat, lumen proferre jubet ac copulati quaerunt, investigant atque aedes inveniunt foribus tanquam faucibus apertis hominem foras evomuisse, quem libidine incensum ac gestientem erumpere intus continere non potuerant. 30. Fit clamor, accurrunt alii, a quibus intelligunt adolescentem equum conscendisse et citato in urbem cursu ad libidines suas explendas advolasse. 31. Sed dynastam male illud urebat quod abiens ille fores non obserasset, sed apertas reliquisset. Fuerat enim in potestate cuivis vel inimico vel furi usque ad lectum venire ipsumque dormientem opprimere. 32. Atque iratus cognatum Megalobulum vocat, improbum adolescentis factum exponit. Enimvero hoc non esse ferendum, sed curandum, ait, ut intelligat quid sit principes viros illudere. 33. Megalobulus, cui aegre erat inprimis, cognati sui famam ob nimiam gratiosorum suorum potentiam malevolis iniquorum suorum sermonibus dilacerari, neque antea ob ejus praestantiam dignitatis ausus erat eum, ut tantam infamiam fugeret, admonere, continuo datam occasionem arripuit atque hortari hominem coepit ne posthac impuris ac plebeiis istis suam vitam existimationemque committeret. 34. Sibi esse ternos liberos, forma atque aetate praestantes, quorum opera strenua atque fideli possit uti, si velit. Eos ipsi dare, donare, dicare, de reliquo sibi curae fore ne tanta haec contumelia sceleroso illi, sicut et ceterae, procedat in numerum. Atque ita ab eo discedit ut qui homines quatuor robustos atque ad pulsandum verberandumque exercitatos se inventurum dicat, qui advenienti ligna tanquam parochi praebeant adeo ut totos tres menses continuos lecto se commovere non possit. 35. Nec fuit abeundum longius. Nam quatuor ex eadem familia, quibus adolescens crudeliter imperabat, hanc ejusdem verberandi provinciam ad se receperunt. Neque aliud expectabatur nisi ut rediret; nam redeunti pro adventicia coena res mala erat parata. 36. Cum ecce, solutissimo animo redit, in atrium aedium se infert, recte ad dynastam intrat, qui una cum Megalobulo suavibus colloquiis pomeridianas horas traducebat. Illi, qui fustes jam ceperant, signum expectabant quo homini caput, scapulas et brachia dedolarent. 37. Sed quid existimatis ? Jussissene illos in adolescentem irruere, vel saltem eum graviter ab se increpitum suis ab oculis removisse ? Vel si minus tantopere saevire vellet, attamen tristiore vultu, quo se commotum intelligeret, aspexisse ? Minime! 38. Quid ergo ? Accurrens irruit homini in amplexum, adventum gratulatur atque: "Hodie appositus est nobis, inquit, in prandio pepo, quo neminem ante hunc diem neque formae melioris neque succi suavioris me comedisse memini. Vin' degustare ?" "Sic opinor." 39. Accitoque tricliniasta: "Refer huc, inquit, eam peponis partem, quam jussimus in coenam servari, ac fer una tecum oenophorum nivati vini quam optimi." "Faciam, inquit tricliniasta, quod jubes." "At diligenter, ait ille, at mature, satin hoc mandatum est tibi ?" 40. Nec mora. Affertur pepo; allatum sua ipse manu concidit, adolescenti anteponit, ipse pocula implet, ipse cyathissat, hortatur ut bibat et amissas ex itinere vires reficiat. Quo facto permotus Megalobulus statim rhaedam conscendit et in sua se castella recepit.

VIII.1. Dum ita ille sermones caedit, interea in oppidum edito amoenoque in loco situm ascendimus. In quo forum maximum, pulcherrimi fontes, tum plures latae viae perpetuae, multis transversis divisae, privata aedificia quam plurima atque ornatissima continebant. 2. Sed dum ille loqueretur, nihil nobis longius videbatur quam dum dicendi finem faceret. Eramus enim cupidi cognoscendi quaenam esset natura loci, qui ritus, quodque hominum genus. 3. Atque audimus agrum illum esse eorum omnium feracissimum, quae sunt ad victum necessaria : vini, olei, tritici. Homines vero quietissimos, officiocissimos, a furtis vero ita abhorrentes ut si qui forte nummi cuipiam excidant, nemo ad eos tollendos sese demittat. 4. Praeterea hospitum advenarumque adeo studiosos amantesque ut quemquam, qui illuc se contulisset, violare vel digito attingere inexpiabilis cujusdam sceleris loco duceretur. 5. Quibus cognitis, venit nobis in mentem, si vera essent quae dicerentur, ibi consistere neque alias regiones persequi ac maris pericula rursus obire. Quae postea oratione illorum aliquanto ampliora esse nos ipsi quoque cognovimus. 6. Itaque sedem ac domicilium ibi nostrum collocare et quod reliquum vitae daretur, traducere constituimus. Atque in suscepta sententia stabilivit nos philosophi illius oratio, qui vitia libidinis erat versibus persecutus; qui ibidem omnes aequo esse jure ajebat, neque plus uni licere quam alteri. 7. Id adeo contingere quod omnes fere essent pares, neque quisquam alteri dignitate divitiisque anteiret, quam rem ille in summa felicitatis parte ponebat. Esse enim intolerabilem potentiorum superbiam et injustitiam. 8. Sibi vero facilem eam esse orationem quod in eorum iniquitatibus non semel haesisset et in primis, quod sibi bene de aliquot principibus viris merito, quorum nomina non reticebat, pessime gratia relata fuisset. Atque aliud ita orsus est carmen:

9.

Est operae precium pernoscere divitis artes,
Nempe quibus viciis hic totus langueat ordo.
Quem, quotquot lacerant probroso vulnere mentes,
Corripiunt animi morbi, nec deserit ullus.
Hunc primum aëreo ventosa superbia curru   5
Abripit, admotis et vanum follibus inflat.
Nec sic inflatus tumidos ostendere vultus
Dignatur tenui, rerum cui copia desit.
Iam non humano concretum sanguine, verum
Se putat aetheriis affinem civibus esse,   10
Ac Iovis aeterni solium tetigisse beatum,
Quod prope divinos tradi sibi poscit honores
Dum patitur, capite obstipo genibusque minorem
Auxilium donis inopem votisque precari. 
At neque ventosi tantum gaudetque superbi   15
Nomine, sed vitiis longe pejoribus ardet.
Surgit amor nummi, et fulvi sitis atra metalli
Insilit exultim, atque imis sedet alta medullis.
Ut cupido rapidis uruntur pectora flammis
Turpis avaritiae ! studioque ut flagrat habendi!   20
Dum tenui ereptas fidoque impune sodali
Injustus sibi cogit opes, atque addit acervo
Vel pacta artifices fraudat mercede misellos,
Emptis sive negat precium persolvere rebus.
Nec saevum potis est animum tetigisse querela   25
Insontum, aut lacrimae resonantiaque atria circum,
Creditor elusus querulis quae vocibus implet,
Dum: 'Mihi redde meum', magnis clamoribus instat,
'Quo pueris caraeque simul frigusque famemque
Depellam uxori, scissis quae vestibus aegra   30
Saepe dolet tenebris siccos se jungere soles.'
Ipse graves inter gemitus moestasque querelas
Crudelis gaudet laetis accumbere mensis,
Et symphoniacos lacrimis componere cantus. 
Iam quae sic aderit turpis vel dira libido,   35
Quae non continuo venas inflaverit illi,
Ac tumidas rapido victrix impleverit aestu !
Sic, ut nulla quies membris animoque supersit,
Optatam donec valeat contingere metam.[8] 
Vertitur in rabiem furiis ardentibus acta   40
Saepe libido furens, sibi dum dolet esse negatum
Quod cupit, aut alios parili sibi munere findi
Quadram poscentes obliquo lumine cernit.
Unde pudicitiam precio quae vendere nolit,
Aut cupidi propere insanis occurrere votis,   45
Huic olido coeno sputantur saepe fenestrae,
Aut lapidum dira franguntur grandine postes,
Quique audax abiit, bolum sectatus eundem,
Vel faciem retulit famoso stigmate turpem,
Vel caput et scapulas praeduro fuste dolatas   50
Vel fera non bellam subiit per vulnera mortem.
Sic gladio miscetur amor, dum lividus ultro
Vult sine rivali, quod diligit, ipse potiri.

 

10. His auditis et urbe tota perlustrata, aedes in edito urbis colle conduximus, unde ab una parte prospectus erat in agrum lepidissimus, in mare ab altera. Tum ex ea pecunia, quam nobiscum attuleramus, fundum qui nos aleret, coëmimus.

Aditus in proximum librum


Annotationes

[1] Cf. Macrob., Sat. III 16.17: "Proprie autem catillones dicebantur qui, ad polluctum Herculis ultimi cum venirent, catillos ligurribant."

[2] 'adulterni' editio vetus.

[3] 'illa' scripsi: 'illo' editio vetus.

[4] Cf. Cic., Or. 8: "Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur."

[5] Cf. Cic., Or. 8: "domus eius officina habita eloquentiae est."

[6] Cf. Plaut., Pseud. 181: "Maniplatim mihi munerigeruli facite... adsint."

[7] 'summamque' scripsi: 'summaque' editio vetus.

[8] Cf. Hor., Ars P. 412: "Qui studet optatam cursu contingere metam."

Haec pagina proxime mutatast

X
Enter your linkblue username.
Enter your linkblue password.
Secure Login

This login is SSL protected

Loading