Skip to main content

LIBER X.

LIBER X.

I.1. Postridie mane, postquam aurora illuxit, una cum Gallonio ac paucis quibusdam mercatoribus navim petimus, conscendimus, solvimus, vela damus ac prospera usi tempestate, celerius multo quam opinio nostra ferebat optatum portum attingimus. 2. E navi egressi, alius alio iter arripuit; qui in mercatura vertebantur, ad sua negocia, nos ad Gallonii aedes proficiscimur. At Gallonio nihil fuit prius quam ut ad eum recta contenderet, cui arcus sagittasque coëmerat, eaque emtione, quam sibi feliciter evenisse arbitrabatur, animum eidem expleret. 3. Ut igitur ad Gallonii aedes pervenimus, paululum, ut opinor, nausea commotos, quod quidem actutum abscessit, nos quieti tradidimus. At interea dum Gallonius se domum reciperet, ne expectandi molestia atque fastidio arriperemur, librum aliquem quaerimus lepide de rebus lepidis amoenisque conscriptum, cujus lectione omnis ab animo labor atque fastidium exigeretur. 4. Sed dum multas librorum struices subvertimus, nec ullus adhuc liber nostrae cupiditati conveniens occurrit, audimus vocari a janua Gallonium. Respondemus domi non esse ac clara voce rogamus ut quisquis esset ne gravaretur ascendere. 5. Obtemperat ille, scalas ascendit seque nobis in conspectum tradit. Hic erat Aridus, Academicos inter non postremus et Gallonio amicus in primis. Cui advenienti assurgimus, contra pariter ferimus gradum, salutem impertimu<s>[1], in amplexum irruimus. 6. Ille quoque non minus perblande eadem nobis humanitatis signa amicitiaeque officia rependit. Tum rogavimus quaenam illum ad nos causa attulisset. 7. "Ut, inquit, Gallonio, quem ab eo qui ipsum in portu vidisset, rediisse accepi, tam celerem ac prosperam reversionem gratuler." "Rediit ille quidem, dicimus, sed ut navi egressus est, nondum deos Penates salutatum advenit. Nam voluit primum rebus domini sui, ut aequum erat, praeverti. 8. Verum mox huc eum adfuturum speramus. Tu vero, nisi quid magis es occupatus, da te nobis et interea dum huc ille se recipit, aliquid tuae suavitatis imperti." 9. Non fuit opus magna vi ad hominem humanissimum retinendum. Itaque sellas poscimus atque omnes simul assedimus. At Paulus Aemilius ex oculis et ex ore paulum eum perturbatum atque commotum agnovit, atque: "Nisi, inquit, nimis sim audax, quid, obsecro, istuc est tibi? Quid commutatus est color? Solicitus mihi, nescio quare, videris." 10. At ille: "Ob cujusdam mihi responsum, quod sane visum est arrogans, aliquantulum animo aegre est. Dederat mihi vir quidam librum, quem ediderat, legendum, quem ego, quamquam magnis districtus occupationibus, legi. 11. Modo fit mihi obviam ac meam de illo sententiam exquirit. Cui ego, id quod erat respondeo, eum mihi eloquenter ac docte scriptum videri. Ille frontem contrahere, caput quassare, seque mihi esse iratum dicere. 12. Quaero quamobrem. Respondet quod parce se, immo longe infra ejus merita laudassem. Expectabat videlicet homo inflatus ac tumidus, dum ego expallescerem, illacrimarem, dum clamore sublato dicerem: 'Non potuit melius hic; non suae aetatis modo, sed vicit gloriam omnium superiorum.' 13. Id quia a me non est factum, fortasse invidiae atque alienae laudis odio assignabat. Tum ego commotus, nullum ultra verbum addens, in sua fastosum hominem stultitia reliqui atque huc properavi ut Gallonium inviserem et quod mihi aegre est apud eum evomerem. 14. Tum ego: "Nulla, inquam, ratione ab eo factum existimo ut ex hoc tuo responso tantopere excandesceret. Non enim a te potuit uberius ac cumulatius ornari. Nam quae major expectari poterat oratori laus ab homine ingenuo atque acri sui artificii aestimatore praeter hanc eruditionis et eloquentiae? 15. Nimius hic in laudando veritatis tanquam excessus ac superlatio non tam est probi atque prudentis laudatoris, quam stulti atque improbi adulatoris." "At vereor, ait Paulus Aemilius, ne eloquentiam eidem tribuendo, multo plus dederis quam ratio ac veritas ipsa largiatur. 16. Nonne ut tu longe melius quam ego nosti, M. Antonius orator in eo libello quem unum sibi excidisse dicit, disertos scribit se vidisse multos, eloquentem omnino neminem? Quod si neque ipse sibi, neque L. Crassus eloquens videbatur[2], ille visus esset quem laudasti?" 17. "At non sum ego, inquit Aridus, ille asper et durus, ut eloquens nihil esse putem, nisi quod in illam perfectam et exactam eloquentiae formam includatur. Verum ad eos etiam detorqueri id nomen posse existimo, in quibus, si non omnes, aliquot saltem oratoriae virtutes eniteant. 18. Hactenus laudare humanum atque etiam laudabile arbitror, ceterum divinitatis, aliisque inanissimis titulis afficere ea, quae ferri tolerarique vix possunt, insani vel nihil plane intelligentis esse, fateri compellor." 19. "At non video, excepit Aemilius, quid haec immodica atque altius quam par est exaggerata laudatio iis, qui ornantur, utilitatis apportet. Immo ut experientia docuit, multis saepe obfuit plurimum. Etenim nulla res alia ita properantis cursum ad eloquentiae palmam sistit ac retinet ut haec vitiosa et inutilis laudatio, cui vix fieri potest quin ille, qui sic inflatur, assensionem praebeat suam. 20. Quid ergo? Continuo studium remittet, laborem imminuet, neque alia ultra esse putabit, quo progredi possit. Si quis, dum acriter in cursu versatur, a corona spectantium exaudiat: 'Vicisti, ad calcem pervenisti', quid ille agat, praesertim si sit loci, quo sit decurrendum, ignarus? 21. Nonne cursum supprimat, gradum sistat? Nonne secum ita loquatur: 'Cur ego laborem inanem sumo? Cur meos rumpo ramices, decurso jam spacio?' 22. Ita etiam qui in hoc quasi curriculo eloquentiae doctrinaeque versantur, si crebris acclamantium vocibus excipiantur, summos eos artifices et magistros deosque vocantium, periculum est ne decepti studium remittant, industriam imminuant ac desistant ante decursum." 23. "Similis, ego subjicio, incommodi ratio obstitit atque adversata est Hortensio, summo oratori ac palmae jam proximo. Erat in Hortensio admirabilis ingenii facultas, sermo, cum concitatus ac vibrans, tum concinnus atque facetus, sententiae dulces atque venustae. 24. Illud acre ac severum nec tam fuco puerili illitum quam veritatis colore asperum dicendi genus aberat. Verum, quia illa ratio dicendi concinna atque venusta populari erat assensioni in primis accomodata, fiebat ut clamores et admirationes efficeret. 25. Quo vulgi judicio captus, tanquam si non esset aliquid maturius et, ut ita dicam, senius[3], quo prima illa veluti eloquentiae aetas venire posset, studium et exercitationem, quae sunt pabulum eloquentiae, remisit seque eo deduxit ut, qui diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis existimatus sit, demum quoad vixerit, eidem ac multis aliis inferior extiterit.[4] Ut satis appareat, quantum ad enecandam crescentis eloquentiae vim valeat haec tam praepropera ac festinata laudatio." 26. "Ut vos dii omnes deaeque adjuvent!" inquit Aridus. "Aspersistis aquam; quemnam invenire potuissem, qui melius medicinam faceret? Ita vestris sententiis omnem mihi ab animo aegritudinem depulistis. 27. Iam vero quis modus laudandi iis placuerit, qui sic laudari consueverunt? Nullus opinor. Nulla laudis satietas satis est iis, quibus nullus ambitionis satis est modus, et qui vana sui opinione inflantur, novis semper titulis inhiant. Volunt divini, caelestes appellari, atque haec etiam apud eos vocabula obsolescent. 28. Nimis unumquemque natura sui ipsius suarumque rerum amatorem effinxit. Utinam parcius hac in re sese gessisset, neque tantam indidisset in animos hominum cupiditatem laudis et gloriae. 29. Ab hoc fonte prodeunt simultates amicitiaeque, quae cum litteratulis suscipiuntur prout quisque parcius vel liberalius laudaverit. Quamobrem multi, ne in has difficultates incidant, simul atque isti suas ineptias recitare coeperunt, simulato aliquo morbo discedunt. Atque ut de aliis taceam, quoties ego, causatus laterum vel capitis dolorem, porrectum ad istorum nugas jugulum extraxi!" 30. "Linquamus haec, inquit Paulus Aemilius. Statuas, statuas, si diis placet, litteratorum sibi hominum quaesivit insania. Homines segnes ac tenues, faciendae poliendaeque orationis artifices non puduit summorum imperatorum praemia ob res bene gestas invadere. 31. Leontinus Gorgias tantum sibi honorem est passus haberi a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua sed aurea statueretur. At quod ob meritum, dii boni? Quia circulatorum more ausus est in conventu poscere, qua de re quisque vellet audire.[5] 32. Isocrati Olympia, Demostheni Athenae statuas dedere, quem honorem ne Miltiadi quidem decreverant, qui parva manu decemplicem hostium numerum fuderat ac prope deleverat, neque aliam tantae victoriae mercedem tribuerant nisi ut in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna pingeretur Marathonia, in decem praetorum numero, prima ejus imago poneretur idemque hortaretur milites praeliumque committeret.[6] 33. Sapiens videlicet populus ac nondum largitione corruptus intelligebat tenues honores ac raros esse gloriosos, effusos et intemperantes invidiosos ac turpes." 34. Hic ego hominum arrogantiam admirans: "Estne aliquid, inquam, ultra quo progredi istorum ambitio possit?" "Reperietur, inquit Aridus, L. Accius Poeta, cum non essent qui statuam darent, ipse sibi, si diis placet, statuam faciendam statuendamque locavit.[7] 35. Quid potuit facere elegantius homo cupidus monumentorum et laudis? Illud vero perridiculum, quod, cum esset perpusillus ac brevis, peramplam sibi statuam excelsa in basi locavit. 36. Sed quid demum inepti stulta ista atque impudenti laudis cupiditate praeter cachinnos irridentium extorquent? Rident homines cordati et intelligentes, cum audiunt ea sibi velle pro auro obtrudi, quae vix plumbi locum obtineant, immo quae innumeris prope vitiis abundent. 37. At perinde illis accidit, ut quibusdam Imperatoribus, quorum elogia in basi statuarum exscripta risum et stomachum commovent. Quis enim risum teneat, cum legat eos in exemplum fortitudinis, continentiae virtutumque omnium posteris tradi, quorum imperitiae, inertiae avaritiaeque vestigia ac prope cubilia ipsa cernantur? 38. Nec minus apte ridentur insulsae quorundam adulationes ea scripta ut ornata, pura ac dilucida admirantium, quibus nihil esse constat incomtius, obscurius inquinatiusque. Summa denique huc redit ut nos in laudando non tam sequamur id, quod iis qui laudantur placet, quam quod eorum utilitas ac veritas ipsa patiatur." 39. Tum ego: "Est quidem, Aride, quod maximas tibi gratias habeamus, quod huc veneris. Nam ante tuum adventum soliciti eramus, cujus potissimum libri lectione, quae prandium antecedant horae, consumerentur. Sed tua ista sive disputatio sive sermo fecit ut nihil libros desideraremus; omnibus enim libris fuit nobis longe jucundior." 40. "Si quid hodie, inquit Aridus, a me datum est, quod vobis profuit, mecastor mihi est volupe, sed quod antea volui dicere ac sum oblitus, velim scire quaenam causa vos huc attraxerit." 41. "Celebritas ludorum, qui mox repetendi sunt, diximus, una cum Gallonio in hanc urbem navi vectos adduxit." "Factum est a vobis, inquit Aridus, pulchre atque sapienter. Ita sunt omnes lepidi atque venusti, ut dicturi sitis navasse operam, quod huc veneritis, ac perendie illis instaurandis initium fiet. 42. Atque perendie cum aliis fere octo proximis diebus primo loco certamina eorum, sive hominum sive equorum, edentur, qui inter se cursus velocitate contendunt. Ac multos jam dies in propatulis locis atque directis sese ad cursuram exercent. 43. Hos alii deinceps ludi consequentur. Hodie praemia victoribus proposita tota urbe circumferentur, neque vobis spectandi gratia abeundum est longius, immo ne pedem quidem domo efferendum, quod Poliarchus, qui paucis ab hinc diebus commigravit huc viciniae, cujusque pater olim sutoriam ignobilem fecerat, mandavit ut sui honoris gratia haec ob suas aedes pompa ducatur."

II.1. Inter haec venit a Gallonio nuncius cum gerulo, qui sportas duas ab utraque parte aerumnae[8] appensas, optimorum eduliorum plenas ferebat. Ibi erant pernae, abdomen, sumen, suis glandium, pulli gallinacei, tum assi tum elixi[9], farcimina, molle caseum, ac plura vini veteris oenophora. 2. Hae dicebantur esse reliquiae ex domini mensa collectae, quas nobis Gallonius mittebat ut sine ipso prandium iniremus conficeremusque; se enim cogi suo cum dynasta rus ire, quo arcuum, quos attulerat, jaculando periculum faceret. 3. Nos obsoniis tam lepidis tamque opiparis aucti, rogare etiam atque etiam Aridum coepimus ut nobiscum rogum incenderet ac faceret illi prandio funus. Sed Aridus nulla condicione adduci poterat ut ad postulata nostra precesque descenderet . 4. Tum ego pene rogando defessus: "Vide, inquam, Aride, qui agas. Tua enim culpa, nisi inducas animum manere, magna nobis pars ejus voluptatis, ob quam haec est a nobis navigatio suscepta, praeripitur. 5. Nunquam nobis alias contigit hos ludos aspicere; plane sumus in hujus civitatis moribus rudes atque hospites. Nemo est qui docere possit, quae sint illa praemia, cuique cursorum generi singula designentur." 6. Aridus, hac oratione victus, simulque metuens ne inurbani hominis notam subiret, in nostra potestate se fore totum asseruit. Ne multa; hilares accumbimus, prandemus ac, confecto prandio, surgimus, paulum quieti somnoque indulgemus. 7. Sed aliquanto post, cum jam vergeret in vesperum dies, excitamur ad strepitum turbae, quae fiebat in via, et continuo una cum Arido ad fenestram accurrimus ac plures personis indutos hac illac bacchantes aspicimus, quorum aliqui vultu, habitu atque sermone bajulos, alii pistores, alii rusticanos, alii coquos, alii doctores imitabantur. 8. Hos tum pueri, tum grandiores clamoribus ac sibilis insectabantur. "Istis, inquit Aridus, hac libertate praebita ac personarum tanquam latibulis tectis, quidvis licet impune in alios dicere. Neque quisquam sibi factam injuriam queri potest, neque iis unquam ob hanc causam injuriarum dicam impingere." 9. Vix horae unius spacium interjectum est ab hoc sermone, cum vecti sunt plaustro saltatores ad decem, varia veste induti, qui ut a Poliarcho gratiam inirent, plaustrum sistunt et in tabulato, quod in medio ejus affabre erat instructum et tapetiis conchyliatis constratum, ad fidium tibiarumque cantum lepidam saltationem iniere eamque variis atque venustis motuum generibus distinctam fere ad vesperam usque pertraxere. 10. Saltatione transacta plaustroque e conspectu sublato, magnus tubarum clangor auditur. Statim oculos in eam partem convertimus, unde sonus ille in nostras aures videbatur influere. Atque in summa via tubicines, ad summum sex, purpura auroque vestitos et in equis sedentes aspicimus. 11. Hos pistes undecim, (hi sunt circumpedes Poliarchorum, ut diximus[10]) sequebantur, singula singuli hastilia deferentes, per quae varii generis et coloris cuspidibus eorundem affixae vestes dependebant. 12. Et quoniam earum vestium mensura multo hastilium proceritatem excedebat -- nam senis vel octonis singulae ulnis in longitudinem patebant -- quod erat reliquum ne traheretur pistium manibus collectum excipiebatur. 13. "Atque haec, inquit Aridus, sunt illa praemia, pro quibus cursura depugnandum est. Viden' illud primum ex lanea veste purpureum? Pro eo apochichiri curriculo current, quam maxime possint, ut vincant. 14. Sunt autem apochichiri genus hominum religione a nobis dissidentium[11], sed callidum, versutum, fraudulentum, sacrilegum, perjurum. Iis palmarium est aliquem ex nobis in fraudem illicere et quo die id illis contigit minus, se diem perdidisse conqueruntur. 15. Eorum opera in mercatura vertitur, sed levium ac tenuissimarum rerum, videlicet sulphurata permutant vitro, detrita vestimenta coëmunt atque adeo sarciunt lepideque concinnant ut non eadem esse dicas. Ita ignorantur. Quamobrem, si cui ex nobis pro novis possint obtrudere, non dimittunt tempus, sed foro, ut ajunt, utuntur. 16. Praeterea, pignoribus acceptis, argentum foenori tradunt. Sed nobis sunt vectigales ac sumtibus, qui in his praemiis fiunt, res eorum magna ex parte suppeditat. 17. Videtisne illud alterum lutei coloris, ex serico ac tenui aurea lamina textum? Id dandum est equo vel equae, quae socias in cursu praeterierit. Hoc aliis praemium paucis ante annis accessit (nam antea decem tantum numerabantur) ob insignem additam huic imperio provinciam. 18. Illud Damascenae vestis viride pueros, illud autem luteum juvenes ad laudis gloriaeque certamen accendit, ac ne qua aetas praeterita esse videatur, illa senum, spectata satis donataque jam rude virtus. 19. Ea quam quinto loco preferri videtis, lanea sed cocco imbuta veste revocatur in cursum. Sextam holoserici villosi ac purpurei vestem victor equus accipiet. Alteram, ex numero praemiorum septimam, holoserici item villosi vestem, sed violaceam equa auferet, quae prior metam attigerit. 20. Sequebatur preciosius ceteris praemium, Attalica nimirum vestis, nobilium animalium pelliculis subsuta, cujus ego splendore ac pulchritudine captus: "Cedo, inquam, Aride, cuinam haec tam insignis palma proponitur?" 21. "Illi, ait, barbaro equo, qui victor eorum, qui usque ex Barbaria huc ad ludos confluxerunt, praeconis voce citabitur." Tum ego: "Pape, inquam, quanta vis praemii! Profecto equi dominum laborum, quos itineris causa suscepit, non poenitebit. 22. Sed illud album, ex serico ac tenui argenti lamina conflatum, quosnam vocat in cursum?" "Equas, ait, equosque, tum nostros, tum barbaros; nam mistim current." "Quid illa, inquam, vestis lanea atque caerulea, cuinam decernitur?" "Asinorum velocissimo." 23. "Quid audio? inquit Paulus Aemilius, etiamne asini in hoc certamen vocantur? Nimium quidem hos ludos spectare velim." "At ne mireris, subdit Aridus, bubalis quoque sua praemia servantur, nam lanea illa vestis atque coccinea, quae postremum inter praemia locum ac numerum obtinet, bubalo dabitur, qui datum sibi spacium prior ceteris decucurrerit." 

III.1. Sed postquam spectando satis oculos pavimus atque animum saturavimus, ecce tibi redit a rure Gallonius, fessus, anhelans ac plenus pulveris atque sudoris, mala multa aucupibus quot sunt, quot fuere quotque futuri sunt[12] ingerens. 2. At ubi Aridum aspexit, vocem continuit atque iram omnem in tranquillo constituit. Ac post mutuas salutationes et complexus demum Aridus, magnas nobis gratias agens de prandio, quod sibi dederamus, abscessit. 3. At Gallonius, qui mane, quo dynastae suae imperiis obsequens esset, pene jejunus in agrum cum eo secesserat, sibi mensem parari mandavit, in quam magna ex parte eae reliquiae sunt illatae, quas nobis deferendas tradendasque curaverat. 4. Non enim ita multum illis nocueramus, tum decem illae avidis famelicisque pransoribus satis superque fuissent. Sed postquam quiete atque epulis est illi lassitudo famesque depulsa, in coelum intuens: "Magnas vobis, dii immortales, gratias ago habeoque, quod vestra praesertim ope auxilioque dynastae meo factum sit satis, grataque fuerint quae fecerim omnia. Quivis enim eorum arcuum lepide illi succedit sub manus. 5. At quid vos? subdidit. Numne praemia ludorum, qui dandi sunt, oculis accepistis?" "Optime, inquam, vidimus, ac nisi Aridus affuisset, qui nos sigillatim de unaquaque re docuit, magna parte voluptatis privati essemus. Sed deorum munere factum existimo ut, cum tu abesses, ille veniret seque quodammodo tui vicarium muneris constitueret." 6. "Si quid, inquit Gallonius, per Aridum bene vobis evenit, gaudeo, eique gratias habeo. Sed futurum est posthac ut nihil auxiliaria cujusquam opera indigeatis. Ipse vobis ero rei uniuscujusque demonstrator atque interpres, neque uspiam a latere vestro discedam. 7. Sed in praesenti cubitum eamus censeo ac languida maris agitatione membra quieti soporique tradamus." Ut fessos nos lectus excepit, confestim somnus occupavit arcteque constrinxit neque prius absolvit quam mediam circiter noctem suavissimis psallentium vocibus pulsus est cantuque symphoniae. 8. Nos rati, ita ut erat, eum e via cantum venire, e lecto desilimus, subuculam et thoracem raptim accipimus, induimus, fenestram aperimus, unde erat despectus in viam, ac plaustrum videmus formosissima referens Tempe. 9. Etenim nemora, ambulacra, pomaria, signa, pergulae instar fornicum dependentibus uvis onustae in tela ante plaustri tabulatum obtenta. Eo erant artificio depictae ut majoribus semper fornicibus minores succedentes ac demum in unum angulum exeuntes protractos in immensam fere longitudinem hortos oculis grato errore subjicerent. 10 Et quod erat longe mirabile, pictae res illae ab incluso intus igne illuminatae tantum leporis pulchritudinisque ducebant ut non eas subsidere, sed extare ac prominere jurares, tantumque exinde luminis expressum coloribus caelum attrahebat ut non aliena vi, sed suis opibus meridiana luce clarius elucescere affirmares. 11. Locus ante scenam ad saltandum relictus, amoenissimo cuidam prato simillimus, omni herbarum genere nitens, omni florum varietate distinctus, ver lepidissimum imitari videbatur. 12. Albebant ibi ligustra, variis sese coloribus violae induebant, suos lilia calathos expandebant, sibimet ipsi narcissus hiabat, suam amaranthi purpuram nulla temporis injuria deficientem ostentabant. 13. Narcissi suorum inscripta regum nomina praeferebant, plures ac plenas odoris linguas crocus exerebat, at prae ceteris rosa, virgineas imitata genas, sua late folia diffundebat. In hoc igitur tam amoenum ac lepidum pratum, anteaquam nos ad fenestram accederemus, delapsa e caelo nubes ac bifariam conscissa Apollinem cum cithara ac Venerem cum Nymphis attulerat. 14. Quae primum ad citharae cantum saltationi se dedere, tum coepere ita eleganter, ita concinne vocibus canere ut non facile dixerim ullius unquam vocis sonum suavius meos in sensus influxisse. 15. His peractis, eadem qua delatae fuerant nube exceptae abierant ab oculis, ac eodem temporis momento elegans ille hortorum apparatus evanuit atque eorum loco successere rupes, valles ac nemora, unde Nymphae ad duodecim lepido vestitu ornatae saltantes psallentesque prodierunt. 16. Ex altera vero parte, totidem Satyri eruperunt, tenues et agrestes calamos inflantes. Quos simul ac Nymphae conspexere, metu perculsae conatae sunt ab illis se fuga subducere. Sed demissis ac supplicibus vocibus exoratae ne fugerent, neu timore aliquo corriperentur: nullam enim eis vim ab ipsis instare, sed gaudia laeta, sed festivissimas voluptates; nam venire ut laetas secum choreas jungerent. 17. Tum illae, timore depulso, sistunt fugam, animos sumunt, dant manus, quibus lepido inter se nexu conjuncti ad numerum in gyrum eunt ac varios atque multiplices repetunt flexus. 18. Sed postquam saltationi satis est datum, illi rursus calamos inflant, ad quorum cantum hilaris Nympharum chorus, tanquam Satyris illudens, rudes quasdam et inconditas modulari cantiunculas coepit. 19. Verum in medio cantu saevi illi et immanes, abjectis calamis ruptoque foedere, illas miseras adoriuntur, tenent, amplexibus illigant. Illae primo dentibus, manibus, cubitis, genibus niti, se eorum amplexibus solvere, tum deorum atque hominum fidem implorare. 20. Postremo cum haec illis in irritum caderent, earum una flebili ac suavi voce deam ac dominam silvarum Dianam exorat, ne alumnis suis ac sociis extremo illo tempore desit, sed quavis ratione, quibus vita odio esset, suppetias afferat. 21. Atque haec omnia ad fidium cantum, quae occulte latebant, agebantur. His dictis, rem miram vidisses: earum membra rigorem induere, corticis duritiem attrahere, digitos ac crines in ramos ac frondes abire, totas denique in arbores verti. 22. Tum Satyri, rei novitate attoniti ac spe sua decepti, tristes et illusi ac flebile quiddam canentes sese sylvis immersere. Plaustrum, cum nihil esset amplius quod spectari posset, alio cursum arripuit. 23. Nos mirabiliter delectati, lectum repetimus, redormimus nec ante meridiem e lecto pedem efferimus. Quod Gallonii quidem factum est opera; nam nisi excitatum nos advenisset, in plures etiam horas somnum produxissemus. 24. Qui clamans: "Imusne, inquit, pransum, annon? Ubi libet, licet ire accubitum. Nam accuratum est prandium et nisi properatis venire, corrumpitur." Nos quota sit hora quaerimus. Ille jam jam meridiem, ait, appetere. 25. At ignaviae nostrae pertaesos, nos e lecto praecipites agimus, vestes sumimus, induimus, ad mensam accurrimus, accumbimus, prandemus. 26. A prandio, nihil fuit antiquius, quam oppidum totum perreptare. Etenim redundabat hilaritate et joco. Nulla erat domus in qua aut non agitaretur convivium, aut convivales ludi non celebrarentur, aut mimi non darentur, aut saltem, quae fidium vocumque cantibus non personaret. 27. Ubi vero nox terras opacavit, pluribus urbis locis ignes ad laetitiam significandam incensi, binae vel ternae singulis fenestris lucernae, croceis, albis, roseis ac coeruleis velaminibus inclusae et colorum varietate oculos pascebant et circumfusas undique tenebras sua luce pellebant. 28. At summa in primis voluptate igneus nos turbo, ut vocant, affecit. Etenim ex summo arcis fastigio ea (materia) crepitantium ignium, crinitarum stellarum instar habentium, erumpens ita late sese diffudit ut primum tota coeli regio igne concepto flagrare, tum ignium eorum materia, sua deorsum sponte tendente, evulsa ex suis sedibus sidera ruere atque in praeceps ferri viderentur. 29. Sed dum tantarum rerum studio capti et ad ingentem admirationem traducti, stupentibus similes haeremus, Gallonius a quodam, qui ad spectaculum advenerat, invitatus est atque adeo attractus ad coenam. 30. Nam cum saepius: "Bene vocas, dixisset, jam gratia est", tandem victus, "Cum hac, inquit, condicione veniam, si sit futurus istis hospitibus meis locus, a quibus non possum esse sejunctus." 31. "Quippeni ? ait ille. Etenim, ne sis nescius, ita largiter atque ample obsonavit meus coquus ut, quod obsonatum est, praeter eos quos invitavi, non modo duobus, sed pluribus etiam umbris futurum sit satis." 

IV.1. Ne multa, promittimus, ad condictam horam accedimus, venimus in aedes, modicas quidem, sed in regium morem excultas, ibique exornatum ample magnificeque convivium offendimus. 2. Et quoniam jam ceteri convivae convenerant, soleas deponimus, lectos inscendimus, accumbimus, coenam inimus, eo ciborum nidore ut milvinam[13] suggereret, ea magnificentia sumptuque ut (praesertim quia nullae ibi foeminae aderant ) non amicorum convivium, sed Herculanum sacrificium[14] referre videretur. 3. Quae ciborum varietas, lauticia, magnificentia causa potissimum fuit ut convivium in multam noctem protraheretur. 4. Quo demum expleto, coeptum est ludis, jocis atque aliis animi remissionibus initium dari. Et primum rogatus est voce ad citharam canere quidam qui ex ore, quod erat glabrum, puer videbatur. 5. Hic erat eunuchus, cantandi artificio magis ibi notus ac celebris quam ullus apud nos Tigellius aut Hermogenes[15], qui exilio patriam sedem commutaverat, metuens legum judiciorumque severitatem, quod mulierem cujus erat cupiens per vim a viro abduxisset. 6. At ubi ejus suavitatem vocis aures nostrae admisere, parum abfuit quin animo linqueremur. Non enim alias tanta ex cujusquam cantu voluptas in animum influxerat. Equidem Linum, Amphionem, Orpheum[16] neque doctius cantasse, neque acrius sensus hominum voluptate impulisse crediderim. 7. Ita vocem modo molliter delicateque flectebat, modo graviter ac severe mittebat, modo eandem ab acutissimo usque ad gravissimum sonum recipiebat et quasi quodammodo colligebat ut non mortalem aliquem in illud convivium exceptum, sed unam ex illis beatissimis mentibus cantatum provocatam e coelo jurasses. 8. Praesertim cum Virgilianos eos versus pronunciabat, quibus Dido cum Aenea laesam ab eo fidem expostulat:

Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum

Posse nefas, tacitusque mea decedere terra? [17]

cum reliquis, quibus versibus Aristoxenus quidam musicus[18] modos fecerat. 9. Nemo enim fuit tam asper ac durus, qui posset lacrimas cohibere neque, si totam illam noctem induxisset animum cantare, erat ei verendum ne nos fastidio et satietate defatigatos a sese abalienaret. 10. Verum quia aliis etiam animi oblectamentis illud erat tempus impertiendum, suis ipse cantionibus finem modumque constituit et una cum aliis oneravit se laetitia et hilaritate. At illud in primis ludi genus omnibus placuit, in quo, proposita ludicra aliqua materia, a ludi magistro singuli per orbem interrogantur. 11. Et si quis vel nihil vel inepte responderit, statim capitur ab eo pignus, vel annuli, vel clavis, vel sudarii, vel sagi, vel etiam pallii. Quae pignora postea dividuntur inter praesentes ut restituantur iis unde sunt capta, ea tamen lege ut si ea recuperare sit in animo, imperata perficiant. 12. Verum nihil imperari solet nisi jucundum atque honestum. Quamobrem, si ille unde ablatus est pignus, canendi artem norit, jubetur vel voce vel fidibus canere. Vel si sciat versus facere, cogitur epigramma vel odam vel distichon fundere, vel si saltare didicerit, coram omnibus saltare praecipitur. 13. Plura sunt ab acutis et ingeniosis illis hominibus in hoc ludi genere eleganter inventa, quorum unum, qui me in primis delectavit, hic exempli gratia subjiciam. 14. "Fingamus, inquit coenae magister, vos omnes peregre domum revertisse atque in itinere, ut fit, ad cauponem divertisse. Rogabo igitur singulatim unumquemque vestrum ut cauponis primum nomen ad quem divertit, tum tabernae ejusdem signum, deinde primum ferculum, tum pultem, postea elixum et assum, deinde vinum, postremo ultimum ferculum sibi antepositum tanquam coenae epilogum narret, ita tamen ut harum omnium rerum vocabula ab una eademque littera incipiant, et quoties quisque in litterae immutatione labetur, toties ab eo pignus auferatur. 15. Ac ne sit liberum cuique quam velit sibi litteram sumere, numerus et ordo sedentium litterarum etiam ordinem numerumque conservet, ut primus sit A, secundus B, tertius C, atque ita deinceps reliqui omnes." 16. At Gallonius, qui erat proximus a tertio, primum sine ulla dubitatione respondit cauponi suo nomen fuisse Ballioni, signi loco Bulbum, tum sibi pro primo ferculo Boletos, pro pulte Brassicam, Betam, Blitum apposita, pro obsonio Bubulam carnem datam, tum elixam tum assam, pro potione vinum Boeotum. 17. Postremo cum nullum subveniret ultimi nomen a littera B incipiens, risus est commotus omnesque hilari voce clamare: "Haeres; captus es; da pignus!" Ille paululum rubore suffusus, manus dat ac detractum ex digito annulum tradit. 18. Hoc ludi genere, eo modo atque ordine quem deformavimus, transacto, constitutum est praemium illi, qui in referenda inepti cujuspiam in dictis factisque stoliditate atque stupore ceteris acumine ingenioque praestiterit. 19. Ac multa quidem a multis fuere in medium allata, sed ego pauca tantum referam, quae memini magis. 20. "Scriptor quidam, inquit unus, cui magnum est in historicis nomen, in referendis regni cujusdam nominibus scriptum reliquit, urbem, Lita nomine, hostili manu fuisse deletam, atque inde quidquid erat preciosi vel pulchri ablatum. 21. Solum flumen, quod urbem interfluebat, hostibus sanctum fuisse ac ne digito quidem a quoquam attactum." Tanquam si possent flumina subripi, ac subrepta in bulgas vel in vidulum condi. 22. "Scriptor alter, inquit alius, proditum memoriae ac litteris tradidit, barbaros olim regnum Carnotis invasisse ac, pulsis habitatoribus, occupatum per annos fere quingentos obtinuisse. Quod ubi eorum, qui pulsi fuerant, progenies rescivit, confestim properasse amissam patriam armis recipere et egregia aliqua pugna collapsam atque jacentem majorum suorum gloriam famamque sarcire." 23. Hic totus ille coetus in magnum repente risum effusus est ac: "Tanta, inquit, accepta clades nonne celerius quam post quingentos annos potuit ad posterorum aures pervenire?" 24. "Accipite, inquit alius, medici plane singularis non minorem in dictis scriptisque stuporem. Scripsit hic buglossam similem peponis odorem efflare, tum pisces nostri aevi, sive maris sive fluminum, tum salubritate tum sapore deteriores esse superiorum temporum piscibus." 25. Sed ex omnibus quae dicta sunt ridicule stulta, illi omnium concessu palma delata est, de quo Offuscatus academicus[19] commemoravit, qui: "Cum, inquit, proximo superiore anno contra rem meam judicatum fuisset injuste ac propterea ex animi dolore pene conficerer, memini me fasto quodam die in buleuterium contulisse, quo aliqua ex parte eam mihi molestiam, si fieri posset, adimerem. 26. Neque illud mihi consilium infeliciter cessit. Ea namque ibi voluptas objecta est, quae litis amissae dolorem multo leviorem efficeret. Etenim illuc commodum veni, cum jam Poliarchi juri dicundo operam dedissent ac pomariis ob eorum malitiam vehementer infensi de tribunali descenderent. 27. Itaque iis placuit senatores aliquot qui aderant in consilium avocare, in quo ego quoque sum coactus adesse, quem paucis diebus ante invitum ac repugnantem in senatum adlegerant. 28. Quibus convocatis, Poliarchus natu maximus pomariorum astutias atque malitias exponit, consulit quid agendum, quaenam ratio ineunda qua eorum fraudibus occurratur et simul in eos aliquid exempli gratia statuatur. 29. 'At quaenam erit haec ratio? inquit alius. Mihi quidem non venit in mentem, quod placeat. Nam si eorum mercibus precium statuerimus, continuo eorum plerique, potentiorum hominum quibus serviunt, gratia vel etiam pecunia impetrabunt ne lege illa teneantur. Itaque nullus in hac ratione fructus est, omnis in ea opera luditur.' 30. 'Inveniendus est, inquit alius, dolus aliquis, qui dolosis contra paretur, unde sese expediendi rationem invenire non ita facile possint.' 'Iamjam arbitror me invenisse,' ait unus, qui saepius Poliarchi functus erat munere, quique juris scientia, rerum usu atque omni genere prudentiae ceteris praestare existimabatur. 31. Summa erat omnium expectatio, neque minus ejus ab ore pendebant quam si Milesius Thales aut aliquis alius ex illis septem[20] esset dicturus. Atque 'Inveni, inquit, rationem, qua vafris illis ac veteratoribus, ad legis jugum excutiendum, nihil sit in potentiorum gratia praesidii.' 32. Tum illi multo magis aedes aurium vacuas efficiunt. Qui cum aliquantulum excreasset, muccis nares exonerasset, barbam permulsisset: 'Ego, ait, quo isti condignas suis sceleribus poenas luant, edictum secretum ferendum censeo. 33. Ita enim plures annabunt thunni[21] quam volumus. Etenim contra eam legem venire non dubitabunt, quam non noverunt. Itaque manifestis criminibus evicti, priusquam patronorum fidem implorandi spacium habeant, poenas Reipublicae graves justasque persolvent.' 34. Iam paratus eram, illi pro hac[22] tam gravi prudentique sententia loco plausus cachinnos dare, cum eos sibi praeripuit alius qui aderat in concilio, non minus quam ille bovis corio magis circumtectus quam suo[23], qui continuo exclamavit: 'Euge, bene, lepide, laudo commentum tuum.' 35. His actis, quoniam id diei tempus erat, dimissum est concilium, neque quidquam decretum." Postquam Offuscatus quievit, consecutus est omnium risus ac nemo fuit ex numero, quem non cupiditas ingens incesserit cognoscendi quisnam ille esset et quo nomine vocaretur, in quem tanta sapientia caderet. 36. Sed Offuscatus parcendum hominis dignitati existimavit nomenque reticuit. Nos cum jam caelum illucesceret, domino domus gratiis actis, domum nostram cubitum ivimus somnoque, cujus eramus maxime indigentes, indulsimus. 

V.1. Sed postquam illum omnem sepelivimus, de lecto pedem deduximus et in alterum intulimus, ubi corporis vires ad mensam uberem esca atque potione reficeremus. Sed tantum inde desumsimus quod esset ipsi naturae et necessitati satis. 2. Tum aliquanto post deducti sumus in stadium seu in viam, in qua ludi dabantur. Quae via non erat brevis curriculo, sed mille ac quingentis circiter passibus in longitudinem patebat. 3. Licebat ibi cernere aedium fenestras stragulis, sericis, aureisque vestibus ornatas ac formosissimas in eis mulieres, regalis magnificentiae cultu indutas, quae magis spectaculo erant quam ludi qui fiebant. 4. Atque tanta ibi erat copia venustatum ut, tanquam si coena aliqua dubia esset apposita, dubitares quo te potissimum verteres. Itaque omnes amabilitati animum adjiciebant, omnes oculis epulas dabant. 5. In has olim mulieres aliosque licebat ovorum putamina jacere referta aquis varii generis odoratis, sed praetor peregrinus, quoniam ipsi olim in ejusmodi ludis oculus ovo ictus pene ex sua sede excesserat, vetuerat edicto ne quis ea venderet, haberet, jaceret. 6. Tantum permittebat ut ovorum loco coriandra, amygdala, nuces avellanae saccaro conditae tectaeque mitterentur. Itaque magna horum copia ad mulieres commeabat. Omnium generis hominum, personatorum praesertim, tantus erat numerus ut vix transeuntibus aditus pateret. 7. Et in primis ubi quidam vetulae incurvae, tremulae, capularis habitu ac persona vestitus aram Apollini sacram occupaverat, circum lictores aderant, expectantes dum surgeret aramque desereret, quo abeuntem comprehenderent, vincirent et in carcerem conderent. 8. Quin etiam minitabantur, nisi aram occupare desineret, se jussuros ignem et sarmenta circumdari, sed nihil promovebant. Nam tanto ille aram obsidebat magis. Inter populi clamores exibilationesque illae identidem voces exaudiebantur: "I lictor, colliga manus." 9. Atque illa cruciatus carmina saepius repetebantur: "Caput obnubito, arbori infelici suspendito."[24] Hic, ut dici audivimus, cum auditione vel oculis accepisset anum quandam domi suae minas triginta in arca clausas habere, dum illa aberat, adulterina clavi domus fores illius aperuerat, arcam effregerat. 10. Et quo nulla vicinis suspicio oriretur, argentum surreptum una cum aliis quibusdam rebus preciosis in scapulas conjecerat, et supra vetulae ejusdem vestem induerat et colum lateri applicuerat orique vetulae personam domo allatam addiderat, quo fiebat ut unus gibberae personam referret. 11. Vicini exeuntem arbitrati sunt esse aliquem aniculae vel amicum vel cognatum vel affinem, qui eum ab ipsa ornatum utendum accepisset, neque praeterea quidquam exquirendum. 12. Sed vix ille e limine pedem extulerat, cum anus revertitur ac foras apertas offendit. Statim suspicata est id quod erat, sibi manum fuisse aditam de argento. 13. Tum muliebri supellectili non parcere, hoc est, clamare, vociferari, deum hominumque fidem exposcere. Vicini nihil esse loci clamoribus dicere, sed esse opus celeritate. Nam si pedibus non parceret, se facile consecuturam personatum furem anili habitu. 14. Non moratur illa, sed flens, ac totidem sibi liberos quot minas periisse clamans, per compita, basilicas ac fora omnia discurrit. Sed fortuna eam adjuvit. Nam furem consecuta est, quem ex sua ipsius veste coluque cognovit. 15. Hic licuit animadvertere, quanta conscientiae vis sit. Nam cum posset dissimulare, se eum esse qui erat, cum facile posset aliqua evolare ac turbae sese subducere, nihil horum fecit, sed in aram confugit suoque se indicio tanquam sorex prodidit. 16. Eodem pene momento lictores adfuerunt, nos a turba pene oppressi, aegre obtinuimus summa totius corporis contentione ut inde elaberemur. Verum duobus vel tribus aliis spaciis factis, ne cuiquam molestiam objiceremus, locum in meritorio spectaculo mercede conducimus. 17. Sed vix suggestum illud conscenderamus, cum coepit illac ejus diei pompa transire hoc ordine: Primum ridiculas inter effigies, ut etiam Romae in ludis mos est, manducus efferebatur, magnis malis late dehiscens et ingentem dentibus strepitum edens.[25] 18. Deinde, post lictorum pedestrem turbam duces eorum ibant in equis; hos itidem pedibus Apochichirorum primi subsequebantur, vestibus sumptuosis induti, redimiculis aureis praecincti, ac pluribus ex suis virides olearum ramos gestantibus stipati. 19. Tum ante praemium, de quo erat eo die certandum, tympanotribae tredecim ac tibicines sex hilari caelum strepitu sonituque complebant. Porro sese in conspectum dabat Pistium turba, scipionibus viridi colore depictis innixa. 20. Deinceps, post duos ephebos in equis sedentes, quorum alter ligneum sceptrum, districtum alter praeferebat acinacem, equitabat praetor uterque, peregrinus et urbanus, medius inter Poliarchos. 21 Sed peregrinus trabea candida ac niveis ad frena ministris utebatur; urbanus in veste aurea ad talos usque demissa nitebat. Postremo varii ac multiplicis generis judices, tabelliones, scribae pompam claudebant. 22. Eo die praeter multitudinem personatorum, ut diximus, nihil fere quod admirationem commoveret, aspeximus. Erant grallatores multi, qui itidem personati, grallis ita longis impositi ut propemodum manibus aedium fenestras attingerent. 23. Vidimus etiam aliquot, quibus tibialia ac femoralia ex purpura ita membris apta haerebant ut crassitudinem eorum non excederent quibusque tum ante, tum retro per foramina ad id facta subucularum orae defluebant. 24. Hi tum manibus, tum pedibus per parietes aedium cochlearum ritu repebant, ac paulatim ad summum admirabili dexteritate egrediebantur. Sed cum pene jam tenebrae orirentur nosque jam expectando defessi de profectione cogitaremus, ex improviso populi clamor exoritur, lictorum interminantium edictiones excipiuntur. 25. "Ite, decedite, fugite; en veniunt, adsunt." Respicimus ac duos videmus, detractis omnibus vestibus, nudos ex aequo currendi celeritate contendere ac ne digitum quidem alterum alteri praecurrere, quamquam uterque socium supplantare manuque depellere niteretur. 26. His alii quatuor proximi accedebant, sed longo intervallo proximi, ita ut jam de palma desperarent. Sed qui fuit in eo curriculo postremus, risus nobis mire commovit. 27. Etenim, cum palmam jam primus accepisset, ita lente ocioseque suum cursum prosequebatur ut si non celerrimus ac velocissimus quisque, sed ceteris segnior ac tardior praemio esset afficiendus. 28. Hunc jure omnes clamoribus, sibilis dictisque excipiebant, quibus ille victus tandem currendi sententia destitit, ac lapides metuens in proximam amici cujusdam sui domum se recepit. 29. Itaque cum nihil jam reliquum esset, quod praeterea aspiceremus, una cum aliis discessimus. In redeundo accepimus ex eo, qui ipse vidisset, furem illum tam elegantem e lictorum manibus elapsum a periculo tutum esse. 30. Quomodo id factum sit, quaerimus. "Postquam, ait, diu arae obsessor extiterat, lictores, quorum ille custodiis asservabatur, discesserunt, quod deberent ad ludos ejus diei praetoribus praesto esse. 31. Tum paulatim turba dilapsa, hac illac sese diffudit. Quamobrem ille cum paucis aniculaque relinquitur, quae Hecuba in canem conversa latrare luctu filiorum[26] videbatur. 32. At fur, quo illum vomitum absolveret, simulque dum sibi occasio tempusque daretur se cruci surriperet, solvit zonam, qua erat praecinctus, atque argento eisque, quae in scapulis gibbum simulabant, decurrendi ad terram aditum fecit. Quae deinde sumpta vetulae in os impegit una cum colo ac veste, ac pedibus salutem suam commisit. 33. Illa, argento recuperato, cujus heredem nunquam post eum diem se esse futuram arbitrata erat, domum hilari solutoque animo rediit. Fur vero, cum amissa praeda ad portam urbis proximam pergeret, incidit in equum, quem chirurgus arbori, cuidam aegro vomicam secaturus habenis religaverat ac mulierculis ibi stamen nentibus commendaverat. 34. Ille interritus solvit, conscendit, mulieres quid ad se equus ille pertineat rogant. Fur imperatum sibi a domino ait ut ad Isidis aedem proximam cum eo se conferat; mox enim ibi eum adfuturum ut uni ex Isiacis illis crus obliget. 35. Mulieres credunt, quiescunt, molestae non sunt. At fur aedituum, qui pro aede Isidis stabat, orat ut, si dominus quaesitum se veniat, dicat equum ad Nympharum portam aquatum esse perductum. Proinde vel expectaret dum rediret vel, si nollet, eo sese conferret. 36. Verum furcifer contra quam dixerat, extra portam Collinam, qua itur ad loca hujus insulae mediterranea maxime, fugam arripuerat. Non ita multo post chirurgus revertitur (nam morbo inspecto, vomicam immaturam deprehenderat ac proinde nondum ferro tentandam censuerat ne plus exhiberet negocii) atque equum non videt. 37. Quaerit de mulieribus quid eo factum sit. Respondent a quodam qui suum se esse servum diceret, ad Isidis aedem fuisse perductum. Accurrit ille atque aedituum, qui etiam tum pro foribus templi manebat, interrogat num equum vidisset. 38. "Quidni, inquit, viderim? Quin servus etiam tuus, qui in eo sedebat, mihi mandavit ut tantisper hic te retinerem, dum a porta Nympharum, quo aquatum eum perduxerat, reverteretur vel, si malles, eo tu ipse contenderes. 39. Chirurgus, aliquid suspicans fraudis, ad portam advolat ac neque equum neque equitem videt. Percontatur janitorem si equus quisquam eo venisset. Qui venisse respondet, sed qui eum vehebat, nulla mora interjecta, suum iter prosecutum esse; se quidem existimare extra portam Collinam egressum. 40. Chirurgus, quod esset ventriosus et calor summus et quod occisam hanc rem existimaret, furis insequendi pausam fecit. Summa denique huc rediit ut, qui eques domo discesserat, pedes ac pulveris et sudoris plenus reverteretur."

VI.1. Postridie fuit nobis auctor Gallonius ut personas indueremus et, qua luberet, personati vagaremur. Ita enim fore, ut illam in eodem loco manendi molestiam effugeremus et quidquid ubique oculorum aut aurium sensum pulchritudine aut suavitate commoveret, ociose et quantum libitum esset, hauriremus atque eadem opera equos nobis ex dynastae sui stabulis eductos ac pulchre phaleratos attribuit. 2. Quibus conscensis, una cum eo, qui in alio item equo personatus haerebat, passim vagari jucunde ac suaviter coepimus, multa oculis atque auribus voluptatum genera varietatesque collegimus. 3. Sed nulla nos voluptas ea magis affecit quam ex ludicro quodam armorum spectaculo cepimus, quo non facile quidquam dixerim me vidisse in vita magnificentius atque venustius. 4. Equitum enim turmae, consimili vestitu ac supra quam dici potest sumptuoso atque amoeno, in equis eodem quo ipsi ornatu atque colore phaleratis sedentes, primum equos scite lepideque tractare, in gyrum ducere, ad symphoniae cantum cogere saltationes inire. 5. Quae etiam gratius ac jucundius ad aures oculosque veniebant ex crepitaculorum sonitu, quorum ingens numerus ex auro in laminis argenteis scite eleganterque illigatus equorum pedibus et collis haerebat, atque ex variis plumarum generibus, tum equitum galeis, tum equorum capitibus additis. 6. Deinde, postquam satis sunt in hac lepida equorum tractatione versati, coepere se invicem, districtis acinacis, petendo insectandoque simulacrum equestris praelii referre, postremo sumptis velitaribus hastis, citatis eas in ligneam hominis effigiem equis dirigere comminuereque. 7. Multa etiam falsa atque ridicula jacta sunt in plures a personatis, quibus inveterata licentia passim vagantibus jus est omnia dicere. Quidam, bajuli indutus persona atque habitu, cui scapulae paulo altius prominebant atque exstabant, adeo ut fidium quarundam speciem efficerent, rogatus est a quodam quanti fides illas venderet. 8. Cui ex tempore: "Vide, inquit, primum num sonus tibi probetur." Ac tollens aliquanto altius pedem, ingentem crepitum edidit. 9. Erat gladiarii cujusdam filius ob insignem corporis pulchritudinem, ut fit, fama minus commoda ac secunda. Hunc cum quidam de grege illo mimorum ab homine noto rheda sublatum circumduci vidisset: "O pulchelle, inquit, puer, strenue, fortis, nunquam pater tibi tuus gratiam referet. Non enim tam multos ille gladios potest efficere quam multas tu illi vaginas concinnas ac tradis." 10. Interim praemium ea pompa, qua pridie illud alterum delatum fuerat, circumfertur, nisi quod Apochichiri eorumque primi non aderant; nihil enim reliqua ad eos praemia pertinebant. 11. Circumductae sunt etiam equae equive, tum ejus regionis tum barbari, quibus mixtim ob novam provinciam illi imperio adjunctam decurrendum erat. Quo videlicet spacium illud atque hominum multitudinem perhorrescerent minus et ut quodammodo se ad cursuram meditarentur, ad ludos nullum erat eis ephippium. 12. Quo expeditiores essent ad cursum, pueri tenui vestitu nec laxitate corporis crassitudinem excedente eos frenis regebant et calcaribus incitabant. Quidam eorum sessoris officium nihil morabantur, quippe quibus aenei orbiculi, loris ad utrunque latus adductis, appensi instar calcarium erant, sed multo magis naturalis quaedam alacritas animum inflammabat ad cursum. 13. "At si ludos, inquit Gallonius, spectare lepidissimos vultis, eo accedatis oportet, aut ubi curriculum istud oritur aut ubi occidit; utroque enim in loco voluptas maxima capitur." 14. Placuit consilium, ac primum eo iter tendimus, ubi cursus inchoatur. Ibi licuit oculis aspicere quod antea fama et auditione acceperam, videlicet inesse equis intellectum adhortationis, pugnae et gloriae. 15. Etenim non antea se commovere quam signum tuba daretur, arduae cervicis flexu hilaritatem significare, hinnitu laudibus ac plausibus inhiare, ingenito ardore ac robore feroces victoriam corde concipere. 16. Signo dato, tum protinus in pedes sese cuncti conjicere, ad cursuram dare, oculis spectantium eripere, ad palmam contendere ea vi ac celeritate ut, si aliud nihil spectasses, non equas, non equos, sed aves, sed ventos in cursu esse jurasses. 17. Personabant[27] omnia faustis acclamantium vocibus, ardebat uniuscujusque cupiditas pernoscendi, cuinam ejus certaminis palma contingeret, atque prout cujusque studium ex amicitia vel ex naturali quadam animi propensione flagrabat, alius alii victoriam destinabat. 18. Vix e carceribus prodierant, cum ad calces eos pervenisse cognoscimus. Nam inde nuncius manavit Ianiculi equum ceteris superiorem in cursu fuisse. Empti qui ultro citroque commeantes, magna voce Ianiculi nomen pronunciarent, celebrarent, efferrent, qui vitam illi, felicitatem et fausta omnia deprecarentur. 19. Quaerimus a propinquis quidnam hominis sit iste Ianiculus. Respondent eum esse professione lanium, cunctis qui lanienam facerent, pecunia ac pecudum numero facile principem; hujus equos celeritate cursuque ceteris superiores haberi ac fere nunquam nisi victores domum reverti. 20. Itaque ille his praemiis omnes habet arcas, omnia armaria referta, quae interdum gloriae et ostentationis causa palam omnibus ad visendum exponit. Nec mirum. Nam antea soli qui erant genere, splendore ac nobilitate omnium primi, suos in haec certamina equos submittebant. 21. Nunc vero non eo animo equos alunt ut eos ad saltandum, vel ad currendum edoceant, sed ut rhedae jungant, qua vel per urbem vel in agrum placide vecti ferantur. Quamobrem jam tota res haec rediit ad muliones, lanios, opiliones, vel ad unum aut alterum nosocomium, quod rem pecuariam facit. 22. Sed laniorum in primis equi ceteris ad hunc usum praestare existimantur, quod fere quotidie ad cursuram exerceantur, dum illi vaccam vel bovem ex bovili fugientem equis delati sectantur ac retrahunt.

VII.1. Nos eo die spectaculis expleti saturatique discessimus. Postero die cum nulli ejusmodi agones ederentur, magna ex parte me domi continui et Aristidi, sicut antea discessurus promiseram, litteras dedi.[28] 2. Argumentum ex quodam sermone desumpsi, quem paulo ante meum discessum cum illo habueram, cum meam vicem dolerem ac quererer, quod fortunis pene omnibus amissis, patria domoque carerem, ille vero sanctissimis suis praeceptis ac monitis mihi persuadere conaretur nihil esse mali praeter culpam, et unicuique ibi patriam esse ubi ille modeste, temperanter ac ratione congruenter aevum agitet. 3. Itaque, quo me ad ejus consilia vitam moresque formasse probarem, in haec plane verba ad eum litteras scripsi.

 

FLAVIUS VOPISCUS NIGER ARISTIDI SALUTEM.



Non bene fortunam dixi foedamque trucemque

Semper se nostris opponere fortiter ausis,

Non bene, quod, diis iratis, in luminis auras

Me matris genitum infelix eduxerit alvus.

Culpa quisque sua Superos sibi sentit iniquos,   5

Dum pravum ingenium ac vitiis deforme recusat

Ad quas praescribit ratio componere leges.

Quod si consiliis patientem accommodet aurem,

Inveniet faciles atque experietur amicos,

Quos sibi non aequos lacrimis ploravit obortis.   10

Cui domina est ratio, sapiens censebitur idem.

Vir sapiens in se totus teres atque rotundus,

Sat propria virtute ferox se conspicit unum,

Humana intrepido contemnens omnia vultu.

Hic sibi nulla foris trepidis solatia rebus   15

Advocat invictus, cunctis praestantior ipse.

Hic, veluti scopulus, fortunae fluctibus atris

Tunditur incassum. Nam quis convellere tentet

Virtutis valido formatum robore pectus? 

Quod fortunati sano si judice nomen   20

Vindicat ille sibi, pulsis qui pectore curis

Nec dulcis lucri capitur nec honoris amore,

Quid prohibet fieri me ex omni parte beatum,[29]

Si nulla accedat menti male sana cupido,

Et summa victrix ratio dominetur in arce?    25

Ipsi iter ad lepidae praecludimus ocia vitae,

Dum placet alterius nimium sors, nostraque sordet,

Nobis nec finis quaerendi poscitur ullus.

Si bene te novi, famam nomenque beati

Vel tibi, vel dederim nulli, cui sufficit omne   30

Quod Deus et ratio tribuit, nec sidera tundis,

Scilicet ut Tyrio niteas spectandus in ostro,

Vel nova possessis jungantur pascua campis,

Vel fiat voti mentis sententia compos,

Sed Iovis assiduus sacra versaris in aede,   35

Divum virtutes meditans et totus in illis. [30]

At decursa licet seclis properantibus aetas,

Multarumque simul vetus experientia rerum,

Me satis illusum studia ad meliora remittant,

Aequam perpetuo mentem mihi sedulus ora,   40

Et si quid dixi paulo commotior, auris

Vel da, vel memori fac sis decedere mente.

4. His litteris scriptis, obsignatis et tabellario traditis, cum jam ultima diei pars recederet ac prima noctis accederet, deducti sumus a Gallonio in aedes cujusdam, Oro nomine, ut ibi coenaremus. 5. Nam pridie ipse et amici aliquot coierant, in eam noctem ut de symbolis essent.[31] At nos asymboli venimus, quod Gallonius, aere dato, ut immunes ad eum numerum adscriberemur, effecerat. 6. Nunquam aedepol nobis fere melius, quod memini, fuit. Ita nitide fuimus accepti; neque mirum, nam ut postea dicere audivimus, ille erat architriclinus solus praeter alios. 7. Nam ex omnibus, qui profitebantur se esse coenarum artifices, nemo erat qui minore dispendio convivas melius nitidiusque curaret. Iam coenam illam ad umbilicum dimidiatam in ventrem abstuleramus, cum architriclino nunciatur ut prodiret; nam Poliarchos stare ad januam, qui eum magnopere evocarent. 8. Surrexit ille ac prodiit. Reversus: "Scitis, inquit, quanam de causa Poliarchi tantopere me conventum esse cuperent? Cras publice dandum est ab illis prandium duobus praetoribus, peregrino et urbano, in buleuterio. 9. Sed quoniam his diebus liberalius quam par erat obsonando ac plures invitando pecuniam ad menstruales epulas datam totam effuderant, ad civium misericordiam confugerunt ac per magistros curiarum locupletissimum quemque rogarunt ut ad prandium conferrent. 10. Sed cum tantam pecuniam conficere non potuerint, quae sufficiat ad instruendum exornandumque pro hominum dignitate convivium, currunt ad me, quem saepius sunt experti modico sumptu solere amplam atque magnificam in speciem mensam extruere. Atque orant, obsecrant ut iis tam calamitoso tempore opitulatum adveniam ac se, buleuterium ac populi istius nomen ex summa infamia eripiam." 11. Rogavit Gallonius quotnam ad eum Poliarchi venissent; nam unius tantum vocem se esse visum audire. Cui: "Omnes ad me, inquit architriclinus, mihi supplicatum adierunt, sed ille tantum verba fecit, qui ceteris auctoritate et generis splendore antecedit. 12. Nam cum ex tribus istis Poliarchis unus sutorem, alter lapicidam patrem habuerit, solus hic est generis sui antiquitatem usque ab avo, abavo, tritavo proferens. Quamobrem, ubi ille adest, ceteri mutire non audent. 13. Sed superioribus annis res accidit quae totam nobilitatis suae causam jugulavit, sed quia eam a nobis ignorari arbitratur, pergit adhuc vana isthac nobilitatis jactatione ferocem facere ac se aliis praeponere. 14. Quo tempore haec urbs a regis Geryonis exercitu direptione ferroque vastabatur[32], quidam primi pili centurio[33] a quodam lanio, qui apud Martis aedem in foro Trullae lanienam faciebat, minas quadraginta metu mortis injecto detraxit. 15. Vero morti jam proximus, ne is apud ejus animum scrupulus resideret (credo, vera existimans ea, quae de improborum apud inferos suppliciis ac de inexorabilibus judicibus Minoe ac Rhadamanto, memorantur), imperavit suis ut lanii illius heredibus minas quadraginta numerarent. 16. Eum autem dicebat lanium ante annos octuaginta vixisse ac recte numerum annorum inibat. Nam postquam haec urbs a barbaris direpta est, annus ille agebatur octuagesimus.[34] 17. Quod ubi viro huic nobili subolevit, nulla habita ratione majorum, de quorum nobilitate tantopere gloriabatur, quod putaret (ac vere fortasse) genus sine re vilius alga esse, venit ad eum, unde illud numerandum erat argentum, ac tabulis publicis aliisque probationibus planum fecit se esse illius lanii nepotem, ac per hanc rationem quadraginta minis locupletior factus, ab eo discessit." 18. His dictis coenaque completa, ille Poliarchis obsonatum proficiscitur, nos domum pulchre coenati et appoti cubitum ivimus.

VIIA.1. Erat dies ille quo apparandum erat ample magnificeque in Buleuterio praetoribus prandium, dies celebris ac venustatis plenus. Etenim nefas erat opificibus elaborare, quibus opera vita erat, in opus ire, mercatoribus tabernas aperire, sua mercimonia exponere. 2. Solum jus erat cauponibus popinas, cauponas ac thermopolia commessatum introire volentibus patefacta atque aperta omnibus horis habere. Neque illis aut illorum ministris opus deerat. Etenim tam magnus erat adeuntium numerus ut neque possent labori sufficere, neque edulia aut vinum poscentibus suppeditare. 3. Strata ubique triclinia ac positae omnibus in locis mensae conspiciebantur, in impluviis, in cubiculis, in viis, ante ostia. Nullus erat inter discumbentes sermo, nisi ut biberetur; provocabant sese in potationem atque alii septenis, alii denis, alii quindenis, alii etiam vicenis ludos illos cyathis committebant. 4. Erat in medio foro labrum marmoreum, amplum, latum, ingens; in hoc pastillis esculentis, quos ibi macherones vocitant, caseo ac butyro conditis ad summum expleto, infimae sortis hominibus a summo quodam viro atque opulento eo die datum est prandium. Ex altera vero parte fons vini meri manabat, unde macheronibus farti sitim expellerent. 5. Ludi erant lepidissimi, videre hominum aviditatem, famem , ingluviem, ut raptim, ut tumultuose, ut avide praelium illud committerent, ut alius alium aut capite aut cubito aut pectore pelleret, aut genu ne sibi edenti obsisteret, ut ingentes unusquisque bolos sibi in ventrem immitteret, ut prandium illud tuburcinaretur, ut avariter in se vinum ingurgitaret. 6. Illinc post paulo in pompam delata sunt praemia iis danda, qui victores essent in cursu citati. Quae praemia tria erant, pro varietate ac genere eorum, qui in illud certamen erant descensuri. 7. Tria enim, ut dictum est supra, hominum genera ad ejus diei cursum properabant, pueri, adolescentes ac senes. At simulac ab illa hominum faece atque quisquiliis conspectus est magistratus, continuo exceptus est ab eisdem effusissime faustis vocibus atque clamoribus. 8. Quid multis moror? Nemo fere fuit in tanto civium numero, qui non eo die personam indueret, qui non tota urbe debaccharetur, qui non ludens, cantans, saltans hilarem illum sumeret diem. 9. Postero die nihil est actum, sed paululum omnes a superiorum dierum bacchationibus, vigiliis, compotationibus ac concoenationibus conquieverunt. 10. Qui autem illum consecutus est dies, deo, cui Indici nomen erat, solemnis ac sacer dedit nobis amplam ridendi materiam. Fuere qui dicerent eo die solitam esse piperis magnam vim inter quadruplatores delatoresque distribui, sed ex vulgi opinione magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat. 11. Verum ex hac vulgi opinione vir quidam summus cepit occasionem, familiaris cujusdam sui, famae parum secundae, fidem vindicandi. Erat hic illi intimus a cubiculo, verum in suspicionem venerat quod regi cuidam barbaro neque ita multum imperio illi foedere amicitiaque conjuncto clam per litteras arcana omnia detegeret. 12. Invitatus est igitur ab iis, qui erant consilii totius participes, ut secum ad aedem, divo illi sacram, religionis atque animi etiam causa prodiret. Erat enim illa edito atque amoeno in loco locata. 13. Ille qui esset ignarus quos de se ludos praebiturus esset, non negavit ac venturum se dixit. Nec mora, rhedam inscendit, at ubi paululum progressus est, continuo aliae complures rhedae, quae in angiportis clam dispositae latebant callidorum ac veteratorum hominum plenae, subsecutae sunt. 14. Quod cum ille ex strepitu rotarum animadvertisset, rogavit quidnam eae sibi rhedae vellent. Cui unus: "Putasne solos nos deorum esse cultores? Aliis etiam eadem quae nobis pietas inest ac religio; properant illo quo tendimus, ut indant ignem in aram, deoque illi sacrificent." 15. Sed simulac est ventum ad aedem, continuo qui rhedis vehebantur ejecerunt se in terram et quemadmodum in officio novorum Poliarchorum fieri solet, coeperunt, detecto capite, eidem honoris gratia praeire. 16. Ille consistere, mirari, quemnam res illa habitura esset exitum expectare, cum videt in aditu vestibuloque templi venire sibi obviam aedituum argenteo cum polubro piperis pleno, ipsumque rogare ut tanquam delatorum omnium magister ac dominus, partem suam piperis non recusaret accipere. 17. Ac tum demum ludum se esse factum intellexit et tumidus ira ac prae pudore, ubi esset ignorans, tacitus ludificatoribus suis in turba sese subduxit, in aediculas ibi proximas immersit et, ubi primum solis discessu terris obortae sunt tenebrae, noctis beneficio occultatus domum clam rediit ac totum triduum hominum conspectum lucemque vitavit. 18. Proxima luce ad solitam hilaritatem ludumque tota civitas rediit et quoniam non satis liquebat, cuinam ex senibus, qui biduo ante cucurrerant, palma deberetur, revocati sunt rursus in cursum. 19. Biduo post, eadem pompa, de qua dictum est, alia tria praemia deferuntur. Haec, ceteris preciosiora, proposita erant equabus equisque, tum vernaculis tum barbaris, ut ea in suo quisque genere sibi reciperet, qui certaminis victor pronunciaretur. 20. Equarum praemium adepta est una ex equili nosocomii, Aesculapio dicati; equorum palmam novo atque admirabili spectaculo occupavit unus ex Coponii, equorum locatoris, stabulo. Nam cum sessoris imperiti culpa sibi eripi victoriam intelligeret, eodem excusso atque aemulis equis impetu, morsu et calce rejectis atque infra se relictis, demum victor pervenit ad calces. 21. Postremo Numida, quem diu adversa tempestate jactatum, tertium post mensem fortuna in illud litus ejecerat, unum ex equis, quos navi advexerat, certamini objecit. Hujus tanta dicebatur esse celeritas ut per centena millia et quinquaginta continuo cursu sibi insidentem nulla fere lassitudine ferret. 22. Itaque tantum intervallum inter ipsum atque ceteros equos interjectum erat, vix ut illi in eodem curriculo esse viderentur. 23. Noctu nobilium liberi, regio sane ornatu, multos ad cereos Trojam luserunt. Extremo eorum ludorum die ducti sumus a Gallonio illuc, ubi totum illud spacium, quod decurritur, occidit, ut liceret aspicere quemadmodum victores, eo decurso, palmam attingerent. 24. Quo simul ac praetores cum Poliarchis pervenere, praemiis in via relictis, conscenderunt partem quandam aedium ingentium, quae ad eum locum pertinebat, unde erat prospectus usque ad ultimam viam a cursoribus obeundam, statimque ab aedium earum domino, qui dicebatur esse nobilis quidam orator ab amplissima Republica atque omnium maxima legationis jure ac nomine ad dynastas missus, statim, inquam, ab eo mittuntur illis large atque ampliter munera, nobis ante eum diem incognita. 25. Nimirum cucurbitae fere integrae, citrea, mala cydonia, Persica, pruna, atque alia ejusmodi saccaro, cujus nomen vix Romae auditur, mire condita, argenteis in polubris. Quae statim illi partiti sunt cum judicibus aliisque, qui in eo comitatu aderant. 26. Unde ad nos etiam Gallonii opera, qui plures eorum usu amicitiaque comprehensos habebat, pars aliqua non tenuis tanquam fonte defluxit. Nulla unquam esca palato nostro gratior atque jucundior accessit, adeo ut quasvis alias epulas quantumvis lautas atque magnificas, prae illa foenum esse dixerimus. 27. Inter haec exauditur clamor ingens, equo illi barbaro plaudens, qui fuerat pridie palma donatus. Hic equabus equisque, qui tum mixtim currebant, infra se relictis, ad calces prope devenerat. Sed inter exultationes succlamationesque populi, lubrico quodam in loco, fallente vestigia, una cum sessore prolapsus humi procubuit. 28. Verum ante quam surgeret ac sessorem dorso reciperet, praeteritus est ab equo Ianiculi lanii, quem ille rursus in certamen produxerat, ac praemio excidit. 29. Erant ibi mimi, qui plura in praetereuntes dicta jaculabantur, sed nullum exauditum est nisi proletarium ac frigidum. Cujusmodi illud fuit, quod jactum est in pistorem, cui furnus et pala ex ligno, qua panis in furnum injicitur, male processerat ac propterea decoctorum numerum auxerat: "Bono animo es; nam, quod tibi pala detraxit, furca restituet." 30. Atque illud alterum in pomilionem dictum, quem quidam per jocum appellabat gigantem cum ranis bella gerentem. Atque omnia ejus fere generis ridicula erant, quae verbo duos sensus habente continentur, ut illud quo eunuchus illac pertransiens visus est a quodam populo commendari, cum dixit: "Subvenite huic; populares! Nam nisi vobis testibus utatur, uxore in perpetuum prohibebitur." 31. Haec plerunque frigida sunt et a vilissimo quoque jactantur. Sed ineptus sim, si velim omnes eorum ineptias commemorare, quibus licitum erat ineptire. Illud vero risimus, quod gradario cursu venientem ad nos asinum aspeximus, ut praemio potiretur. 32. Nam ex viginti ferme asinis, qui illud curriculum inierant, unus perpetuo illud tenuerat. Ceteri, ut transversum aliquem angiportum adspexerant, quorum multis lata illa ac perpetua via distinguitur, statim illac, sive naturali ignavia sive clamore perterriti, iter deflexerant spacioque excesserant, neque ulla vi cogi poterant ut directum illud ad praemium iter prosequerentur. 33. Postremo, bubalorum cursu tot dierum ludi completi sunt atque perfecti. Qui bubali, inauratis cornibus ac multis aeneis crepitaculis ornati, tum stimulis agitati atque confossi, impellebantur in cursum. 34. Sed cum placide potius viam ingredi quam naviter cursum capessere viderentur, neque id magnopere laborarent ii, quorum intererat, suum aliis bufalum anteire, quaesivimus quorsum illhaec tam insignis eorum indiligentia spectaret. 35. Respondent nihil referre quisnam sit prior quisve posterior, donec ad calces deventum sit. Ibi enim magnam rerum commutationem fieri; nam praemio proximi, variis ignibus arte manuque factis ac magnum ex se fragorem crepitumque edentibus, perturbati atque confusi locum numerumque mutabant et qui erat postremus, fiebat primus et qui primus, postremus. 36. Palmam tulit Argyrotychi, viri primarii atque opibus, divitiis, honoribus, longe praestantis bufalus, qui nihil eo strepitu crepituque exterritus, ausus est metam attingere. 37. Diximus quae diversorum erant temporum spectacula, in aliquot dies continuos fuisse coacta. Quamobrem illud etiam post hos ludos spectaculum redditum est, cujus specie ac voluptate vulgus maxime ducitur. Id autem est, vetulae, ut ajunt, serra per ventrem obducta, scissio atque diremtus. 38. Quae fabula inde ortum habuit, quod illi homines esuriales quasdam summa religione ac caerimoniis ferias[35] celebrant, quas pueri ac mulierculae vetulam esse quandam fingunt, Esuria nomine, matrem esuritionum, foedam, strigosam, atram, incurvam, tremulam, labiis demissis, gementem. 39. Et quoniam feriae illae multos dies auferunt, cum ad earum medium perventum est, rumor tota urbe dissipatur vetulam sumi, ceteris capularem magis et Acherunticam, quam Esuriae loco (cui cum immortalis senecta contigerit, nocere non possunt) divaricatis cruribus, in publico serra secent ac dividant. 40. Et quo major ejus rei fides peregrinis fiat, quorum magnus semper numerus ex propinquis insulis in eam insulam confluit, biduo ante insigne in media platea multis e tabulis pulpitum extruunt ibique ita apte serram accommodant ut vetula illi subjecta, commode dividi bifariam posse videatur. 41. Neque est difficile homines simplices et in moribus civitatis plane hospites ac rudes in errorem inducere. Immo iis facile persuadetur hunc ibi esse morem ut, qui scalas in eam plateam attulisset, ubi spectaculum illud erat edendum, easque parietibus plateae circumductis applicuisset, singulos earum gradus senis ac septenis etiam drachmis, cupidis spectandi locaret. 42. Unde plures ex compitis, angiportis, tabernis conspiciebantur cum scalis bene longis emergere atque ille sibi felicior ceteris videbatur, qui grandiorem gravioremque humeris potuisset imponere, quod majori eam lucro sibi fore confideret. 43. At ubi longius processerant ac propius ad forum, quo scala deferenda erat, accesserant, continuo eos lanii, pomarii, fartores, cetarii ac praesertim piscatores, per quorum forum iter erat habendum, multa aqua perfundere, surpiculis piscariis[36] caedere, lanea veste, polline aut atro foedoque colore imbuta, verberare, album vel atrum ipsorum ori colorem inducere. 44. Qui demum exterriti ac pejora metuentes, scalis abjectis, fuga salutem quaerebant. Atque hic erat eorum ludorum finis. 

VIII.1. Iam vero vocavit nos ad ingentem delectationem atque adeo ad vehementem admirationem illa ejus virtus, illa vis, illa sapientia, illa ejus absoluta omnibus numeris eloquentia, qui ob perfectam, ut antea diximus, omnium rerum scientiam, ob incredibilem memoriae magnitudinem, ob paratam de singulis rebus, quae in disputationem cadunt, ex tempore dicendi facultatem, veteri nomine amisso, Teras appellatur.[37] 2. Ingens nos olim cupido ejus audiendi incesserat, sed ob brevitatem temporis, quo illic fuimus, tanta haec voluptas ab animis nostris abfuit. 3. At tunc perop<p>ortune nobis cecidit, ut eum audiremus, cum in solemni quodam sacrificio, caesis diis immortalibus hostiis et gratiis actis, suggestum conscendit atque, omnibus attente audientibus, coepit ita docte, ita eleganter, ita scienter de deorum providentia qua mundus gubernatur loqui, ita acriter, vehementer, perditos hujus aevi mores insectari ut non dicere, sed tonare ac fulminare[38], non orationem sed flammam et incendium tradere videretur. 4. Genus dicendi acre, vehemens, incitatum atque ita ejus proprium ut nemo illud imitatione posset exprimere; sententiae acutae quidem sed graves, dulces sed utiles, venustae sed aptae quaeque in animos influant. Denique nihil in ejus oratione desideravimus, quod in illam perfectam eloquentiae formam ac speciem[39] includatur. 5. Aderant viri duo, omnium doctissimi, alter ejusdem quo philosophus ille instituti atque ordinis, Crepitaculo nomine, de quo mira quaedam narrabantur ac pene extra naturae ordinem, nimirum eum cursum suum transcurrisse atque adeo magistrum antea quam discipulum extitisse. 6. Nam etiam tum adolescentem ac pene puerum omnia habuisse percepta ac memoria comprehensa, quae Aristotelis omniumque philosophorum placitis continentur. Addebant eundem adversis fortunae fluctibus diu multumque jactatum ad varios aerumnarum scopulos miserandum in modum afflictum, demum regis potentissimi patrocinio tanquam portu exceptum tutam ac quietam in litterarum studiis vitam exigere.[40] 7. Alter vero, qui aderat, mathematicis disciplinis ad miraculum excultus esse dicebatur, unde etiam sibi opes et amicitias peperisset, verum ex oculari, quod tubum opticum vocitant, a se invento, quo res infinito propemodum intervallo a nobis disjunctae, atque adeo ab aspectus judicio remotae, oculis subjiciuntur vel aliquanto majores repraesentantur, nominis sui memoriam posteris reliquisset.[41] 8. Eodem tempore emanavit a Poliarchis edictum ut, cum postridie mane ludi, qui Kalendis Maji dari soliti sunt, essent referendi, nemo sine aliquo flore vel saltem sine aliquo viridi ramusculo, conspiceretur in via; quod si quis contra edictum fecisset, posset a quovis frigida impune perfundi, neque madido injuriarum actio daretur. 9. Itaque bonum hercle factum, pro se quisque ut meminisset quae imperata essent pro imperio poliarchico. Quamobrem dabat unusquisque operam, ac novae in primis nuptae, ut pro anni tempore insignem aliquem florem vel pretio vel precibus invenirent, quem capiti aut pectori insererent. 10. Ac passim tota urbe ambulabant, qui gelsiminos[42], caryophyllos, tum vernaculos tum Indicos[43] venderent atque allatum est ad nos caryophyllum unum vernaculum drachmis decem venisse. 11. Ardebam cupiditate incredibili cognoscendi ex quonam genere ludorum ludi illi essent, qui tam amoeno tamque festivo Maji nomine nuncuparentur. At Gallonius: "Postridie, inquit, animus vobis explebitur, eorumque notitiam vestris potius oculis quam alienae linguae referetis acceptam." 12. Postero die laeti consurgimus, totum fere oppidum lustramus ac nullam fere domum invenimus, quae protectos lauro vel hedera postes vel saltem recentes ante ostium cespites non haberet. Neminem offendimus, qui florem vel ejus loco viride quidpiam non manu gestaret. 13. Nos quoque, ne legi fraudem faceremus, neque in poenam delicti frigida perfunderemur, flosculis manus ornamus, ac tuti ab injuria Buleuterium ascendimus. Ubi ante illas aedes sumptuosas atque magnificas proceram arborem suo denudatam cortice multoque perunctam sevo conspicimus. 14. E cujus vertice pendebant farcimina, casei, ligulae Sericae, palumbi, aviculae et alia id genus multa, quorum precium minam non excedebat. 15. Iam plenum erat forum, parata omnia, neque aliud expectabatur nisi ut a Poliarchis praelii committendi signum daretur. Sed eorum unus ceteris erat in mora, qui dicebatur apud tonsorem barbam ponere et supervacuo pondere caput exonerare. 16. Huic omnes absenti multa mala ingerebant, quod humili loco natus ita se gereret, ut si longa serie regibus atque principibus esset annexus. Nam quia paululum ipsi pecuniae accesserat, ita elati erat animi ut nunquam cum aliquo opifice, quamvis praesente, nisi per internuncium loqueretur. 17. Verbi causa, cum tonsor barbam illi capillumque tondebat, speculum manu tenebat et si quid a tonsore titubatum animadvertisset, puerum, qui erat ipsi a cubiculo quique in proximo conclavi ejus imperia praestolabatur, evocabat atque: "Heus tu, ajebat, dic tonsori ut genis barbam altius resecet." 18. Quod cum fecisset, rursus eum revocabat atque: "Heus tu, dic tonsori, prolixius mihi mento barbam effluere, proinde paululum ferro coerceat." Eundem morem servabat in sutore, cum novi illi calcei afferrentur. 19. Nam, eo praesente atque audiente, puerum qui semper in aliud cubiculum secedebat, his verbis evocabat: "Heus tu!" Cui cum praesto esset, ajebat: "Dic sutori calceum hunc dextero pedi non ita apta haerere, sed eo esse aliquanto laxiorem; proinde videat unde error emanet atque illum corrigat." 20. In pauca ut conferam, nunquam visus est cum opifice aliquo, quamvis praesente, ut dixi, nisi per interpretem loqui. Qui tandem diu expectatus, lepide tonsus eleganterque calceatus, aliis Poliarchis stomachantibus adfuit. 21. Nec mora, Poliarchi omnes populo se in conspectum dant in moeniana tapetiis pulchre vestita atque ornata; qui simul aspecti et excepti sunt populi clamore, tympanorum strepitu tubarumque sono. 22. Tum, signo dato, veniunt in medium, in veste linea, qui parati erant Majum -- id illi arbori erat nomen -- scandere, divisi in classes quatuor ex ultima plebe conflatas. Fit pugna inter eos et contentio, quinam primum arborem illam accedant eamque conscendant. 23. Res agitur pugnis, colaphis, calcibus, cubito, genu, pede, itaque se invicem urgebant, pellebant, verberabant, supplantabant, alter alteri os, caput, collum feriebat, contundebat, commitigabat ut nullum autumno pomum sit aeque mite ut illorum erant ora et capita pugnis mitia ac mollia. 24. Denique, unusquisque erat alteri pro gymmasio, in quo ille verberando se exerceret. Atque haec omnia ad populi sibilos, ad tubarum sonum, ad tympanorum strepitum fiebant. 25. At quae pars, rejectis aliis, superior discesserat, Majum ambiebat. Tum unus, ceteris audacior ac promtior, manibus, genibus, pedibus eidem advolutus, conabatur sursum ascendere. Sequebantur alii ex eodem grege cum castulis ac sacculis plenis arenae, cujus ope auxilioque tentabat ille an trunco illi nodis vacuo, ac sevo, ut diximus, delibuto manibus posset haerere. 26. Ac saepe fiebat ut, qui ad verticem usque se contulisset, statim deorsum omnium cum risu relaberetur. Sed cum tandem unus prope rependo ad summum arboris egressus, potuit ramos ibi prominentes manibus apprehendere, confestim, in signum victoriae uni ex avibus ibidem alligatis vincula demere ac facere potestatem avolandi quo vellet, deinde pendentia indidem praemia per vim evellere, rapere, sociis tradere. 27. Postremo direptis rebus omnibus et in culeos ablatis, omnes ejus gregis, ovantibus similes, discedebant seque aliquo in popinam immergebant, neque ad vesperam usque edendi potandique finem faciebant.

IX.1. Interea magnum nos desiderium ceperat amicorum, quos domi reliqueramus; ac me praesertim Aristidis conveniendi, videndi, amplectendique cupido ingens incesserat, cujus amoenissimum suburbanum cum eo saepius adieram, ibique ad omnem animi remissionem ludumque descenderam. 2. Cujus cum mihi veniret in mentem et anni tempus lepidissimum, nimirum autumnus, miram ejus inspiciundi perfruendique voluntatem injiceret, angebat animi, quod tantam mihi voluptatem locorum intervalla praeriperent, sed ceteris spes reversionis leviorem eam molestiam efficiebat. 3. Itaque, cum antea scripsissem nos illuc brevi adfuturos, his cum eo versibus lusi:

Nunc tua, nunc tempus lepido nitidissima vultu

Rura fere totos concelebrare dies,

Mensibus autumni laetis cum vinea sulcis

Ipsa suas gremio divite jactat opes,

Nectare cum liquido vel plenis uva racemis   5

Albet, vel Tyrio murice tincta rubet,

Arboribus pendent curvi cum pondere rami,

Ac niveos ficus puniceosque ferunt,

Pomaque virgineum frontis referentia cultum,

Ac tectas pingui veste virente nuces.   10

Eja age, formosi pateant mihi ruris honores,

Neve obsit durus janitor ante fores,

Vel tecum rheda de more invectus, amoenam

Ingrediar villam, subsiliamque nemus,

Et qua subjectos prospectat collis in agros,   15

Vel Iovis aeterni regia tecta videt,

Aut ubi conspicuus liquidis fons obstrepit undis,

Plurimus et laxo piscis in orbe natat,

Vel patulae fagi, frondosae aut vitis in umbra

Dum recinunt tenui gutture carmen aves,   20

Te spectem gaudens, adsim tibi dulce loquenti,

Et cupidas aures ad tua dicta feram,

Vel si percurras speciosa volumina Tulli,

Vel relegas docti carmina culta viri,

Europae aut quinos deductum carmen in actus   25

Si resonet claro dulcius ore tuo,

Carmen, quod dudum, sic te mandante peregi,

Cui soli ingenium serviet omne meum.

Adsit Alexander (ni invisa negocia nolint)

Quodque leges, avidis auribus ipse bibat,   30

Cui tam Plautini numeri placuere jocique,

Innumeri cujus, te referente, sales

Longe majorem sunt visi habuisse leporem,

Tanta tuae, memini, gratia vocis erat.

Iratamque mea est facies imitata catellam,   35

Libera dum risus detinet ora frequens.

Intermissa igitur repetamus gaudia ruris,

Et properet risus, ludus, amorque, jocus.

4. Proximus jam dies illuxerat et, cum etiam tum in lecto essemus, audimus evocari a janua Gallonium. Hic erat amicus quidam ejus summus atque sodalis, qui introductus, magna vi petere a Gallonio coepit ut domum suam veniret, equos ligneos spectatum, qui eo die liquido erant in stadio decursuri, ubi etiam paratum erat prandium, ut assolet in his ludorum celebritatibus. 5.Etenim nullam fere esse domum, unde ludi illi spectari jucundius possent. Nam se dedisse operam ut inde prospectus ad metam usque pateret, ad quam esset decurrendum; proinde manum daret et sequeretur. 6. Gallonius hospitii jura objecit, nunquam enim se commissurum dicens ut nos relinqueret, quo foras commissatum abiret. "Immo, ait ille, duc tecum etiam hospites, atque adeo, ut tu sis sciens, nunquam pedem hinc efferam, nisi promiseris, teque una cum illis venturum constitueris." 7. "Placide! inquit Gallonius; abstine ab ira, nihil opus est minis, si duobus istis hospitibus meis futurus est apud te locus. Quin insanirem, capital facerem, si, relicta tua Cereali mensa[44], meam quotidianam inopemque persequerer. Nolo tanto me scelere obstringere, nolo tantam ventri meo injuriam damnumque conflare. 8. Quamobrem, si non es occupatus, si non est molestum, si lubet, tantisper mane, dum isti se lavent, vestiant, poliant. Tum ultro dabimus ipsi nos tibi tanquam judicatos, ut vincias, ducas, rostrisque ad mensam tuam pollucibilem alliges." 9. Tum ille, "Satis verborum est, ait. Quanto facias rectius, si agas, quod agis[45], ac properes venire! It dies ac me necesse est domi quamprimum adesse." Sumptoque in manus Virgilio, coepit clara voce ludos, in Anchisae honorem editos[46], legere. 10. Nos interim quaerimus de Gallonio quinam sint isti equi lignei et quaenam sint viae liquidae, per quas illis decurrendum esset. Respondet omnis generis navigia hoc ab eis nomine appellari, quod iis non minus per liquidas caeruleasque vias vehamur quam mannis et canteriis per itinera sicca atque terrestria. 11. "Hodie, inquit, propositis praemiis, futurum est piscatores inter certamen, uter eorum sua vectus horia, Albam (quod est flumen intra urbis moenia fluens)[47] excurrerit ac metam attigerit. 12. Delectabit vos istos etiam ludos aspicere, atque apud amnem frigidissimum molestos istos intempestivosque calores abigere, qui hoc tempore autumni desaeviunt." "Eamus, inquit Paulus Aemilius; gestio ab hoc etiam ludorum genere voluptatem mihi parare." 13. Tum Gallonius: "Amice, ubi vis, ait, duc nos quo lubet; jam tibi nulla neque in me neque in istis est mora." Itaque ille praeire, nos sequi. Sed simulac e limine pedem extulimus, fit nobis obviam quidam pallio ad talos usque demisso obvolutus, qui quamvis se conaretur occultare, non potuit tamen Gallonii notitiae subducere. 14. Qui: "Dii boni, inquit, ubi sunt circumpedes, quibus iste stipatus incedebat? Quonam, obsecro, evolarunt? Ubi est rheda, qua vehebatur; quonam gentium exulatum abivit?" "Audi, inquit amicus, res est ridicula. Hic tum ex mercede quam locandis ad aliena negocia operis suis exegerat, tum ex fructibus, quos ex pingui sacerdotio collegerat, ac praesertim ex eo, quod suum defraudans genium, comparserat annuos sibi redditus, talenta ad tria magna pepererat. 15. Sed cum partae opes atque divitiae aliam sibi viderentur vitam, alios mores exposcere, ut esset in quo eas posset honeste profundere, obtinuit ut pullatos inter epistatas[48] cooptaretur. Ac statim coepit obolis duodenis obsonare, cum quinis antea soleret, tum circumpedes, qui ipsum sectarentur, quatuor mercede conduxit, rhedam paravit, aedes invenit, instruxit, ornavit, quae adeptum honorem in primis decerent. 16. Sed deinde in otio, magnitudinem sumptus cum animo suo reputans, quo lacerari rem suam videbat et augeri alienam, coepit stulticiae ipsum suae poenitere, hominum ambitiones execrari, veterem statum cupere revocare, si posset, ac dicere: 'Quid ego egi? In quod me conjeci malum? Perii miser.' 17. Ne multa, ex aegritudine in morbum incidit; arcessitur medicus, adest, apprehendit aegro brachium atque ex venis, aequalibus intervallis sese moventibus, omnem comperit ab eo febrim abesse. 18. Sed qui probe hominem nosset, statim quo genere morbi laboraret, invenit atque: 'Hujus, inquit, morbi causam reperisse me arbitror, sed in manu tua est, vim ejus effugere. Nam si circumpedes duos domo, quantum potest extrudas, si paucioribus obolis obsones, maximam tibi hujus aegritudinis partem praecideris.' 19. 'Ita me dii ament, inquit ille, ut tu medicus es praeter ceteros, immo bonus poteras esse ariolus. Bene, docte, prudenter! Id mihi aegre est, id mihi dolet; perge.' 'Iam vero, subjicit medicus, si circumpedes omnes, in malam rem jubeas abire, si sumtibus parcas, quos facis in rheda, si veterem in reliquo victu abstinentiam revoces, omnes tibi e corpore morbi maculas eximes. Secus enim, nego te posse sanari.' 20. 'Hui medicum elegantem! exclamat. Nemo poterat melius medicinam facere. Iam non Hippocratis modo sapientiam, sed ipsum etiam in te Hippocratem immigrasse, adigor ut credam. Vah, quanta vis doctrinae! Quantus rei medicae usus! Iam me hercule sic agamus; morbi causae removeantur. ' 21. Nec dimisit tempus; nam proscripsit illico rhedam, equos produxit ac vendidit, domum, dimissis famulis, vacuam fecit, mensam longius sumptu progressam ad veteris parsimoniae rationem revocavit." 22. Dum haec maxime loquitur, venimus ad aedes in fluminis ripa locatas, amoenas sane atque affabre factas, ubi qua parte a flumine alluuntur, facta ab aedilibus potestate, moeniana ille temporaria sericis intenta velis, extruxerat, unde non solum erat prospectus in flumen, verum etiam in nemora, colles atque vineta, quae in adversa ripa virebant.[49] 23. Diu aspectus ille jucundissimus oculos nostros detinuit ac pavit, sed nondum expletos saturatosque proximum ad se conclave attraxit lucidum, elegans, ornatum, ubi paratum erat ample magnificeque convivium. 24. Sed dum tabulas pictas suspicimus, dum signa ex aere ac marmore laudamus, dum varios sermones caedimus, magna diei pars labitur, hiraeque latrantes coeperunt nos prandii admonere. 25. Ac prior dominus domus: "Cur, inquit, diei nocemus? Cur non imus accubitum? Iam paratum est prandium, jam ii, quibus paratum est, adsunt." Qua ejus voce compulsi, lectos inscendimus, prandium inimus ea ciborum turba refertum ut, quid potissimum sumeres, ignorares. 26. At nos, ceteris praetermissis, unumquodque quod erat bellissimum, carpsimus. Sed postquam bibendi, vescendi, fabulandique nos satias cepit, surgimus et ad moeniana contendimus, commodum cum ad flumen juventus natandi causa conflueret. 27. Quorum juvenum is erat numerus ut iniri vix posset ac, detractis sibi vestibus, fere omnes saltu vel ex cymbis vel ex saxis sese jaciebant in amnem, unde alii capite, alii pube, alii crurum tenus extabant, alii supinabant sese ac cubantibus similes ferri secundo amne sinebant. 28. Sed cum jam calores magna ex parte remisissent, ab omni fluminis parte lembi, cymbae, lintres, scaphae tanquam ex abdito emerserunt, coeperuntque ultro citroque discurrere atque aliae, protectae velis vel viridis vel crocei vel caerulei coloris, a remigibus pellebantur varia atque eleganti veste indutis. 29. Aliae symphoniacos, aliae musicae peritos artis suavissima canentes voce deferebant, aliae tympanotribas, tubicines, cornicines evehebant. 30. Aliae peregrino milites habitu, gladiis Persicis succinctos, deportabant, qui navigium identidem statuentes, ad tibiae cantum ludicrum armorum certamen exhibebant. Aliae hilares, ludentes, vino genioque indulgentes ac permistos foeminis viros continebant. 31. Inter haec omnia majus quoddam navigium, onerariae par navi, adverso flumine veniens, aspicitur et, quod erat admirabile, neque remiges neque remi patebant, quorum illud impetu pulsuque promoveretur. 32. Quod navigium, non procul a nobis quasdam ante aedes constitit, ubi dynasta Parthenius ludos illos spectare dicebatur. Nec mora, pugiles ad viginti in stega apparuere, ibique pugilatum inceperunt, qui ita strenuam, ita fortem operam dederunt ut eorum nemo, quamvis male coestibus contusus, ingemisceret. 33. His defessis ac prope ad languorem datis, successere totidem alii, integri atque recentes. Hi luctatores erant validi atque robusti, quos praemii spes in pugnam attraxerat ac nudi atque peruncti, dum initium luctae daretur, expectabant, cum tandem eorum unus, sorte ductus, cum altero qui se obtulerat, prior sese composuit. 34. Lex certaminis erat ejusmodi ut, qui ex aliquo pari adversarium atque alios vicissim duos ad terram dejecisset, certum in locum secederet, tantisper dum alii de tribus itidem victores evasissent, tum cum eorum unoquoque singulatim depugnaret ac, si eos ad unum omnes profligasset, praemio potiretur, sin minus, illud ejus esset, qui ceteris ad terram abjectis rectus extitisset. 35. Atqui videre erat alios, summa totius corporis firmitate complicatos brachiis, tanquam laqueis adversarios profligare atque prosternere, alios, suis diffisos viribus, eosdem dolis supplantare atque subvertere. 36. At ubi quisquam alteri succubuerat, continuo praesto erat unus cum vini cyatho, quem victus victori propinabat. Id erat conciliatae inter ipsos gratiae significatio. 37. His ludis expletis, quo artificio navis illa prodierat, eodem abscessit ac novum quoddam ludi genus inchoatum est, nobis antea incognitum. Pendebat in medio funis ad utramque fluminis partem alligati per pedes anser, futurus praemium illius, qui avulsum a reliquo corpore ejusdem collum retulisset. 38. Quod cum natatores multi, suis cymbis evecti, saepius conarentur, minus assequi poterant. Nam partim anseris collum apprehendere, partim illud nequibant abrumpere, ac fiebat ut isti diu in aere dependentes ac sua corporis mole deorsum abrepti, vel in cymbas, vel in profluentem omnium cum risu devolverentur. 39. Duabus circiter horis in hac hilaritate consumtis, horias ad duodecim pari fere impetu venientes aspicimus atque ex clamore hominum, ex tubarum sono, ex lictorum edictionibus, qui cymbas ultro citroque commeantes decedere, atque ad ripas appellere imperabant, eas esse horias comperimus, quae inter sese de praemio certabant. 40. Erat autem earum cursus ita incitatus ac vehemens ut avium potius volatui quam navigii cujuspiam celeritati propius videretur accedere. Instabant remiges, urgebant quantum vis humana poterat, remis undas pellebant, verberabant, findebant. 41. Earum una in oculis nostris antecedentem alteram gravi ictu percussam, subvertit ac submersit. Remiges natandi arte periti ad ripas ad unum incolumes pervenere. Neque illis minore fuit opus artificio. Nam alioqui in rapidissimos vortices illapsi ab iisque abrepti, facile fuissent in profundum abstracti. 42. Alia quae ad proximum vadum impegerat, cum nemo esset qui eam conaretur extrahere, constitit, ceterae omnes cursum tenuere. Non expectavimus dum praeconis voce certaminis victrix citaretur, sed gratiis amico, qui nos tam liberaliter acceperat, actis, discessimus. 

X 1. Omnium postremi ludi erant plebeii, quibus dies proximus erat allaturus initium quibusque decreveramus non interesse, sed domum abire, quod ferebamus moleste Gallonio nos tanto esse sumtui tantaeque molestiae. 2. Sed castigati ab eo, qui quod in nobis sumeret lucrum esse, non damnum ajebat, profectionem in biduum distulimus. Atque ad ludos istos quod attinet, si suo tempore fiant, mense Majo, octavo quoque die, a plebeiis hominibus celebrantur, quo die opifices ab operis feriati totos hilaritati se tradunt. 3. Hi summo mane una cum uxoribus ac liberis secedunt in agrum, duobus circiter millibus passuum procul ab urbe, olim celebri cuidam familiae ab Imperatore Cophto dono datum, et secum equos, asinos, vino, pane, caseo aliisque cibariis onustos adducunt, quibus parvulos etiam pueros suos et infantes imponunt. 4. Ferunt etiam citharas, fides, sistra atque alia ejusmodi instrumenta musica, ad quorum cantum vocem exercendo itineris molestias leviores efficiunt. Tum perveniunt in aequatam agri planiciem, arboribus fere in quincuncem dispositis consitam, in cujus summo rudi ac rusticano opere factus fons inest, cujus aquae frigidae, dulces, nitidae atque perennes ad irrigandum eum locum sese diffundunt. 5. Ante hunc fontem mensa marmorea, longa, quadrilatera, varias inter ac proceras arbores paulo supra terram extenditur, quam qui prior occupat, beatus habetur. Hic animi curis ac solicitudinibus valere jussis, dant omnes sese variis ac jucundis oblectationibus. 6. Nam alii seorsum a ceteris saltant, alii puellarum choris immisti festas atque alacres ducunt choreas, alii cithara, alii voce, alii fidibus canunt, alii olea, alii trocho, alii pila datatim ludunt, alii ligneis orbiculis vel lamellis certant, uter propius ad lamellam vel orbem accedat, qui signi gratia, praemittitur, ad quem ceteri dirigantur. 7. Alii amant, alii potant, alii currunt, omnes denique paulo ante meridiem una cum uxoribus ac liberis in herba sese projiciunt et ad arboris cujuspiam umbram edunt, potant, animo obsequuntur atque onerant sese hilaritudine. 8. Veniunt eo citharoedi, fidicines et ad citharae fidiumque cantum extemporario carmine de discumbentium virtutibus canunt, a quibus deinde, grati scilicet animi causa, auferunt vel vini cyathum, vel carnis porcinae vel vitulinae frustum, vel pulli gallinacei alam, vel placentae vel casei partem. 9. Accurrunt eodem omnis fere generis meritrices, sive mercatorum amicae, sive servulorum scorta diobolaria. Verum esca atque potione expleti, sanctaeque Saturitati gratiis actis, surgunt omnes ac largius etiam quam antea saltationes, cantus, choreas aliosque ludos, quos intermiserant, repetunt et usque ad occidentem solem fere producunt. 10. Multae inter aequales, horum ludorum causa, affinitates, multae inter inimicos pactiones et foedera conciliantur. Is denique horum ludorum est finis ut, cum advesperascit, omnes eadem qua venerant alacritate domum revertantur.

XI.1. Ludis omnibus transactis, cum jam nihil esset quod detinere nos posset, nullis Gallonii precibus nullaque ejusdem vi retineri potuimus ne ad Penates nostros, unde nos ille deduxerat, reverteremur. 2. Atque adeo fortuna nostris optatis ac votis occurrit ut eadem, quae nos advexerat, navis e portu jam solveret. Quamobrem, multis Gallonio gratiis actis ac Laribus vialibus, ut nos bene juvarent, invocatis, in eam conscendimus ac diis, ventis atque hominibus operam dantibus, salvi et incolumes domum revenimus. 3. Sed civitatem sane commotam ac perturbatam offendimus graphici cujusdam sycophantae lepidissimo furto, atque eo perturbatiore erant omnes animo, quo videbantur ab omni spe prorsus exclusi ejus sycophantiae vindicandae. 4. Nam celeriter ille surripuerat sese de urbe ac jam longius abierat quam ut eum quisquam omnibus, ut ajunt, velis remisque consequi posset. Est ibi caupo non sui solum ordinis, sed multo etiam superioris longe locupletissimus. 5. Hic nobilem cauponiam facit, neque cujusvis sortis homines excipit, sed viros tantum nobiles ac, si usus veniat, ipsos etiam reges atque dynastas. Etenim ea est illi supellex ut non ad unius privati hominis usum, sed ad regalis magnificentiae cultum comparata esse videatur. 6. In ea sunt peripetasmata, aulaea, toreumata, vasa Corinthia, argentea tum pura, tum sigillis emblematibusque perfecta. Haec in adventu virorum principum solitus est palam exponere. Praeterea magnam vim pecuniae in arcis armariisque semper habet inclusam, solutam ab iis, quos exceptos hospitio lepide nitideque suis sumtibus alit. 7. Hujus bonis sycophanta quidam callidus ac doctus inhiabat, atque id unum praeter cetera studebat, quemadmodum cauponi manum adiret ejusque ad se habentiam averreret.[50] 8. Verum die quodam, cum in regionem suarum astutiarum ingressus omnes perlustraret, ea maxime illi placuit, quae monebat ut, si vellet ea quae cogitaverat sibi feliciter cedere, ad cauponis amicitiam aditum aliquem viamque muniret. 9. Itaque venit ad eum ac simulat se summum quendam virum esse ex remotissima nescio qua insula, illucque navigio advectum ut regionis amoenitate a curis animum relaxaret. Propterea velle apud ipsum divertere, ubi sciret hospitibus bene esse solere ac laute, sibi autem esse in animo pecuniae non parcere, quo mollius nitidiusque curetur. 10. Caupo gratias agit, neque alium esse locum affirmat, ubi sibi lepidius esse possit quam ibi. Admissus igitur cauponis in domum, nihil sibi esse faciendum prius existimavit quam ut sese penitus in ejus familiaritatem immergeret. Neque res fuit magni laboris ac temporis; nam brevi totum hominem possedit. 11. At ubi videt satis sese ad illum insinuasse, segregat eum solum ac: "Tuis, inquit, in me benefactis facile superas, ut sis mihi superior quam quisquam alius atque aliquid propter me tibi eveniat boni. Verum id, cujus nunc occasio datur, non illud est quod pueri clamitant in faba se reperisse[51], sed Croesi divitiae, sed montes auri. 12. Quamobrem si fidem das te taciturum, veram tibi causam, quae me huc adegit, exponam." Caupo, pecuniae studiosus in primis, hac oratione erectus, affirmat, jurat quod apud ejus aures deposuisset, salvum indidem eum esse sumturum, immo non tutius fidei quidquam quam sibi committi. 13. Ille igitur, non solum se, inquit, esse cum primis domi suae nobilem, verum etiam astrologum summum, ariolum, divinum ac magicae artis longe peritum, ejusque artis beneficio perspectum habere in quadam parte publici agri, cujus loci signa ac notas probe teneret, ingentem latere thesaurum. 14. Hunc se velle defodere, cum eoque partiri, sed opus esse silentio. Nam si id cuipiam suboleret, utrumque paenas legibus esse daturum, quae vetant glebam unam in publico agro commoveri, nisi prius facta a magistratibus potestate. 15. Sed nondum tempus idoneum ad eam rem esse, quod essent expectandi siderum quorundam ortus compositionesque, sine quibus, quidquid ipsi tentassent, teterrime caderet, verum ut ex caeli conversione perspectum haberet, tempus illud propius abesse: idque malus ea causa faciebat ut posset hominem diutius exedere. 16. Nam postquam piscis hamum voraverat, perinde tum in prandiis coenisque, tum in ceteris rebus honorifice eum habebat, ac si rex aliquis esset vel imperator eximius, ac ne verbum quidem de mercede faciebat, quod crederet omnia sibi largius quam vellet ex thesauri massa proventura. 17. Interea novus ille magus, quo ejus spes aleret, quotidie, obortis tenebris, ducebat eum in apertam atque patentem agri planiciem, ibique sumto in manus astrolabio, siderum motus se notare assimulabat. 18. Sed cum quatuor jam menses abiissent, neque amplius prolatando ac diem ex die ducendo sine fraudis suspicione posset hominem ludere, die quodam fit illi obviam ac laetus venit, exclamat: "Venit nox illa tam expectata, tam amoena, tam hilaris, quae te ex cauponibus, hominum mendicabulis, eximat atque ob divitias regibus ipsis exaequet. 19. Quamobrem concubia nocte illuc quo duceris cum ligonibus istis, quos asservandos curabis, mecum eas oportet, defossoque terrae gremio illum ex ea foetum extrahamus, qui jam diu luci deripitur. 20. Sed quia magicis cantionibus sunt prius Manes evocandi ac vinculis constringendi, atque ii praesertim Lemures, quibus thesauri custodia commissa est (nam secus omnis noster labor esset inanis ac vacuus), ideo quotquot tibi domi sunt claves, in medium afferas. Nam iis, cum mortuorum ossibus ac certis herbis ad minorem lunam resectis, brevem illos in gyrum, quem radio descripsero, compellam in eoque concludam et tanquam obserabo, ne commovere se audeant." 21. Ille qui nihil etiam tum mali suspicaretur, quidquid habeat clavium in medium attulit. Quarum simulac ille potitus est, ad tresviros recta contendit ac: "Si mihi, inquit, fides publica datur, thesaurarium vobis furem manifestarium dabo." 22. Iussus fide publica dicere, indicat cauponem illum divitem convenisse secum ut proxima concubia nocte cum ferramentis ad agrum publicum accedant, ac thesaurum ibidem abstrusum effodiant. 23. Ac si sibi minus credant, conquisitores illius in domum immittant; nam invenient, inquit, in culina in angulo ad laevam manum ferramenta ad fodiendum necessaria. 24. Illi, lictoribus missis, hominem statim cum tota familia comprehendunt et in carcerem condunt. At sycophanta, occasionem tam lepidam nactus, clavibus quibus inferna monstra decreverant in gyrum concludenda, angulos omnes aedium et conclavium miseri illius cauponis sibi pervios facit. 25. Capsas et armaria omnia aperit atque inde thesaurum eruit, magnam videlicet vim argenti ac preciosa alia multa, quae omnia convasata, in navigium quod pridie conduxerat, attulit ac, nemine persequente, in alias regiones longe ab iis disjunctas remotasque se contulit. 26. Sed paucis diebus post, caupone e vinculis exempto ac pecunia multato, hujus doli detecti sunt. Quos cum non possent magistratus vindicare, omnes cives animo erant anxio atque suspenso. 

XII.1. Nos, publicis curis in eos ad quos pertinebant rejectis, ab omni solicitudinis moerore animos nostros curamque laxare nitebamur. Ac frequenter domi Charopini cujusdam eramus, locupletis hominis ac nobilis. 2. Qui cum esset omnium rerum imperitus ac rudis, inter litteratos haberi volebat, et cum vix posset librorum indices legere, insignem bibliothecam, omnium librorum varietate refertam, extruxerat, in quem invenimus scriptos hos versus:

Scriptorum totis famosa volumina terris

Colligis et pluteis das, Charopine, tuis.

Quid tibi cum libris, quorum nec nomina saltem

Nec titulos promta voce referre queas,

Quosque sinis, multo conspersos pulvere, blattis   5

Et gratas avidis muribus esse dapes?

Nam nullum tangis, sed tanquam sacra prophanus, 

Non digna metuis collutulare[52] manu.

Numne times fias, tractandis forte libellis, 

Doctior, aut stolidus sis stupidusque minus?   10

Hoc cave te moveat, sic est tibi crassa Minerva,

Proficere ut valeant plus, mihi crede, sues.

3. Sed erat plane vir bonus, ac nobis in primis amicus. Sed citius, ut dicitur, flammam in ore ardentem contineas, quam vir acutus ingeniosusque bona dicta teneat, bona scilicet dicta, quae ut quidam interpretantur, falsa sint atque ridicula. 

 

*

IN EUDEMIAM 

IANI NICII ERYTHRAEI. 

Iane, pluis : multus lepidi ruit imber aceti.

Tempus erat : pellant, hoc Iove, secla sitim.

GREGORIUS AYALA.

FINIS.

Annotationes

[1] 'impertimur' ed. 1645. Deponens infinitivus praesentis legitur apud Ter., Ad. 320. At vide SS 8: 'imperti'.

[2] Cic., Or. 18: "M. Antonius (...) in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem." 19: "Quodsi ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit..."

[3] Cf. Cic., De Or. III 154: "... verba novantur, ut ille 'senius desertus'...", qui locus nunc multis corruptus esse videtur.

[4] Cf. iudicium de Hortensio apud Cic., Brut. 325-327, cuius quaedam paene verbatim Nicius refert.

[5] Cf. Cic., De Or. III 129: "... Leontinus Gorgias (...) ausus est in conventu poscere, qua de re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua, sed aurea statueretur." 

[6] Corn. Nepos, Milt. 6.3: "Namque hic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu, quae Poicile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret."

[7] Cf. Plin., N. H. xxxiv 19: "Notatum ab auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum esset."

[8] 'Aerumna': cf. ThLL, s. v. 'aerumnula'. Paul. e Festo, p. 24.1: "Aerumnulas Plautus refert furcillas, quibus religatas sarcinas viatores gerebant."

[9] Cf. Plaut., Most. 1115: "Nam elixus esse quam assus soleo suavior."

[10] Vide librum V iii.6.

[11] Significantur Iudaei.

[12] Cf. Verg., Georg. IV 392-393: "Novit namque omnia vates, / quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur."

[13] Cf. Plaut., Men. 212: "...adposita in mensam milvinam suggerant."

[14] Cf. Plaut., Truc. 562: "Mihi detraxi partem - Herculaneam." Cf. et supra libr. VII iv.5.

[15] Cf. Hor., Sat. I 2.3: "... cantoris morte Tigelli"; I 3.129: "...ut quamvis tacet Hermogenes cantor"; I 4.71-72: "...libellos,/ quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli"; I 9.25:" Invideat quod et Hermogenes ego canto"; I 10.80: "Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli."

[16] Cantores mythici Graeci. Cf. Verg., Buc. 4.55-56: "Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus / nec Linus..."; Hor., Ars 392-395: "...Orpheus, / dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones; / dictus et Amphion.../ saxa movere sono testudinis..."

[17] Verg. Aen. IV 305-306.

[18] Cf. Cic., Tusc. I 19: "Aristoxenus, musicus idemque philosophus."

[19] Cr. supra libr. VII i.15.

[20] Id est, septem sapientes Graeciae.

[21] Cf. Hor., Sat. II 5.44: "Plures adnabunt thynni..."

[22] 'hac' scripsi: 'hoc' ed. vetus.

[23] Cf. Plaut., Miles 235-36: "Eru' meus elephanti corio circumtentust [var.: circumtectus], non suo / neque habet plus sapientiai quam lapis." 

[24] Cic., Pro Rab. perduell. 13: "I lictor, colliga manus! (...) ista sunt cruciatus carmina (...): Caput obnubito, arbori infelici suspendito."

[25] Paulus ex Festo, p. 128 Müll.: "Manduci effigies in pompa antiquorum inter ceteras ridiculas formidolosasque ire solebat, magnis malis ac late dehiscens et ingentem dentibus sonitum faciens."

[26] De Hecuba in canem conversa vide Ov., Met. XIII 549-570; Cic., Tusc. III 63: "Hecubam autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam."

[27] 'Pesonabant' ed. vetus

[28] Cf. libr. IX viii.52.

[29] Cf. Hor., C. II 16.27-28: "Nihil est ab omni / parte beatum."

[30] Cf. Hor., Sat. I 9.2: "Nescio quid meditans nugarum, totus in illis."

[31] "Essent" = Ederent. Cf. Ter., Eun. 539-40: "Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo / in hunc diem, ut de symbolis essemus."

[32] Agitur de direptione Urbis ("Sacco di Roma") anno 1527 a militibus Caroli V imperatoris et regis Hispaniarum perpetrata. Geryon rex est Hispaniae mythicus ab Hercule trucidatus.

[33] Cf. Liv. VII 41.5: "Primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant."

[34] Id est annus 1607. Centurio igitur tum erat senex fere centenarius!

[35] Id est, ieiunium quadragesimale. Cf. Plaut., Capt. 468: "Venter gutturque resident esuriales ferias."

[36] 'Surpiculus' = scirpiculus. Cf. Plaut., Capt. 816: "Eis ego ora verberabo surpiculis piscariis."

[37] Cf. supra libr. VII 2.1.

[38] Cf. Cic., Or. 29: "Pericles (...) fulgere, tonare (...) dictus."

[39] Cf. Cic., Or. 18; 43: "excellentis eloquentiae speciem et formam", etc.

[40] Significatur Thomas Campanella O. P., qui ab anno 1624 Romae iterum agebat, diu multumque ab Inquisitione vexatus, anno 1629 absolutus. Anno 1634 cum denuo accusabatur, primum ad oratorem regis Francogallici fugit, demum in Francogalliam abivit.

[41] Est Galilaeus Galilaei, mathematices professor Pisanus, dein Patavinus, demum mathematicus aulicus archiducis Etruriae.

[42] "Gelsiminus" est italianismus et anachronismus: 'gelsomino' ('Jasminum' Linnaei).

[43] Caryophyllus: 'garofano'. Cf. Plin., Nat. Hist. XII 30: "Est etiamnum in India piperis granis simile quod vocatur caryophyllon."

[44] Cf. Plaut., Men. 24-25: "... ipsus escae maxumae / Cerealis cenas dat, ita mensas exstruit..." 

[45] Cf. Plaut., Epid. 284: "... quidquid acturu's age!"; Cic., Off. I 94: "Agere quod agas."

[46] Verg., Aen. V 104-603.

[47] Confer 'Albulam', id est priscum Tiberis nomen. 'Horia' est navicula piscatoria (Nonius 533, 20). Cf. Plaut., Rud. 910-11: "...horiae, quae in mari fluctuoso / piscatu novo me uberi compotivit." 

[48] 'Pullati' sunt qui omnia perperam faciunt. Cf. Sid. Apoll., Epist. V 7.4: "Hi sunt, qui novis opibus ebrii (...) per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi: nam libenter incedunt (...) albati ad exequias, (...) pullati ad nuptias..."

[49] Significatur ecclesia Sancti Iohannis Florentinorum (S. Giovanni dei Fiorentini), in capite Viae Iuliae ad Tiberim, und Ianiculus collis prospicitur. Absoluta est annis 1610-14.

[50] Cf. Plaut., Truc. 19: "Quo citius rem ab eo averrat" (var.: auferat).

[51] Cf. Plaut., Aul. 818-819: "Quid repperisti? -- Non quod pueri clamitant / in faba se repperisse."
[52] Cf. Plaut., Trin. 693: "me conlutulentet", cuius variam lectionem tradit Nonius 84: "me conlutulet et..."

Haec pagina proxime mutatast