Existimatio Haicuum Collectorum, quibus titulus Tonight They all Dance(1) sive 'Hac Nocte Saltant' (auctore Accio WATANABEO).
Ab Harundine, societate Belgica quorum socii haicua, id est poemata generis Iaponici quae septenas denas syllabas comprehendunt, scribenda curant, denuo prodiit in America Septentrionali opus quod divendendum curat domus editoria Bolchazzy-Carduccia. Poemata quidem quae hoc opus continet sunt eadem quae anno 1998 in Belgica sub titulo
Haicu Dum Ludo(2) edita sunt, quaeque ipse iam praeterito fasciculo Retiarii recensui. Nihilominus et haec Americana editio potest eis esse quibus Latinitas moderna placet non parvo fructui, et quod facilius, quippe ab editoria domo tam nota curata, in nostra saltem civitate comparari potest, et quod nonnullis subsidiis linguam Anglicam callenti utilibus est instructa.
Nam imprimis inest Anglica praefatio, qua schema haicus historiaque Latinorum breviter haicuum delineantur, et auctorum propositum bene ac perspicue exponitur. Nec ipsa poemata carent versionibus Anglicis iuxta collocatis, quas mihi fateor ad nonnulla carmina intelligenda auxilium tulisse. Calci denique operis adiunguntur adnotationes quae spectant ad singula poemata; necnon adicitur vocabularium Latino-Anglicum, quod cummaxime eis quorum copia verborum tantum ex textibus classicis in schola lectitatis constat erit usui. Adhibentur enim quaedam vocabula doctiora, si licet ita dicere, de quibus infra plura dicam.
Hactenus ea tractavi quae linguae Anglicae peritorum intersunt; nunc ad ea me convertam, quae Latinitatis cultoribus excitare studium possint. Nam ut a vocabulis exordiar offenduntur in poematis, quippe quae maxima ex parte versentur in rerum natura, nomina animalium herbarumque et arborum quae frustra quaeras in orationibus Ciceronis
Caesarisve commentariis. Talia sunt merula(3), ardea(4), aphaca(5), stipula (6). Quae quidem vocabula sunt omnia antiqua, sed in operibus reconditioribus, sicut Plinii Maioris Naturali Historia, reperta. Deinde facere oportet mentionem de aliis vocabulis, ipsis quidem satis communibus, sed adhibitis inusitatiore modo. Quae tamen si diligentius inspexeris omnia recte eleganterque comperies usurpata. Sic exempli gratia Marcellus Smets in carmine XIII dicit soles pluraliter, pro radii solares: sicut et Vergilius et Ovidius et Lucanus in operibus suis (7). Sic idem Marcellus et Andreas Welkenhuysen in carmine LIII posuerunt pupa, et significaverunt puella, sicut Martialis. Sic Renil Capellus in carmine LXXXVII, dum versus Iaponis cuiusdam poetae in Latinum convertit, usum nonnullorum Latinorum auctorum secutus aeque posuit pro tam, ut scriberet:
                                                   Nurum non aeque
                                                   tractant considerate
                                                       ac fictilia.
Id est, nurum non tam considerate tractant ac fictilia.Â
De arte vi pulchritudine poetica ipsorum versuum, non praetereunda quidem, tamen satis arbitror me scripsisse in fasciculo Retiarii anni praeteriti, quem ut inspiciat si quis plura cupiat de his rebus scire suadeo.Â
Est solum mendum, quod invenire potui quodque verisimiliter typographo tribuendum est, in versione Anglica carmini LXXXI adiecta; sed ipse nequeo invenire rationem, qua emendaretur. Praeter hunc unum locum cetera patet diligenter accurateque conscripta typisque esse mandata.
Nec me praeterire oportet unamquamque paginam exornatam esse imagine more Sinensi penicillo a Marco Mcintyre curiose delineata atque artificiose.
Denique poematis pulchellis refertum, notis versionibusque Anglicis praeditum, nitentemque picturis, vehementer commendo hunc omnibus librum qui aut Latinitati modernae aut haicubus peregrinis student..
(1) Dirk Sacre et Marcel Smets ediderunt, Herman Servotte in Anglicum vertit. Tonight They all Dance: 92 Latin & English Haiku. Waucondae Illinoesianae: Bolchazy-Carducci, 1999. ISBN 0-86516-441-X (duris operimentis), O086516-440-1 (chartaceis operimentis).
(2) Dirk Sacre et al. Haicu Dum Ludo: Een bloemlezing van Latijnse haiku's. Leuven: Aulos, 1998.
(3) Carmen XVI.
(4) Carmen XXVIII.
(5) Carmen XVIII.
(6) Carmen XXV.
(7) Hic et infra in usu vocabulorum inspiciendo fretus sum Lexico Latino Oxoniensi, id est: P.W. Glare ed. Oxford Latin Dictionary. Oxford: Clarendon Press, 1982.
Haec pagina proxime mutatast