Skip to main content

Philogelotos

SPECIMINA FACETIARUM HIEROCLIS ET PHILAGRII GRAMMATICI

ex editione M. Chii Parisiensi anni 1812 in Latinum conversa ab Accio Watanabeo

Lectori Benevolo Accius Watanabeus Salutem.

En infra facetias habes nonnullas sermone Graeco traditas, et a me in commune vinculum nostrum id est linguam Latinam conversas. Quaeret quispiam, cur facetias Latinas denuo edere ausus sim, cum tot iam, neque ab indoctis hominibus exstarent conscriptae; causa imprimis erat, non ut ingenium proprium, quod scio nullum esse, iactarem, sed ut aliquid antiqui saporis nonnullo tamen sale conditum compararem. Hieroclis enim quae dicitur et Philagrii farrago facetiarum fere unica est qua donare nos antiquitas quivit. Nonnulli quidem auctores antiqui, sicut Plautus in Persa, nos docent facetiarum libros Romanis Graecisve haud incognitos fuisse, quos tamen omnes longum tempus delevit, cum procul dubio eis quos penes esset scriptura non tam digni viderentur, ad quos tradendos pretiosae membranae adhiberentur. Philogelos autem hic qui inscribitur a philologis, cum sermone operis tum rebus fretis quarum mentio inibi fit, putatur aetate Romana exeunte, ante tamen initium Byzantini aevi, conscriptus esse. De auctoribus alias nihil cognitum est, quamvis sint qui Hieroclem eundem fuisse autument atque philosophum Alexandrinum eiusdem nominis qui saeculo quinto P.C.N. floruit. Opus servatur in codicibus compluribus manu scriptis, quorum vetustissimus saeculo decimo tribuitur.

Andreas Thierfelder, qui novissime Philogelotem edendum curavit, ex variis codicibus facetias numero conquisivit ducentas sexaginta quinque. Ego autem, tum ob ius auctoris tuendum, cum ut metaphrasin huius anni Retiario inserere possem, eas tantum in Latinum vertere decrevi, quae in vetere editione Parisiensi (quam quis composuerit, nescio; in frontispicio tantum dicitur "apo M. tu Chiu," id est a M. Chio) reperiuntur numero XXIX.

Quod reliquum est, "lector animum intende; laetaberis." Vale.

Textus et versiones Philogelotos:

Baldwin, Barry trans. The Philogelos or Laughter-Lover. Amstelodami 1983.

M. Chiensis ed. et trans. HIEROCLEUS PHILOSOPHU ASTIA. Parisiis 1812.

Mulakes, Nikos ed. et trans. TA ASTIA TES ARCHAEAS HELLADAS. Athenis 1994.

Thierfelder, Andreas ed. et trans. Philogelos der Lachfreund. Monaci 1968.

Insuper nonnihil dicitur super Philogelote in:

Der kleine Pauly. Stuttgardiae 1970. Sub lemmate "Philogelos."

****************************************************************************************

1. Scholasticus natare tentans paene suffocatus est. Iuravit igitur se non aquam tacturum nisi primum natare didicisset.

2. Scholasticum vendentem equum quidam rogavit num semel dentes deiecisset.  Illo autem dicente bis deiecisse, "quo modo scis?" inquit. Ait ille contra, "Semel me deiecit et patrem meum."

3. Scholasticus amico obviam factus dixit, "Per somnum te vidi et salutavi." Hic autem, "Ignosce mihi, quod non animadverti."

4. Scholasticus cum aegrum viseret de valetudine eum rogavit.  Qui non valuit respondere. Ille igitur his dictis aegrum increpavit: "Spero et me aegrotaturum esse, et tibi visenti nihil responsurum."

5. Scholasticus equum vendebat.  Cum autem venisset aliquis et inspiceret maxillam, dixit, "Quid dentes eius intueris? Vide quo modo rodat et ambulet."

6. Scholasticus medico obviam factus  "Mihi ignosce," inquit, "et noli me vituperare, quod non aegrotaverim."

7. Scholasticus, cum vellet prehendere murem, qui assidue libros suos roderet, carnem immordens ex adverso sedit.

8. Scholasticus, cum vellet equum suum docere ne multum comesset, alimenta non adposuit.  Equo igitur fame mortuo, dixit: "Magnam iacturam feci; nam cum didicit nihil comesse, tunc mortuus est."

9. Scholasticus, cum domum venderet, ex ea lapidem in exemplum circumferebat.

10. Scholasticus, cum vellet scire, num sibi dormire deceret, oculis clausis intuebatur speculum.

11. Scholasticus, cum domum emisset, e fenestra procumbens praetereuntes rogabat, num domus sibi deceret.

12. Scholasticus, cum per somnum vidisset se clavum calcasse, pedem ut videbatur dolentem fascia ligavit. Alter autem, cum causam didicisset, dixit "Quare igitur soles discalceatus dormire?"

13. Scholasticus medico obviam factus se inter parietes abdidit.  Cum autem causam rogaret aliquis, dixit: "Iam multum tempus est ex quo aegrotavi, et erubesco in conspectum medici ire."

14. Scholastico mercator dixit "agrum tuum flumen abripuit". Ille contra, "et quid vis ut dicam?"

15. Scholasticus, cum vinum haberet eximium, dolium signavit. Cum autem servus dolium infra pertudisset et vinum subriperet, miratus est, quod sigillo salvo vinum minueretur.  Alter dixit, "vide ne infra sit ablatum." Ille autem, "stultissime," inquit, "non inferior sed superior pars deest."

16. Scholasticus, cum passeres super arborem sedentes conspexisset, clam subivit et explicato sinu arborem quassavit passeres illos excepturus.

17. Scholasticus in proprium agrum exivit et petivit ex puteo illic sito aquam bibere, si bona esset.  Et cum dicerent esse bonam – nam et parentes eius ex eo bibisse; "Atqui quantas," inquit, "cervices habuerunt, ut ex tanta altitudine bibere quirent!"

18. Scholasticus scholastico obviam factus dixit, "didici te mortuum esse."  Et ille, "Sed vides me adhuc," inquit, "vivum." Et scholasticus, "Nihilominus qui mihi nuntium attulit multo te veracior est."

19. Scholasticus, cum didicisset corvum ultra ducentos annos vivere, emptum corvum aluit in experientiam.

20. Scholasticus, per tempestatem naufragio instante, et unoquoque convectorum armarium amplectente ut servaretur, ille unam ex anchoris amplexus est.

21. Unus e geminis fratribus mortem obiit. Scholasticus igitur, cum superstiti occurrisset, rogavit; "Tune mortuus es, an frater tuus?"

22. Scholasticus, cum naufragium passurus esset, tabellas poposcit, ut testamentum scriberet. Cum autem videret domesticos periculo tristes, dixit; "Nolite contristari; nam manumitto vos."

23. Scholasticus, cum flumen transire vellet, in navigium conscendit in equo sedens.  Cum autem quidam causam quaereret, dixit se festinare.

24. Scholasticus, cum sumptibus egeret, libros suos vendebat; et dum scribit ad patrem dixit: "Gratulare nobis, pater; nam iam nos libri alunt."

25. Scholastici puerulus mortuus est.  Cum autem multitudinem hominum confluentem videret, dixit:  "Erubesco in tantam turbam parvum puerulum efferre."

26. Scholastici filius, cum a patre in bellum emitteretur, pollicitus est se unum ex hostibus caput allaturum. Ille autem dixit: "Precor ut te etiam sine capite venientem, modo salvum, conspiciam, et gaudeam."

27. Scholastico amicus scripsit in Graecia versanti ut libros sibi emeret.  Ille autem, cum mandatum neglexisset, quando post spatium temporis cum amico congressus est, dixit: "illam epistolam, quam de libris mihi misisti, non accepi."

28.  Scholasticus et calvus et tonsor, una facientes iter, constituerunt singulis quaternas horas vigilandum. Prima igitur sors tonsori contigit.  Hic autem nequam homo scholasticum dormientem detondit, et horis exactis expergefecit. Ille autem, cum somnolentus caput scabisset et comperisset glabrum, dixit: "Magnum nefas ille tonsor; nam per errorem pro me calvum expergefecit."

29. Piger pigro denarium debuit.  Ille autem dixit, "In sacculo meo involutus est; solve, tolle."  Hic vero, "abi," inquit, "absolvisti."

Haec pagina proxime mutatast