Skip to main content

LIBER IX.2.

LIBER IX.2.

VI.1. "Praetorem, inquit Paulus Aemilius, elegantem narras. Profecto si sic essent praetores omnes, non tot locis ut nunc est, fides esset angustior et creditae pecuniae, si non amore virtutis, saltem poenae metu solverentur." 2. His dictis, simul una omnes imus in forum, sed alius alia de re, nos animi tantum causa, ut amicos conveniremus ac de iis quidnam esset novi, sciscitaremur. 3. Ac primo juvenem aspicimus, quem multi ambiunt, circumstant, advenisse gaudent. Nos quoque accedimus ac de fortunato homine ac nobili, Megalobulo nomine, aratorum locupletissimo, sermonem haberi comperimus, cui ille navaverat operam diligenter. 4. Quaerebant enim ut valeret, quid rerum ageret, cur ipse ab eo discedere constituisset, apud quem tanto esset in honore et gratia. "Ut omnes, inquit, illum dii deaeque perdant, jactatorem, nebulonem, ingratum! 5. Non hercle verbis dici potest tantum quantum revera meam illi operam, diligentiam, industriam, studium suis in rebus omnibus praestiti. Ut malus mihi verba dedit ! Ut me vana spes ductum illusit ! 6. Etenim, non semel, sed millies, cum mihi gratias ageret, cum me ne quiescerem neve defatigarer oraret, locutus est ita : 'Eja age, impiger, strenue, jam prope est ut egregio ac singulari aliquo munere amori fideique tuae gratiam referam. Iam ostendam qui vir sim, jam tibi perspectum erit quantum meritis tuis tribuam. 7. Verum die quodam, cum preciosum illi munus attulissem, quod sperarem saltem fertiles eum agros imitaturum, qui multo plus reddunt quam acceperunt, ille quasi se meorum in se beneficiorum mole premi opprimique sentiret, quasi desiderium referendae mihi gratiae diutius ferre non posset, ad armarium accurrit atque inde veterem, cariosum ac putridum mustaceum[1] extrahens, ingentis cujusdam muneris loco mihi detulit ac: 'Vide, inquit, si promissi mei sim memor, si facta dictis respondeant. 8. Mori malim quam desiderari a te fidem meam. Cape hunc igitur et quotidie mane, dum surgis, frustulum ejus sume, ac mei memor vive.' 9. Nec mora, sese e conspectu proripuit, modestiae scilicet causa et quo pudori suo consuleret. Non enim potuisset non erubescere, cum me pro tanto munere ingentes, immortales sibi gratias agentem audisset." 10. Tum omnes: "O liberalem hominem, exclamant, o magnanimum ! O munus egregium ac principe viro dignum ! Fuit illud quidem levidense, ut dicitur, et crasso filo[2]." 11. Interea rumor tota urbe percrebuit, Icosippum[3] a prandio orationem esse habiturum, commotum, ut ajebant, tetricorum quorundam simulata atque ridicula religione, qui cum ipsi sint flagitiis omnibus cooperti, offensi erant in eo, quod in quodam opere, quod ediderat[4], flagitiosi cujusdam hominis factum sane ridiculum lepida atque jucunda narratione exposuisset, vel potius ante oculos posuisset. Itaque dicebatur jocis facetiisque magis quam aliqua majore vi eos male verberaturus. 12. Nos ejus audiendi in primis cupidi, rogamus ubinam haec esset habenda oratio. Respondent: "In theatro, sed illuc mature accedatis oportet, si est in animo sedere nec placet omnia obsessa invenire. Nam huic oratori contingit ut, cum auditum sit eum esse dicturum, concursus audiendi causa tota urbe fiant, loci in ordinibus occupentur, compleatur theatrum." 13. Nos gratias agimus et postquam ociose res novas perquirendo, sermonibus multorum operam dando voluptatis abunde percepimus, cujus causa in forum processeramus, cumque jam meridies videretur accedere, nos domum inde recipimus et Gallonium invenimus, qui arcubus et sagittis, quae domino suo coëmerat, aliisque rebus convasatis, profectionem in posterum diem ornabat. 14. Itaque, quo attemperate ad Icosippum audiendum veniremus, jubemus lectos statui, sterni, cibis instrui, aquam manibus dari. Itaque nos lectis commendamus, accumbimus, prandemus. 15. Cum autem a prandio satis quievisse visi sumus, surgimus ac rogamus Gallonium ut, quod commodo suo fiat, ne gravetur nobiscum ad theatrum accedere, cumque ille se non nolle dixisset, eo comitati multo illuc maturius quam fuerat necesse venimus; nam vix pauci sessum accesserant. 16. Itaque jam nos coeperat celeritatis nostrae poenitere. Quid enim ibi tam diu ociosi sederemus ? Num ut somno, qui jam sensim obrepebat, indulgeremus ? At id non erat neque salutare neque honestum. 17. At Gallonius, qui nos ab eodem vindicaret, coepit variis ac jucundis sermonibus oblectare et in primis solemnem illam ludorum celebritatem in coelum efferre, qua tota illa civitas ob regem Nicephorum interfectum exultabat atque: "Ex omnibus, inquit, ludis, quibus interfui, placuit mihi vehementer lepidum poetae cujusdam commentum. 18. Qui ut Regem sacrorum Humanum (id est illi nomen) atque apes, familiae ejus insigne, laudaret[5], induxit in scaenam Aristaeum. Qui, ut est apud Virgilium[6], devinctum catenis Proteum adducebat ut causam ex eo apum defunctorum exprimeret atque, inde occasione accepta, fecit ut Proteus multa de Humano, multa de Mellito, fratris ejusdem filio[7], multa de agro Sabello, in quo praedia atque oppida sane non pauca possidet, multa de futura apum gloria fausto vaticinio divinitus caneret. 19. Hanc eandem fabulam idem poeta, qui in actus deduxerat, in breve carmen heroicis versibus comprehensum transtulit (cujus exemplum apud me residet), prolatumque mihi legendum ac describendum tradidit." 20 Sed ejus legendi partes eidemmet Gallonio, qui illud saepius percucurrerat, in praesentia tradidimus, qui clara atque suavi voce, sic orsus est legere :

Stringebat validis religatum Protea nodis

Pastor Aristaeus, matris praecepta secutus,

Dulcibus, heu, apibus morboque fameque solutis,

Sciret uti cujus premeretur numinis ira,

Vel quis apes celeri raperet sua munera morte.   5

Namque illum voluit Neptunus singula vatem

Nosse, nihilque catum, quod sit fueritque, latere,

Quidve ferat properans venturi temporis aetas.

At Proteus, nequidquam expertus caetera, tandem 

Multa fremens iris, tumido sic litigat ore:   10

'Quae te agitant Furiae ? vel quis deus, improbe, nostros

Iussit adire focos, artusque onerare catenis ?

Dic, tibi quid nostris debetur sedibus, hospes,

Aut hostis potius, nectis qui vincula capto ? 

Dic, age, et innocuum laqueis simul exue collum.'   15

'Ut tibi nempe loquar, quid vestris me applicet oris ? 

Inquit Aristaeus, vinclis ut membra resolvam ? 

Deciperis, non praecepit mihi talia mater.

Desine velle, tuus labor est mihi dicere, tu scis,

Tu scis, o Proteu, scopulos quid jussit ad istos   20

Tendere me, lapsis quaesitum oracula rebus.'

At tum Carpathius Neptuni munere vates

Sic ait, irarum fluctus sub pectore condens : 

'Vera quidem narras, non est me fallere cuiquam.

Tristis apum jactura acri cor incoquit igni,   25

Quas tibi praeripiunt offensi numinis irae,

Et dolor extinctae Eurydices; miserabilis Orpheus

Cladibus his lenit miserandae fata puellae.

Quae tua praeteriens volucri conamina cursu,

Connubio intactum stabili quo servet amorem.   30

Occidit, in talum serpentis dente recepto,

Et nova sub Stygios penetravit nympha recessus.'

Talia caeruleus dum vates ordine pandit,

Sparsit Aristaeus leviter vaga fletibus ora:

'Et vidi et memini, dixit, nec concidit ulli   35

Quam mihi flebilior. Sed cur nunc sola vocatur

Infelix in crimen Apis ? cur plectitur insons ?'

'Mox, ait, expediam', vastum qui piscibus aequor

Metitur Proteus, 'dictisque petita resolvam.

Sentit Apis funesta tuae contagia culpae,   40

Quod tibi sit nimium cordi, quod summa voluptas,

Quodque tuae culmen supremaque praemia laudis.

Sed lacrimis, sed parce metu, desiste querelis,

Non erit, ut semper fatis agitetur iniquis :

Aetas praepetibus properat felicior alis,   45

Qua modo quae genus ingemuit sobolemque ruentem

Regnet Apis veneranda, ipsis seque inserat astris,

Tergemina fulgens radianti fronte corona.

Hac rerum domina inter cuncta superbiet orbis

Oppida cultus ager, dulcis sua cura, Sabellus.   50

Nam simul ac rutilas auro radiisque superbas

Felici regione volans expanderit alas,

Continuo viridi viduatae gramine valles,

Pingentur vario, bruma fugiente, colore,

Aëriaeque suis excussae frondibus ulmi   55

Se in nitidas vertent facies ac mella remittent.

Tum ripis fulvos inter viridesque lapillos

Adnabunt nivei numeroso gutture cycni.

Luce nova aetheriis fulgebunt sidera campis.'

'Si Pomona tibi mites ostendat ocellos,   60

Subdit Aristaeus, nec tristes explicet unquam,

Dic, quando tacitis coelo labentibus annis,

Aeternis tantum continget munus ab astris ?

Quoque magis libeat properantia promere fata,

En tibi quae strinxi fortissima vincula solvo.

Exple animum verax mihi nunc, lepidissime Proteu,    65

Eia age, quid differs cupidae sua gaudia menti ?'

Vincula sed postquam collo pedibusque superbis

Demta videt, placido vates Neptunius ore

Sic ait : 'O juvenum confidentissime, quamquam    70

Non ita sis meritus de me ut tibi debita morem

Nunc mea vox gerat, at dicam quo clausa voluptas,

Pectoris exigui quae frangere limina gestit,

Libera communes abiens se fundat in auras.

Tempore, quo fulgens latis Urbs regia terris   75

Excipiet solio HUMANUM, populisque jubebit

Iura dare et placidis Saturnia regna referre,

Ille, inquam, HUMANUS, quo sospite rideat orbis,

Inter qui triplicem ex auro gemmisque coronam

Vincta geret viridi regalia tempora lauro,   80

Fiet ut emensis totis Apis aurea terris

Aera per liquidum fulgentes explicet alas,

Nec per floriferos saltus et amoena salicta

Iam thyma, jam cythisos carpat casiasque virentes

Impigra, sed subiens animoso pectore coeli   85

Ardua sidereis redolentia floribus arva,

Inde sinum referat divino nectare plenum.

Quod si progenies fratris Mellitus adire

Oppida dignetur prisca de voce Sabella,

Quos regere imperio populos[8] properabit Amoris,   90

Quovis deflectit geminos, vaga lumina, soles,

Arva licet canis rigeant viduata pruinis,

Protinus egelidos pellent tepefacta vapores,

Ac varios tellus educet verna colores,

Lilia, narcissos, violas atque alba ligustra,   95

Magnanimi HUMANI cernes tantum instar in illo.'

Talia facundo Proteus cum funderet ore,

Tristia Aristaeus curarum et amara levabat,

Dulcibus alloquiis, neglectae taedia vitae,

Abstersisque notis animi moerentis amoena   100

Fronte ait : 'O Proteu, fugiunt ut pectore curae ! 

Grandia festivae redeunt ut gaudia menti !

Perge ergo atque alacris fatorum arcana reclude.'

'Si curas animi vis haec pulcherrima lucis

Nondum nata tibi tempestatesque serenat[9]',   105

Excepit Proteus, 'quas tunc exorta, nitentes

Cum late effundens radios illuxerit orbi,

Ejiciet mentis tenebras ! quae nubila pellet !

Fronte renidenti quot fulmina mittet amoris !

Musarum jam docta choris comitatus Apollo   110

Carmina disponit, jam laetos linquere saltus

Praeparat Aonios fontesque ac frigida Tempe,

Et celeri properare gradu, quo culta vocabunt

Tum juga, tum valles arvum caelumque Sabellum.

Quas canere in gyrum laetasque agitare choreas   115

Incipient, sparsis post candida colla capillis,

Rusticae Hamadryades facilesque ad furta Napaeae,

Aut ubi nigra comas hirsutaque vertice pinus,

Delphica vel laurus frondosaque myrtus opacam

Nexilibus texant ramis subeuntibus umbram,   120

Aut ubi distinguant vernantia floribus arva

Tum rosa, tum violae, tum purpurei hyacinthi !'

Talia non tulit Arcipotentis gaudia natus[10],

Sed duplices inquit tendens ad sidera palmas[11] :

'O utinam nentes fatalia pensa Sorores   125

Ante meae celeres non rumpant stamina vitae,

Nec prius eveniat me divûm in templa vocari,

Quam Superûm cura ac divis dignissima tellus

Illa decens fuerit promissa sorte beata!

Tum me non Helicon teneat, non Thessala Tempe,   130

Non fons, quem volitans excussit Pegasus ungui! 

Corripiam cursum, nectam talaria plantis,

Quo mortalis adhuc terrestria limina circum

Ante diem capiam caelestis pabula vitae,

Quamque prius liceat mensis accumbere divûm,   135

Aetherios ducam divini nectaris haustus.'

Acrior at Proteus juvenilia pectora dictis

Talibus exacuit : 'Quae tum, inquit, pocula blandae

Laetitiae haurires jam ex omni parte beatus,

Cum quae nunc tenuis fuscoque infecta colore   140

Florida Apis leni circumvolat arva susurro,

Daedalea exceptum referens infecta liquorem,

Tum formosa, ingens, auroque nitentibus alis

Dulce canens caeli feliciter astra pererret,

Unde orbem complexa, suos ad laeta vocabit,   145

Expulsis late bellis, simul ocia cives.'

'Sic intus superat cupidi mihi pectoris ardor',

Cyrene genitus dixit, 'sic gaudia crescunt,

Ut plane immitis jam sit mihi funeris instar,

Non tenuem fidibus vocem sociare canoris,   150

Atque Apis eximias ad sidera tollere laudes.

Da mihi te facilem, Proteu, junctique canamus,

Sirius arentes supra dum fulgurat agros,

Sitque operis merces operi tribuisse laborem.

Audiat haec Doris viridi de rupe canentes,   155

Audiat et pelago Nereus, regnator aquarum,

Mulcentes vacuas laetis concentibus auras.'

Accipit haec hilari Proteus data munia vultu,

Atque Apis imperium venturaque regna nitenti

Iunctus Aristaeo cecinit sic aurea cantu:   160

'Supremo dilecta Iovi, quem grata sub antro

Pavisti Idalio[12], Curetum sacra secuta,

Orbis in auxilium venies pro munere tanto,

Teque Fides, Decus ac Virtus et amoena Voluptas

Et, quae se eripuit terris, Astraea sequetur.   165

Te duce, dira fames foedaque examina tabe

Atra lues fugiet, plenas ac nectare cellas

Grata Iovi quercus, implexaque nubibus[13] ilex

Nectareos fundet succos atque aurea poma,

Nec jam praeteriens sitienti fessus ab amne   170

Ore bibet latices, dulci sed pocula lacte.

Pieridum Phoebique decus, lux, maxima cura,

Quae revoces cantu veterum miracula rerum,

Ut sua silvestres currant ad carmina quercus,

Eumenides stupeant, teneat tria Cerberus ora.'   175

His dictis, Proteus saltu se jecit in aequor.

Pastor Aristaeus materna in tecta recessit.

 

VII.1. Delectavit nos mirabiliter illud carmen et, quod caput est, a somno atque ab expectandi molestia liberos reddidit. 2. Sed vix Gallonius ad ejus carminis calcem decurrerat, cum ita ruere hominum multitudo coepit ut minore vi impetuque torrentes ire dixisses. Ac dicto citius impleti sunt omnes e marmore sedilium ordines. 3. Atque inter eos qui serius venerant ac frustra sessum properabant, incedere eum aspicimus, qui mane illo patroni sui liberalitatem enarraverat. Et quia aliquanto laxius sedebamus, in angustius nos ipsi spacium, alter alterum impellendo, contraximus tantumque spacii reliquimus, quantum esset uni satis; tum vocatum eum ad nos recepimus. 4. De quo Paulus Aemilius quaesivit num senex ille Megalobulus, qui erat ita ridicule parcus in remunerando, pecuniae inopia laboraret aut in magno aliquo aere alieno versaretur. 5. Qui: "Immo est, ait, longe ditissimus atque in suis nummis neque teruncium cuiquam mortalium debet. Nam ex fructibus praediorum quae possidet, talenta magna auri tricena statim capit, quorum vix bina ad vitae necessitatem ac ad usum domesticum erogat." 6. "Aedepol, inquam, mortale parce parcum praedicas." "Sexcenta, ait ille, sunt quae memorem, at illud memorabile de sua liberalitate exemplum, antequam huc me reciperem, dedit. 7. Ingens eum cupiditas ceperat symphoniacos quosdam audiendi, qui hodie laudantur in primis. Haec ejus cupiditas eorum coryphaeo renunciatur, qui pro eo quod iste ob munus quod sustinet magno est in honore ac nomine una cum symphoniacis statim accurrit. At illi jussi ad miraculum canunt. 8. Sed postquam tres horas atque eo amplius misere illos exercitos habuit, pollucibili eos merenda accipi imperat. Nec mora; mustacei aeque cariosi atque ille quem mercedem esse voluerat laborum, quos pro ipso sumsissem, afferuntur. 9. His spirae[14] ac pauca quaedam bellaria accedunt, quae annum integrum in sua supellectile clausa atque constructa tum primum ad aspiciendam lucem excesserant. Vinum etiam illis suppeditatur, quod aberat propius ab aceto quam a vino, atque ita saturatos et expletos domum dimisit. 10. Coryphaeus, qui eos adduxerat, nunquam majoribus sese tricis implicatum invenit. Nam tumultuosissime pene ab illis oppressus est domi et compulsus navatae ab ipsis viro nobili operae mercedem efferre; quam si tantulum moraretur, se ab eo repetituros minitabantur. 11. Itaque quo se a flagitatoribus illis molestis atque etiam litium periculis vindicaret, senas in singulos drachmas de suo distribuit. At videte, si ille ariditate pumicem vincat, si sterilitate arenam exuperet. 12. Postquam symphoniacos a se dimisit, vocat oeconomum, queritur, lamentatur sibi rem periisse, se esse eradicatum atque: 'Undecim, inquit, dii[15] plusquam est in coelo deorum immortalium, illum perdant qui artem musicam invenit, quique per eam victitant. 13. Nam si non esset hoc genus hominum, qui aërem venditant, quique pro aëre rem dare sibi solidam expetunt, non haec mihi cupiditas in animum incidisset! Vanitas mera, persolae[16] nugae! O me fatuum, fungum, bardum ! 14. Dum me inanitatibus impleo, illi rebus sese opiparis farciunt. Dii boni, quantum in se vini ingurgitarunt ! Quantum rerum preciosissimarum in ventrem abstulerunt ! Profecto hic illis dies luculentus illuxit, mihi niger emersit, illis utilis, mihi damnosus evenit. Illis amicus, mihi malignus ex Orco erupit. Ut ego libenter huic diei male facerem, si possem! Ut illi oculos eruerem! Ut mordicus nasum evellerem! Ilicet musicae arti, in maximam malem crucem!' 15. Ac finem querendi nunquam fecisset, nisi oeconomus, qui pulchre illum nosset, alios de rebus domesticis sermones intulisset." 

VIII.1. Dum haec loquitur, Icosippus adest, suggestum ascendit, surgit praeco, facit populo audientiam, ille hujuscemodi orationem habet. 

2. Credo ego, auditores, expectari a me longam atque omnibus verborum sententiarumque luminibus splendidam et ornatam orationem. Sed vos spes ista deficiet, atque si ea huc gratia venistis, surgatis moneo et, qua venistis semita, revertatis. 3. Eorum enim in quos dicimus temeritas ac stultitia non altae exaggerataeque orationis quasi telis feriri, sed salibus facetiisque elevari desiderat. Quamobrem pro ratione temporis, quod totum hilaritati tribuitur, brevi, jucunda ac familiari oratione, vos delectare conabor ac, ne mihi sim in mora, ad rem ipsam aggredior. 4. Ex omnibus hujus vitae rebus, nulla minus firma ad consistendum res est quam generis humani fragilitas, neque ullus unquam sapiens tanto cum plausu vitae cursum tenere potuit, quin aliquando vel ad dexteram vel ad sinistram de regione deflexerit. 5. Ad haec, si cui tempus, aetas, occasio ad fallenda vestigia tanquam limus subsederit, vel tanquam impetus ad deflectendum vim prope attulerit, quid mirum, si hunc errare vel labi contingat ? 6. Satis officio, satis sibi ipse fecerit, si vel in luto totis vestigiis haerere vel tota via errare jucundum non duxerit, sed reducenti se ab errore vel retrahenti a sordibus manus dare non recusaverit. 7. Verum ex omnibus casibus et erroribus periculosiores gravioresque sunt multo errores et prolapsiones cordis quam linguae, animi quam sermonis. Hae enim culpae sunt temeritatis, illae consilii; hae levitatis, illae cujusdam quasi immanitatis. 8. Linguae extrinsecus sordes illinuntur, animo turpitudo intrinsecus additur; lingua dum aliis voluptatem, nobis hilaritatem quaerit, saepe nolentes quo minime cogitamus abstrahit. Animus dum quod incidit in mentem vult, sese sciens volensque ad nefaria vitia tanquam ad infames aliquos scopulos impellit ac frangit. 9. At petulans, inquies, lingua non tenue corrupti est animi argumentum? Ut enim lyra vel fides concordibus inter se nervis dulce et jucundum quid recinit, iisdemque discordibus absonum et inconditum aliquid reddit, ita bene cordatus animus nullam nisi ex virtute, nullam nisi ex optimis moribus vocem emittit, contra intemperans ac pravus turpibus ex verbis tanquam ex discordi quodam sono praesertim agnoscitur. 10. Vide quam nihil agas. Ita fidium et animi in voce cantuque reddendo dissimilis est ratio ut nunquam res duae minus apte in comparatione jungantur. Non potest lyra vel fides recte canendo male convenientium inter se chordarum discordiam dissimulare, sed est necesse ut ex earum ratione modoque pulsatae sonum emittant. Sola impuro animo, ut cantus discordibus nervis in fidibus, non respondet oratio. 11. Non petam aliunde hujus rei argumenta, non abibo longius; in his temporibus, in his moribus versabor miseris ac perditis. Quid est tam commune quam fidem fallere, promissa non facere, alterum blandiciis in fraudem illicere ? 12. Quae omnia quid aliud nisi ab improbo animo probam orationem proficisci posse declarant ? Quoties, cum lingua juratur, mens tamen injurata retinetur ! Quoties casta oratio ad insidiandum pudicitiae virginum matronarumque castitati suscipitur ! Quoties ad evertendos fama, vita, fortunis homines officii species induitur ! 13. Vidi ego praesidia longe munita pudoris et pudicitiae, quae nulla vis ceperat, fictae probitatis insidiis expugnari vincique. Quid multa ? Nullus ad captandos homines certior laqueus immittitur, quam qui pudico proboque sermone contegitur. 14. Hic quia joci causa in ambiguum aliquod verbum delabitur, cum reliqua vita sit continens, timetur, fugitur. Alter, qui non linguam ad unum verbum, sed manus ad quodcunque facinus tendit, qui non sermonem ad lepidum aliquod factum, quamvis dignum supplicio, explicandum inflectit, sed mentem corpusque in omne genus libidinis tanquam in lutum demergit, quod castior ejus videtur oratio, amatur, accipitur. 15. At nullum a faceto illo periculum imminet; at contra magnus a probo isto, si diis placet, metus ostenditur. Nemo in libera illius oratione rei suae vel pudicitiae naufragium fecit; contra in istius pudico sermone multorum innocentium fortunae, multarum ingenuarum castitas haesit. 16. Mirum quantum hunc locum illustrat apologus ille de musculo, qui nunquam lare familiari suo, hoc est, domestici parietis rimis egressus, lucem aspexerat; cui simul ac exiit, gallus et felis ocurrerunt. 17. Felis, mansueta ac dormienti similis, quasi non vidisset, dissimulare, oculos interdum alio convertere, locum non relinquere, nullam vocem dare. Contra gallus summa cum festivitate et maxima voce accurrere, obviam eidem tendere, maximos ludos inire. 18. Musculus ea voce ac forma perterritus, fugam arripere, in penitissimam sui parietis partem se conferre. Forte domi aderat mater, cum sic fugientem eum aspexit et: "Quo te agis, inquit, fili ? Quid est quod te exanimatum video ?" 19. Cui musculus: "Mater mea, perii!" Mater: "Quid tibi est ? ait, quid periisti ?" Cui tandem misellus ille: "Egredienti mihi, inquit, domo fit obviam nescio quod animal bipes, cristatum, plumis tectum, ejecta lingua, fluentibus buccis, ardentibus oculis, quod statim in me impetum fecit, credo ut integrum devoraret. 20. Sedebat ex adverso aliud animal pellitum, placidissimum; videre velles, mater, vultu adeo mansueto, adeo venusto, ut nihil supra. Id non se loco movebat, sed oculos, modo graves somno paululum dabat, modo instar siderum lucidissimos alio detorquebat." 21. Cui mater: "Quid audio ? inquit. Hoc est illud animal adeo generi nostro infestum, de quo tibi saepe narravi, neque aliud quidquam illa mansuetudinis simulatione spectabat nisi ut te incautum opprimeret; contra illud alterum, festivum ac petulans, effusissima illa laetitia ludos tantum jocosque tibi parabat." 22. Felis similitudine religiosus ille designatur, qui linguam quidem continentem habet, sed manus promtas ad quodcunque facinus gerit. In galli vero protervia ejus libertas agnoscitur, qui linguam patitur interdum longius excurrere, mores autem facile semper tuetur. 23. At istuc, inquies, cordis linguaeque dissidium nunquam sani hominis reprehensionem effugiet, cujus aures ab oratione cum moribus dissentiente immane quantum abhorrent. 24. Bene agis, novi locum ubi te jactes. Nam istuc cordis linguaeque dissidium omnibus sapientibus merito semper fuit invisum. 25. Sed duplici ratione sermonem a corde discrepare contingit. Primum, cum probam orationem vita scelesta atque omnibus vitiis contaminata subvertit, deinde cum lascivum sermonem ratione modoque adhibitum vita integra interdum joci causa ac delectationis assumit. 26. Primum acerrime viri boni insectantur, at prope silentio alterum obruunt. Primum flagitiose ac turpe, alterum humanum risuque excipiendum putatur. Primum poena supplicioque constringendum, alterum impunitum ac liberum dimittendum esse censetur. Primum execrandum, alterum in his etiam moribus expetendum videtur. 27. Postremo, in uno omnia insunt vitia simulationis, mendacii, improbitatis, proditionis, nequitiae, in altero vix tenuis quaedam nota imprudentiae ac levitatis agnoscitur. 28. Quid si homines gravissimi atque ab omnibus vitiis remotissimi in hac sunt sermonis levitate versati ? Mitto Horatium, Ovidium, quorum uterque obscoenis versibus libros suos refersit, et tamen alter pudicum se, ait, servatum

        ab omni,

Non solum furto, verum opprobrio quoque turpi,17

Alter vero, Augusto Caesari suam probare innocentiam cupiens, sic ait : 

Crede mihi, distant mores a carmine nostro,

Vita verecunda est, Musa jocosa mea est.[18]

29. Mitto, inquam, hos omnes. M. T. Cicero, qui sibi homini in republica novo, nulla commendatione majorum instructo, sed tantum probitatis innocentiaeque praesidiis munito, summos ad honores aditus patuisse confirmat[19], qui hoc praesertim argumento innocentiam suam omnibus probatam esse vult, quod se honoresque suos tanquam in aliquo orbis terrae theatro omnium oculis expositos habuisse putaverit, qui usque eo se probum fuisse gloriatur ut semper omnia, quae jucunda videntur esse, non modo his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitate denegarit[20], hic, inquam, vir, tam suo judicio probus, tum alias saepe in orationibus suis de obscoenissimis vitiis summa cum libertate disseruit, tum praesertim in secunda Philippica improbissimis Antonii moribus exagitandis ita repagula omnia modestiae perfringit[21], ut interdum me partem illam orationis pudeat aspicere. 30. Quis integrior, quis castior, quis melior in republica civis Q. Catulo patre fuit ? Verum si ex quibusdam epigrammatibus judicare de ejus moribus liceat, quod nefariae libidinis genus ab ejus vita abfuisse credendum est ?[22] 31. Quid multa ? Pisonem illum, qui ex incredibili in omnibus rebus temperantia Frugi cognomen invenit, nonne iis usum esse verbis in Annalibus suis veterum memoria testatur, quae a paulo verecundo homine sine rubore legi vix queant?[23] 32. At istorum omnium obscoena oratio non est paucorum commissa auribus, sed omnibus seculis tradita, non sparsa in breve nescio quod tempus, sed proseminata in orbis terrae memoriam sempiternam. 33. Sed jam procedat in medium non unus aliquis vir probus, sed ingens eorum numerus, non unius aetatis ejusmodi hominum conventus, sed multorum seculorum jam inde usque a Zenone magistro proseminata Stoicorum familia. 34. Cum istis non modo non esset concessum corpus suum voluptatibus tradere, sed ne mentem quidem vel brevissimae earum cogitationi permittere, nullis tamen legibus obstringebantur quo minus obscoenum quodcunque verbum, ubicunque opus esset, evomerent. 35. Et quia infinitum esset de singulis dicere, unum eligam Catonem, in quem quidquid ubique severitatis Stoicae fuit tanquam unum in locum convenisse multorum litterae tradunt. 36. Hic vir egregius ac magnus consentiens cum ea disciplina quam profitebatur esse voluit, nullum obscoenum verbum a se rejicere debuit, cum apud senatum, apud populum, perditos suae civitatis mores execraretur. 37. Quod si est ita, quid erat eum aspicere, qui cum strenuo virtute, cum abstinente innocentia certabat, ab ignavissimo quoque turpissimoque sermonis verecundia vinci ? Quid erat tam admirandum, tam incredibile quam videre Catonem, quo nullum habebat in terris Iupiter spectaculum pulchrius, in conventu hominum honestissimorum aeque liberos habere ructus ac crepitus ? 38. Quid tam reprehendendum quam eum, qui partibus suis non semel fractis, nihilominus stetit inter ruinas publicas rectus, in rebus flagiotissimis, suis nominibus appellandis, turpiter labi ? 39. Sed esse quam videri bonus malebat.[24] Iam vero, si omnem de rebus obscoenis sermonem, qui tamen habeat admistum aliquid leporis et salis, a quocunque hominum coetu repellimus, licet comoediam e theatris ejiciamus, fabellas proscribamus, satyram e mundo tollamus, quae erubescendis cujusque amoribus et cupiditatibus, sublatis nominibus, evulgandis, salutem animis, voluptatem auribus quaerit. 40. Nempe, inquies, tuus hic sermo huc redit denique ut nullis coercendam frenis exultantem verborum licentia esse linguam existimes. Non est ita. Nimis interdum effusae hilaritati veniam, non liberam impudentiae licentiam efflagito. 41. Facetos homines interdum temporis causa prope cum ratione insanientes a calumnia, non impuros nulla de causa semper obscoenos a flagitio vindico. 42. Minus honestam orationem, honestis tamen verbis explicatam auribus accepisti ? Non illico frontem contrahas, mentum intorqueas, objurgationes arripias, sed mores dicentis, aetatem, consilia, studium, praeterea temporis rationem exquire. 43. Si probo quidpiam homini, tempore permittente ac ceteris rebus non reclamantibus, excidisse comperies, exporrige frontem; da te illi hilarem lubentemque te praebe. 44. At hic progressus est longius. At tu naturam, quae illi praesidio deberet esse, in crimen et invidiam vocas. Omnino sic se res habet ut, quem natura non aptissimum finxit ad jocandum, is, si conetur, ad intolerantiam insaniat, cui idem contingit, quod asello illi contigisse narratur. 45. Qui ut suis sibi blandiciis domini voluntatem alliceret, ita ut catellum facere viderat, anterioribus pedibus in sublime elatis, iisdemque in dominum demissis, totum os illi contudit. Neque hic tamen, ut asellus qui sic fecerat, fuste accipiendus est, sed propter tempestive delectandi voluntatem quam habuit dignus est potius, cui severiorum supercilia et nixa bacillo senectus ignoscat. 

46. Dum haec maxime loqueretur, assensiones multae, admirationes crebrae consequebantur, ita multae acclamantium voces: "Pulchre, bene, recte" exaudiebantur, ut nulla orationis pars silentio praeteriretur. 47. Ac nemo erat in eo concione, qui religiosis illis male non precaretur, qui non eos extinctos cuperet. Sed postquam dicendi finem fecit, a turba gratulantium pene est obrutus. 48. Nos quoque quantum loci ac temporis patiebantur angustiae, officium eidem nostrum benevolentiamque praestitimus. Atque inde domum revertimur moesti, quod desiderio nostro celerius a nobis Gallonius discederet. 49. Is enim erat noster in eum amor ut pars viscerum a nobis abrumpi ejus abitu videretur. Neque ullus erat relictus hominis retinendi locus. Nam ille qui ejus operas conduxerat et a quo missus ad arcus coëmendos fuerat, litteris vehementibus revocabat eum[25], quod diceret innumeram fere vim avium toto coelo pennas extendere, quae certissima ejus praeda essent, si ille cum arcubus et sagittis adesset. 50. Gallonius, ad quem non minor quam ad nos ex ea re aegritudo recidebat: "Inveni, inquit, rationem, qua non ita celeriter a me distrahamini. Quo mihi iter est, in publica totius civitatis laetitia ob regis Nicephori mortem, paucis post diebus referendi sunt omnes illi ludi, qui variis anni temporibus a Poliarchis populo dantur. Illuc mecum veniatis censeo, capietis enim ab iis spectaculis voluptatem non minimam." 51. Non tam ludorum amoenitas, quae dicebatur, eosque spectandi cupiditas quam noster in Gallonium amor et jucundissima ejusdem consuetudo fecit ut nos cum eo ituros diceremus et constitueremus. 52. Itaque, sine ulla mora, amicis salvere jussis et in primis Aristide, cui etiam pollicitus sum me litteras daturum, nos ad profectionem comparavimus.

Aditus in proximum librum

Annotationes

[1] Cf. Mart., XIII 120: "De Spoletinis quae sunt cariosa lagoenis / malueris quam si musta Falerna bibas."

[2] cf. Cic., Fam. IX 12.2: "amico munusculum mittere volui levidense crasso filo."

[3] Est ipse Nicius Erythraeus.

[4] Id est, in prima editione Eudemiae (1637).

[5] Humanus significat Urbanum VIII P.M., cuius familiae insigne 'apes' (Barberinae) erant.

[6] Cf. Verg., Georg. IV 315sqq., imprimis 415sqq., quem Nicius multis in locis carminis, quod mox sequitur, paene ad verbum exscripsit.

[7] Mellitus est Franciscus Caroli filius Barberinus, Cardinalis et Vice-Cancellarius.

[8] Cf. Verg., Aen. VI 851: "Tu regere imperio populos..."

[9] Cf. Verg., Aen. I 255: ".... tempestatesque serenat."

[10] Arcipotentis natus, id est, Apollinis et Cyrenes cf. v. 148) filius sive Aristaeus.

[11] Cf. Verg., Aen. I 93: "Ingemit et duplices tendens ad sidera palmas."

[12] Amalthea nutrix. Cf. Ov., Fasti V 115-128.

[13] 'nubibus' scripsi: 'nubilus' ed. vetus.

[14] Cfr. Cato, Agr. 77.

[15] Dii Olympii duodecim esse solebant, at Pluto plerumque absens apud Inferos sedebat.

[16] Vox 'persolus' pro 'per solus' olim legebatur in Plauto, Men. 156: "Oculum ecfodito per solum mihi..."

[17] Hor., Sat. I 6.83-84 (ubi legitur 'facto' pro 'furto').

[18] Ov., Tr. II 353-354.

[19] Cf. Cic., Planc. 67: "Laterensi...idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus..., istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum".

[20] Cic., Verr. II 5.35: "Sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia ut omnium oculos in me unum coniectos esse arbitrarer, ut me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda videntur esse, ea non modo his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem."

[21] Cf. Cic., Phil. 2. 44-45.

[22] Q. Lutatius Catulus (ca. 150 - 87), consul anno 102 a. C. n. Eius epigrammata homoërotica tradunt Cicero, Nat. Deor. I 79, et Aulus Gellius XIX 9.14.

[23] L. Calpurnius Piso Frugi, consul anno 133 a. C. n. Cf. Cic., Fam. IX 22.2: "At vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adulescentes peni deditos esse."

[24] Cf. Sallust., Cat. 54, 5-6: "At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat; non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat. Esse quam videri bonus malebat."

[25] 'revocabat eum' scripsi: 'revocabatur' ed. vetus

Haec pagina proxime mutatast