Skip to main content

Psyche Cretica

Haec fabula, quam scripsit Ioannes Ludovicus Praschius, 'Psyche Cretica' inscribitur

Liber Primus

[3] Quo tempore Graecia, a barbaris incolumis et Romani quoque expers iugi, virtutum artiumque exemplis felicissime florebat, princeps quidam Atheniensium, Theophrastus nomine, vix orta luce venatum exiit.(1) Praecesserant catuli, Sparta nuper atque Creta missi, et impositae famulorum cervicibus Cumaeae(2) plagae. Ipse volucri subsequens equo, crispat manu venabulum interque comites maiestate non minus oris quam corporis mole eminet et, quam[4]vis senio provectior, gaudet nemorum viriditati robustam inferre canitiem. Quo magis fidem inveniebat, quod a Nestore genus ducere maternum ferebatur.

Ut oram silvae attigit, vetustate iuxta ac poetarum carminibus sacrae, inter primas fruticum tenebras (tamquam adventum eius expectasset fortuna) prospicit inusitatae magnitudinis cervum, et capitis honore et specie corporis ad miraculum usque excellentem. Aureolis enim notis, veluti stellis, pectus armosque sparserat, et cornua, quasi Dryadum ioco, intextum pingebat sertum. Exarsit ilico herois animus incredibili potiundi amore, nec oblitus est Dianae vota facere, si tantam spem [5] non fefellisset. Simul admonito calcaribus equo (Tigrin(3) appellabat) omni virium contentione per aequa, per iniqua rapitur; nec casibus terretur, qui non semel equo implicitum volutaverant, quo minus aversam praedam ac profundo saltui se immergentem strenue urgeret. At canum sagax turba (quod pro monstro ducebat heros) in hoc virtutis ostendendae campo nihil agere. Erecta tantum collo, oculis herum sequebatur. Simulacra, non canes venatores, diceres. Neque alia ceterorum comitum segnitia; nihil quippe, quod venari possent, visu percipiebant.

Hoc acrius ille sectatur feram, ita fugientem ut opacarum arbo[6]rum interventu nunc subtraheretur aspectui, nunc redderetur, pulchriorque identidem appareret. Iacebat in medio silvae viridissima planities, quae in atrum desinebat specus, impendente petra, unde gemini fontes loquace argento praecipitant. Utrimque arbores, modicis aequisque intervallis, videbantur in obliquum procurrere et assurgere paulatim et in cuneum differri. Ex quo admissos quasi in infinitum oculos laetissima subibat imago. Arte omnia perfecta crederes, in magnifici theatri speciem. Huc elapsus cervus recto cursu petit antrum mediisque tenebris immiscetur.

Nimium quantum eo viso laetabatur heros ut certissimâ victo[7]riâ. Nec quicquam superesse ratus nisi ut irretitam suapte amentia feram aut labori immolaret suo aut, servare si posset, Dianae pasceret, corusco telo advolat. Sociis quoque approperandi signum dederat, cum repente miro spectaculo exanimatus haesit. Nam cervus quidem nusquam; ceterum vibrari primo sicam, in speluncae nocte fulgentem; mox propius advectus puellam videt, omnibus emendatiorem formis quas umquam oculis subiecerat. Id enim solum memorari posse putabat de tam illustri specie. Nec ambigebat cerni semideam (quando Nymphis sacrum erat illud antrum) nisi hominem convicisset iuncta venustati miseria. [8] Applicata namque solo, uberrimas lacrimas, quae et gemmae videri poterant, supino vultu effundebat. Cui iuvenis ore truci imminens genuque fultus stricto ferro intentabat mortem. Ac perierat sine controversia ni velox advena saevissimo clamore vim cohibuisset. Omissa igitur muliere et specu, fugae se ocius mandat iuvenis, rupisque et veprium obiectu iram equitis eludit.

Virgo autem, nondum satis mente compositâ, quamvis sicarium amovisset timor (adeo ingentis mali species ipsis oculis inhaerebat) principis demum affatu erigitur. Tum ex acri contemplatione in cultum adstantis demissa, plenas egit gratias virtuti, [9] cui etiam non imploratae, nedum meritae, rem omnium pretiosissimam deberet: alios (ut ipsam docuerint pericula) vix notis et consanguineis adesse; illi ad auxilium maturandum suffecisse humanitatem; quod validissima alterius saevitia perdi iam coeperit, valentiore illius clementia restitui; illum sibi auctorem lucis, illum alterum parentem; neque erraturam si numen vocarit eum, in quo praeter beneficam fortitudinem altiora divinitatis vestigia ac lineamenta quaedam caeli notaret; petere adeo veniam quod non citius Iovi suo Conservatori digne occurrisset, salutemque suam porro ei commendare.

His simili modestia respondens [10] princeps negat titulos divinos suis recte permisceri; se in eo, quod tam effuse laudaretur, ostendisse tantum quid exsequi deberet satelles numinis; numen enim certe inesse huic formae, quae per ipsum defendi caelestissimo indicio voluerit; huius se potius quam communi mortalium legi obsecutum, huius tacitis clamoribus accitum; nec paenitaentiam agere qualiscumque laboris, cum nequaquam eum periisse ex facunda illa virtutis professione intelligat; itaque ultro se obstrictum, et hoc uno deum, quod tanta bona spectet inviolata ac verbo servata caelo reddat.

"Miseram vero deam, refert illa, miseram formam quam comple[11]xu mortis alieni tempestivitas auxilii evellit! Tametsi enim fateor ac prae me fero (quod tu equidem mirabere) dono numinis, cui devota sum, immortalitatem mihi contigisse. Accipi tamen vulnera et metus mortis et pereuntium tormenta possunt. Quae si mortalibus eveniunt, in levi sunt habenda; finem enim cum vita capiunt. At dempto fine ista perpeti (quod in me cadit) an non ipsa morte gravius est? Ab his igitur per te servata, omnes gaudio mortales vinco."

"Ex hoc intelligo, ait Theophrastus, culpae non modicae me affinem esse. Deae enim manifesto succurrere volui &emdash; nisi vero immortalitas humi nascitur. Sed [12] hoc quidem facile donabunt superi, qui me huc imprudentem subornato cervo somniisque perduxerunt. Etenim proxima hac mihi nocte secundum quietem nemorum dea venabulum porrexit. Illud vero ne a me quidem veniam impetrat, quod scelestissimus percussor non solvit poenas, quodque purum sanguinis hoc telum redit. Etsi spero tarditati meae praetermissa Nemesin exsecuturam. Dii namque diis ultionem commodant, nec sinunt quemquam scelus suum lucrifacere. Utcumque sit, ego tuâ non veniâ, sed gratiâ utor. Et quidni me molliter ferres, quae sicarium (magni enim patiuntur magna) tuleris?"

Inter hos sermones famuli prin[13]cipis allapsi, ut virginem produci conspexerunt ea forma cultuque (nebris(4) enim auro varia velabat corpus) iam plane saxei et stupore immobiles, speciem praebuerunt clypeum Palladis aspectantium. Et alius quidem aliud inhiabat: hunc tenebat frontis, illum oculorum decor, istum labella aut nares aut enodis coma; nihil non praesigne et fascino quodam efficax. Nullus tamen quid in illa naturali pulchritudine esset miratus potuit eloqui. Nec mirum sane: Zeuxis etiam, qui venustissimis Crotoniatarum lectis virginibus, quod in quaque eximium senserat, mutuari et in unam Helenes miscere effigiem ausus est. Apelles etiam, qui Veneris incoha[14]vit faciem, si in hunc vultum incidisset, penicillum, credo, posuisset et artem. Tentavêre tamen aliqui non de plebe osculum hoc coloribus effingere, sed tum patuit&emdash;quod vix credas&emdash;ab humanae formae scientiâ humanum captum superari. Nam et discordes inter se tabulae et optimae harum lumen illud formae, aegritudine licet ac maerore obductum, vix in parte adumbrarunt. Sanam vero et ridentem qui pingere conaretur, fuit nemo. Ite nunc, humanae mentes, et divina captate secreta. Nempe haec non diva erat, sed homo. Quaerebant secum subinde famuli qui parentes talem creavissent, incipiebantque tunc aspernari amicas veteres. [15]

Laxata deinde paulisper admiratione, oculos in se mutuo leni cum risu flectunt; verbis etiam commendantes feram, quam propitia fortuna venanti hero obtulisset. Nonnulli de consilio domini subitoque itinere ac digressu improbius suspicati. Sed melior pars familiae, castitatis memor qua senis optimi coniugium aliorum praeumbrabat caelibatum, non passa est in hoc furtivo iudicio reum fieri.

Admotus continuo virgini iussu principis haud iners equus, utque loco superiore viam secum invaderet ipse hortatus est. Nec curae habuit venationem ea die extendere aut tam nobili praemio invento viliora sudare. Peracta [16] quippe fatorum censebat imperia, quae nihil aliud quam liberari hanc Andromeden Perseiâ manu voluissent. Serviendum scenae conversae ac praesenti bono. Ad hoc, quietis egere femina, necdum respirasse satis a tam magno labore videbatur. Domum ergo suam tesseramque hospitalem (qui mos utinam ne temporum malitiâ exolevisset) haud renuenti obtulit. Statimque tres ex suis delectos incitavit, qui latronis, ut ferae noxiae, vestigia lustrarent et quoquo modo comprehensum ferrent. Etsi de successu indaginis puella parum promittebat: istud enim monstrum, si celeritatem spectes, igneum; si robur, ferreum esse.

Interim princeps, ne suavitate [17] colloquii fraudaretur profectio, curiose perquisivit quod nomen esset virgini, quae origo, quis ille iuvenis parricida, quo casu quove consilio in hunc extera locum tantumque discrimen venisset. "Nam Cretam quidem, ait, te indigenâ gloriari linguâ doces. Reliqua mirari quam divinare promptius est." Ergo illa hunc ad modum dicere ingreditur.

"Non hac primum die, vir caelestis, in has oras ventis veni. Olim hae mihi tacitae sedes placuerunt. Postquam enim Psychen (ita me regii parentes appellari voluere) natalis urbis taedium cepit, eo quod procorum examina, quibus circumfusa Penelopen reddebam, ut hostes aversarer, finitimas pri[18]mum solitudines silvasque patrias pro refugio capessere institui. Nam, ut suo quisque Genio impellitur, me a virorum congressibus tum natura revocabat, tum praegrandis infelicitatis accessio."

In hac mali mentione virgo tam aestuoso repente fletu substitit ut priores lacrimae, quas specus biberat, in contentione frigerent. Pro indigno habuit Theophrastus adversitatem praeteritam sic ut instantem ferri. Quamobrem, ut evelleret animo radices morbi: "Doleo sane, inquit, ô virgo, cum te tam valide turbari video. Nec leve credo incommodum quod e longinquo generosam mentem prosequitur. Si tamen durare eam possis ad exponendam sum[19]mam tragoediae, in rem tuam forsitan id feceris. Solari equidem miseros inter miserias didici."

Verum abnuit hoc puella dicens: "Si tuae voluntati sciret obsequi fortuna mea, perpendendum haberem an explicando in praesens asperrimo dolori sufficerem. Nunc et levamen non capit, et longum dictu est quod patior. Nec tu quidem velis interrumpi coeptorum seriem. Satis proinde habeo hoc loco dicere excidisse me bono, quo Iovis coniugem aequaverim. Quam ignominiam, maerore exaggeratam, consultissimum arbitrabar silvis abdere. Quid enim? Cum sororibus vitam traherem, quae me ambae ut mi[20]norem livido ac mordace fastu proculcabant? Quin, expulsa omni pietate, hostilem in me animum sumpserant. Altera maxime, Sarcis nomine dicta, procorum captiosam societatem palam induebat, aliumque super alium ingerebat mihi, eo nempe consilio ut aut fallax lenocinii pretium ferret, aut obstinatam me non nubere et pristinae cladis admonitam dolore conficeret."

Hic interfatus princeps: "Non miror, hercule, in cassum tibi ostentari taedas. Quem enim sustinet humus dignum forma tua, dignum amore? Sapientia nempe te prohibet cum impare iungi. Interim quod flos iuventae tuae vita caelibe carpitur, quod amoris nec [21] dulcedinem nec fructus nosti, deplorandum existimo. Natura certe nos finxit sociales, et, ut Graii loquimur, syndyasticos." At virgo, gemitum ab imo ducens: "Quoniam urges, inquit, non verebor tibi nudare secretam animi mei plagam.(5) Dignus enim certe meritusque es quîcum remoto, ut sic dixerim, velo, tamquam cum deo, agam. Neque ego infitior amoris nexibus teneri me, quoniam quidem non amare meâ sententiâ est exuere hominem. Viderint qui inimicitiis adeo ac bellis nomen quaerunt, qui Dirarum facibus accincti laeta Amoris sata populant. Magnanimi vulgo appellantur. Ego non humillima, ni fallor, [22] mente tam saevos ignes concipere horreo. Ad amandum factam me credens, in amoris castris subsideo, non ad arbitrium tamen hostium.(6)Dudum habeo quod diligam, quodque (ut superba sim) diligere non me pudeat. Debeo quod dicam; nihil eo venustius, nihil dulcius. Id me possidet totamque permeat; id, quacumque incedo, comitatur; id in solis etiam silvis ferarumque domibus non deserit. Ex eo pendet spiritus meus."

"Licetne scire," subiungit princeps, "deum illum domitoremque pectoris tui? Ardeo iamdudum cognoscendi desiderio."

"Plane," inquit aegra, "dicis id quod quaeris. Nulli enim mortalium, fatis ita sciscentibus, me addixi. Deus, [23] deus est, qui amores sibi meos vindicat. Noli quaerere quis deus aut qua temeritate caelum ambire, humi genita, sustineam. Adamet quod quisque probat. Meus amor ipse Amor est.

"Quod si quis ponit in arduo placere numini, errat longe nec Amoris sensum callet. Non horret fastu simplicissimus puer rure, ceu ferunt, natus,(7) nec magno vendit oscula sua. Non est aëreus, Tali(8) instar, nisi cum homines offendit saxeos aut roboreos. His se asperum crabronem, aliis apem praebet nectare plenam. Scit mitescere, scit amantibus vicem reddere. Diligens artis suae, facile eâ capitur. Odio quoque insequitur sagittas, quae non redeunt, quae [24] spoliant emittentem. Immo prior ipse eas fert, ipso calent, ipsius et sanguine purpurant.(9)

"Quippe ne aegre faciat mortalibus, explorat pollice earum aciem et praetemptat vulnera quae daturus est. Ita cum sanguine miscetur nostro, ea tamen lege ut ipsius lege et habitu vivamus. Quod dum ego nescioqua mentis sinisteritate contempsi, in illam misera Charybdin decidi. Abscessit enim pridem, vulnere iniuriae meae laesus; redditaque sideribus siderea facie, non animo quidem, oculis tamen deest meis. Hoc quale sit, tu ipse aestima. Quid enim prodest quod dilecta sum? Dolentius iam fastidior. Venustus est? At mihi non aspectabilis. Dul[25]cis est? At amarum experior. Interim ego constans et dedita castitati et hanc ipsam eius iram laudans non omnem de reditu absentis spem decoxi. Amorem amo, fortasse non amantem, sed tamen qui amaverit. Hic ignis, donum eius, me consumat; hoc elogium feram mortua.

"Quocirca (ut tandem summa colligatur) ne procorum vi astutiaque gradu depellerer quem ceperam, neu labaret fidei meae testimonium, secedere in deserta et umbratili vita pallescere constitui. Nec mora, simulata Bacchi religione thyrsum ululans quassavi, solutam comam ventis tradidi, et pelle cincta evolavi in silvam. Gazas meas omnes ut impedimenta [26] fugae aut illecebram hostium, ipsos adeo amicos volens abdicavi. Tum demum ex opinione mea vivere orsa sum meque liberam sentire, procul turba atque strepitu, seclusis vitiis, quibus magnae civitates pereunt. Denique Labyrintho me emissam putavi. Excepere animum loca sine cultu quidem, pura tamen atque innocentia et ipso suavissima incultu. Cesserunt gradui molliores solito dumi; arriserunt saxa; invitarunt obvia garrulitate rivuli et muscosi fontes; salutarunt avium blandae argutiae. Ferae etiam, ne comitatus deesset, indole positâ me stipantes haud secus quam si Orphei lyra personarem, ad cavernam Soli ignotam deduxerunt. Omnibus [27] hic curis vacua, praeter unam, quae Amori serviebat, pristina huius Tempe me habere credidi, ipsamque hostium superbiam ex hac velut arce despexi.

"Sed ut nullus locus malitiae clausus vel remotus est, ibi quoque fortuna mea me invenit. Erat nobilis grassator, quem ceteris regionibus (puto) desolatis in eadem tesqua(10) dies eadem promorat. Cosmi nomen sibi esse gloriabatur. Is ipse, quem tu mascula vi pulsum iuvenem credidisti. Et talem sane forma mentitur, nam et Dite largiente, cuius radice est ortus, a teneris id habet quod non mutat oris speciem, et animus meretricius quaesita arte formae servit. Quippe Sirenum quodam [28] ritu latrocinia agitat. Ceterum annorum serie vivacissimas cornices praeterit.

"Hic cum in ultima solitudine me legentem herbas, famis solatium, advertisset, immemor sui insuetumque per praecordia aestum sentiens, bona tandem fide vultum explicuit. Neque enim adeo induruerat crudele pectus ut amori transitum perimeret. Itaque non vestem, non zonam meam respexit, sed faciem, nec vitam meam appetivit, sed pariter cum sua conservandam duxit. Aggressus statim, blanda mihi nescioquae verba dicere, quibus Adonis Procrustae miscebatur, et genus et mendacem iuventutis suae purpuram, paratas nullo negotio opes, ac mi[29]nistros, vitam denique extollere nemini servientem, mihique primum supplicem. Imputare etiam quod in caput meum nihil moliretur. Quid multa? Thalamum meum diserte expetiit. Nec ingenio dissimiles aiebat convenire, cum uterque nemoribus delectentur et lucis. Exhorrui ego ad tam insolentem comitatem ac revolutam subito sortem meam, meque non rapinae ergo, sed ut integre mihi viverem, hoc secretum optavisse apertius quam pro tempore confirmavi.

"Cumulatus ille hac invidia, defensionem coeptavit artis suae: " 'Peccare, inquit, tibi existimor, rapto vivere assuetus. Ea re dissimilis ac dissociabilis invenior. Ego autem [30] non intellego quî magis quod exerceo damnare possis, quam venationem, mulieribus quoque generosis non fastiditam. Utrobique arma et sanguis et praeda. Multos adeo neque ignobiles populos, ut Aetolos, ut Acarnanes, ut Scythas, ut Rutulos, ut Mardos, haec antiquitus captura alit. Et qui verbis eam criminantur, bellis modo non aeternis excusant. Quis latronum tam cruentus umquam et avidus fuit ut aequaret illas caedes, illa spolia, incendia, damna, quae vel una dies per causam iuris gentium infert? Attamen ea perpetrantibus, non dicam matrimonia, sed nec stipendia et praemia desunt, caeloque tandem collocantur. Postremo si tanti refert, ego[31]met quoque magnis regibus milito. Quod hi neutiquam exposcerent, non operam meam et societatem pretio ambirent, si odissent vitae genus. Ut tamen cognoscas, rosa mea, quanti ponderis apud me sis, largior tibi quaestum meum. Satis opulentus fuero, te coniuge.'

"Pulchre iam memineram in cuius manus devenissem. Itaque verba dans Cyclopi, gratias egi fictas, quod mei causa vertere institutum vellet; animum haud silvestrem per hoc cerni; quod ad nuptias pertineat, obstare votum, cuius religione Liberi patris essem facta. Cum instaret nec ulla oratio mea reperiret fugam, meum in antrum, quod non longe esset, egregium sponsum invitavi. Lae[32]tissimus ille hac gratificatione et ardore cupidinis suae persuasus, pleno gradu viam corripit. Sed vix passus quinque aberamus antro, cum in caecum barathrum, quo recta incautum duxeram, mole sua deiectus est. Erat quippe fovea, quae naturae beneficio altissime humo insederat ut, abruptae fossae instar, aditum spelaei praemuniret. Utrimque propter latera montis angusta semita ferebat in antrum. Hanc ego scrobem, adiuvans naturae sollertiam, imposito iunco inductaque viridi fronde et ulva, diligenter texeram ut paene meos quoque visus falleret, ne quis videlicet sive hominum sive bestiarum debilem meam solitudinem impune ob[33]turbaret violaretve. Nec cedebat temere dies, quin aliquid hac arte praedae ante ipsum limen caperem. Eodem igitur dolo nefandi Cosmi iniuriam anteverti.

"Qui, tamquam carcere saeptus, ut nequicquam frendens exitum quaesivit, horribilibus diris atque minis cavum implet. Nec contentus verbis, summa vi iaculatus est fulmineam sicam, ut me in crepidine adstantem timidoque inhiantem risu, mercedis loco transverberaret. Tulissemque pestem, ni reducto celeriter corpore et in fugam averso, immanem belluam sibi reliquissem. Ipsam adeo noctem, Luna duce, trepido cursui insumpsi ne, si forte laqueis se expediret hostis ultionemque quaere[34]ret, facile me consequeretur. In extrema fere insula patet silva nutrita Iovi, densissimis horrida tenebris. Huius penetralia perplexo itinere ut subii, decidi fessa in molle gramen.

"Tum vero duplices in caelum manus sustuli, gratias agens deis qui me ab incesta manu prospero divortio absolverunt, interdumque mecum, quasi cum praesente captivo, fabulabar. " 'En superbe, quo redacta sunt consilia tua, cuius in caput atroces doli reciderunt? Habes iam denique dignam sedem; iaces in thalamo marito. Hunc pollue, ut libet; hîc sacrato pudore, hîc miserorum vitae et opibus insidias tende. Ita nimirum regulum agis.' [35]

"Rursus ex triumpho descendens in miserationem nec fas habens insultare capto: " 'Latronem, inquam, sed eundem hominem, periturum reliqui. O lubricas viventium vias atque sortes! Quid lucri est deos necessitudine attingere? Ditis progeniem hic se tulit. Quid convectae prosunt opes? Interclusus illis tabescit fame. Et quanto modestior aliis latro fuit? Qui quod erat ingenue profitebatur, cum multi eadem factitantes honestis sub nominibus decipiant. Non hic oppidis et templis faces subiecit, non pactorum tabulas promiscuo sanguine obliteravit, non perfidiam infulâ texit. Ignotos laesit, ideoque latro dictus est. Quid illi, qui amicos, qui pro[36]pinquos? Non me porro crudelitate sed amore est insecutus. Ille tamen praeter omnes alios poenas oppetit. Poterat, si non iacto pugione ipse se exarmasset, terram eo perfodere viamque sibi ad lucem aperire. Qui nunc adminicula sua repudians et vivus simul ac sepultus fatis commendatur.'

"In haec ferme pectus amens dissidebat. Illum autem bidui ieiunio siccum et clamoribus lassum, cum iam unguibus cuniculos temptaret, exemerunt requirentes socii, pessimo quidem fato meo. Non enim mitior his factus, more tigridis scilicet amissos catulos vestigantis, omnes valles atque montes sagace cursu fatigavit. Nec dubitavit urbes cum periculo adi[37]re et domorum angulos et eiurata templa excutere. Ad postremum Idaei montis altitudinem anhelo ascensu superans, ut ex illa tamquam specula motus meos observaret, omnem circum insulam curiosis oculis metitur. Hoc quoque frustra labore sumpto praeceps cadere in subiecta aspreta (adeo a femina delusum pudor et ira, amoris insaniae mixta, agitabat) semel iterumque destinavit.

"Unum recolligenti se consilium, haud meo numine, ostendebatur per mulierem quandam magam, ipsi non ignotam, ad latebras meas penetrare. Quae postquam sciscitanti in speculo magico regionem totam cum contermina urbe lucumque et antrum et me sub illo [38] demonstravit, haud tenuit se furiatus quin e vestigio ad perculsam rueret, non mollibus ut ante verbis, sed districtis minis efflagitans stuprum. Non caelum, non Iupiter iam esse videbatur mihi, adeo mentem irritis suspiriis tenuatam magnitudo sceleris confuderat. Nam aperte alterutrum periclitabar amittere, aut pudorem aut lucem. Etsi intra minas se tum furor continebat.

"Ingeniosa res est metus. Omni alio defecta praesidio, nam et telum in pridiana cerva fregeram, ad astutiam, feminarum arma, me recepi et simulatis verbis: " 'Si nocens, inquam, morerer (quia certum est necem quam infamiam pati malle), haberem quod horre[39]scerem. Nunc me omni metu victrix conscientia absolvit. Innoxia, et tua vere, morti occurro. A te, anime mi, perire opto. Nec aut pacti consortii fidem mutavi aut te, ut odio mei fingis, aliquo malo lacessivi. Tuam fidem, Cosme: ego te in insidias, quisquis est qui struxit, impuli? Quae pari errore propemodum ipsa labentem secuta sum; facile ut scires, animum peregrinantem tecum fuisse. Volui, Nymphas testor, volui auxiliares tibi manus ferre, et ut primum ex consternatione me collegi, ad rem muliebria consilia verti. Sed infandis minis tuis exterrita (nihil enim nisi caedes et sanguinem loquebare) et proturbata telo cessi. Ipse, libere ut di[40]cam, fugavisti auxilia tua. Quam proclive mihi fuit caput obnoxium lapidibus obruere aut referre, quam misisti, sicam? Peperci tamen et exilium pro vindicta arripui. Iudicent ergo superi an merita sim tam grave supplicium et num ego nocentior peream, an tu vivas.'

"Flexit barbariem suam his auditis praedo, seu delectavit eum subita stropha seu quia crediderat quod optabat tum pristino amore recalens. Sed labem forsan veritus ex opinione credulitatis: " 'Persuaderes, inquit, nisi hilariorem multo te vidissem captus quam nunc liber. Age, quid attinebat risu commendare exitium meum, si tantopere me ardebas? Nisi forte [41] liberationis meae spe accincta, gaudium praesumpsisti. Saxis tamen non oppressisti miserum, scilicet ut lenta fame inclusum destrueres aut ne eadem tibi tela regererem. Quo apparet, fingere te pro causa conclamata, et vanum imputare beneficium ultroque crimen in me avertere. Sed vide tamen: credam aut ignoscam, si feceris quod poposci.'

"Adversus haec, eâdem qua ingressa eram constantiâ pronuntiavi: " 'Nihil iniquius est prava callidorum interpretatione. Quicquid enim ipsorum bono movet animus, in deterius accipiunt. Parum tamen refert utro quod feci trahas, cum innocentiae meae conscia habeam sidera, tuque post [42] triduum amicam experturus Hymenaeo sis. Unum cogitabis perperam te circa risum meum oculorum argumento confidere, quos tam periculose fallere sensisti. Plus ego certe habui semper quod illacrimarem' (et lacrimabam hoc dicens) 'quam riderem.'

"Vix haec evolveram inter spem metumque aestuans ac tempus trahens, cum anum illam magam, de qua retuli, in ingressu specus aspicimus, salutantem coniuges et meritum latroni suum arroganti gratulatione exprobrantem. Tum in me, quam accenderat iratus pudor, figens oculos: " 'Nae, inquit, speculum nos haud fefellit, quod' (ipsius verba referre liceat) 'figuram huius Ledae reddidit, eoque [43] veni tum ut artis meae gauderem fide, tum ut faciem qua candidiorem non habet Creta propius mirarer. Nec me paenitet longioris itineris, si praesertim Cosmus pactam mercedem non gravabitur exsolvere.'

"Haec cum rugosum ridens effudisset seque solam mecum (latro enim interea nescioquid specu excesserat) animadvertisset: " 'Virgo, ait, tui ecastor me miseret. Atque ideo revera huius molestiam viae cepi ut tam divinam speciem famosissimi praedonis unguibus eriperem. Quapropter, si obsequium spondes, in tuto meis consiliis locabere.'

"Non repuli sane auxilium, quamvis huius Thessalae avaritiâ carmi[44]nibus proditam me agnoscerem. Nec dubium habebam mercedem quaeri, non salutem meam. Sed dissimulata mente utrisque manibus amplecti me significavi munus et praecipere gaudio missionem, bonis modo artibus procederet. Nec ingratam me putare iussi, et expedire ocius, si quid haberet.

"Ubi igitur sensa sua fere omnia in medium proposuit, repente Cosmus irruit cum exserto pugione, ferens vulnera ac mortes. Omnia quippe secreto inter nos colloquio acta sacrilegis auribus exceperat. Etenim spelunca, utraque nostrûm pariter ignorante, mirabili Oreadum ingenio sic erat structa ut per foramen, tubae simile, [45] cunctae assidentium voces effluerent atque ad aures quamlibet procul stantium cum horrore mearent. Ac primam anum adortus specu sauciam exturbavit. Tum eodem ferro praesens exitium indixit mihi, ni foedis eius desideriis actutum me dedissem. Mortem igitur oravi serio et expectavi, id est, peius quiddam morte pro pudicitia subire volui.

"Intercessit anicula, quae citatissimo revoluta cursu, magna locum vociferatione perterruit: adesse iam ultores deos; adventare ecce infestum exercitum. Simul his ad illos versa quos narrabat, subvenirent propere periclitantibus et latronem prehenderent invidiosissima quiritatione proclamavit. [46] Eadem quae paulo ante in latronem ultra aras officiosam se ostenderat! Adeo infideles sunt quae scelere et auro coiverunt amicitiae. Turbatus ergo vehementer Cosmus (ut erat audax idem pavidusque) latibulo prosiluit, et perspecta denuntiationis veritate tantique agminis occursu, in interiora silvae se subito proripuit.

"Negotiatores erant qui ex urbe Gortyna ad mare tendentes obscuraeque anfractibus silvae, quae praebebat transitum, errore per nugas impliciti huc deflexerant. His immixta non dubio caelitum studio enavi, quamquam primo visa cohorte tam insperata artes sagae suspectas habebam Stygiumque timebam exercitum. Et anus [47] quidem in litus usque prosecuta mox cum mercenariis, qui sarcinas oneraque detulerant, revertit. Ego autem usa temporis beneficio et securitati meae longius consulens, mercatoribus me non invitis adscripsi cum eisque tamquam in alium orbem vela feci.

"Omni tandem periculo me defunctam penitusque divisam arbitrabar. Immo stantem in litore amatorem et malignis oculis et truci maestitia insequentem prorsus liquido vexabam risu, nec non gestu ludibunda valedicebam. Suffragatur caeli commoditas et Austrorum fides, qua navigium dexterrime, tamquam si Neptuni manu impulsum fugeret, ad destinatam metam pervolavit. Laeti [48] igitur in terram emicuimus, et sociis Athenas usque penetrantibus, ego instituti memor in hac umbra nemorali consedi.

"Quaternas Lunas ex sententia compleveram, cum quintâ infelicitas mea quasi postliminio rediit. Namque Cosmus, oraculo Delphico pecunia corrupto (ita Plutus dominatur in omnia), asylum castitatis meae haud perplexo e carmine cognitum superbissimo impetu, quasi caelum expugnasset, irrupit. Fulminata hoc aspectu (quid enim minus vererer?) tantum non animam reliqui, et ad tyranni pedes effusa: " 'Parce, inquam, per supremum mundi regimen obsecro, parce pudori. Scio mortem me esse meritam nec deprecor.' Tantum poteram. [49]

"Ille contra pergens quo infrenus vocabat cupido, ut invictum animi mei robur vidit: " 'Mortem, inquit, quam petis feres. Nec eo secius deinceps inquinatum stupro nudatumque corpus in publicum proiiciam. Vide ergo utrum satius sit uni in occulto cum pretio vitae, an palam omnibus extinctam prostare.'

"Tum vero capta et triumphata mihi visa sum. Diis hominibusque surdis aut remotis, omnem videlicet auxilii spem posui. O flagitium semiferi inauditum! Et iam, proiecto spiculo Cydonio,(11) vim parabat. Ilicet in mentem mihi venit usibus meis accommodare quod hostis iaciens abdicasset. Non diu igitur cunctata, ultimum praesidium, ut a supe[50]ris ostensum, audace manu occupo, totum utique latronem iratissimo transactura vulnere nisi hîc quoque fors animum destituisset. Ille enim Circeis artibus munitus et, quacumque ferires, Indico monili rigidior, nullam corpore chalybis iniuriam ac ne vestigium quidem accipiebat. Fluxit sponte manu telum inutile et fractum&emdash;atque utinam per hoc infelix pectus abiisset! Quo enim nunc me verterem? Quo tandem telo pudicitiae causam agerem? Amoris alas demens exoptavi mihi, sed ille etiam longe a custodia mei blandos oculos removerat.

"In his angustiis constricta moriebar et impendentem iam praesentiebam sicam, cum tu mihi [51] commodum, heros acerrime, tamquam deus e machina, affulsisti. Ex quibus, quam me egregie promeritus sis, ipse aestimaveris. Ego tantis e fluctibus emersa, utrum minores deinceps aerumnas an maiores etiam passura vivam, deûm notio est."

Tali Psyches oratione Theophrasto cum benevolentia erga ipsam, tum in latronem odium mire increvit, nec maledictis caruit detestatio, praemisitque confestim in urbem qui moneret Polemarchum dispertita militari manu pessimo latronum insidias acceleraret, ne paucitatem iuvenum, quos ipse insequi iusserat, artibus suis eluderet. Doluit de cetero relictum esse in antro iacu[52]lum, pignus sceleris, et miratus fortunam puellae, hoc magis credidit quod olim sensit unicuique bonorum, unicuique etiam reipublicae additum esse malum quasi Genium, virtutis cotem.

Ad mulierem exin versus: "Dedisti, inquit, virago, magnum patientiae documentum, etiam cum pati abnuisti. Proinde si satis novi Actaeorum poetarum ingenia, loquentur saecula virtutem tuam. Sed mentem, quaeso, ad spem melioris in posterum fortunae erige, et silvam cum ferali specu ex animo iam hinc dele. Athenae ecce in conspectu sunt, ubi non arbitrio tyrannorum, sed aequis legibus vivitur, nec aegre tutantur pudorem qui volunt. Etiam apud [53] nos Amori tuo arae calent." Per eiusmodi sermonum vices, Sole iam mediam caeli secante lineam, Athenas ingressi sunt.

Liber secundus

Principi, Atticae elegantiae comitatisque servantissimo, id unum curae fuit ut novam hospitam omni officii genere expleret. Et quia norat flammam qua coquebatur virgo prudentius excitari quam sopiri, et deum illum non alio placari igno quam suo, varia perquisivit dulcis morbi alimenta. Itaque dum instruitur prolixe cena, cui familiarium primos volebat interesse (id quoque datum honori Psyches), manum [54] assidentis decore prensavit et ducere rogatam coepit, ostensurus horti sui veneres.

Quem ut primo pede libavit aegra, alacer membris vigor cum admiratione venit; immo stupuerunt iniecti oculi. Nihil enim vulgare, nihil iners copiosissimis deliciis inerat, et tamen miro invento diversam omnia reddebant speciem. Gratias Horis adiutas hanc sibi sedem condidisse caeli satietate putares. Culti parietes picturâ, non expresso tamen et absoluto artificio, peritorum oculos rapiebant. Ab ingressu bina porrigebantur ambulacra,(12) connexis per artem frontibus, quorum alterum densissima obsaeptum viriditate umbram faciebat aestuantibus; alterum la[55]xius et laetius vestitum auream admittebat lucem. Discernebantur etiam appellationibus veteris ac novi, iungebantque implexu latera. Utrimque ostiola inserta ducebant vel in florum vel in arborum locum. Anni tempora hîc indistincta, nam et veris initia pomis et ultima autumni flore exuberant et iisdem laeti sunt hiberni menses. Brumae namque vim ignorant haec Tempe. Quo minus mirum est, quod creditur e viretis Elysiis huc migrasse omnia. Sub ingressu novi ambulacri fons se offert e marmore Pario, Cupidine gemmeo insignis, viva ludens aquula. Cupidinem in delphine frenato sedentem ita fecerat artifex ut saliente circa gemmam [56] aquâ ipse etiam motari tremulo splendore videretur.

De industria huc traxit virginem princeps aspecturam quo gauderet. Ceterum aliud verbis simulans, ut placeret manus sculptoris iterata sciscitatione quaesivit. At illa surda iam et muta conspecto puero tam suaviter erubuit simulque lacrimas demisit ut rosam diceres rore solutam.(13) Non perfunctorie quippe agebant partes suas amor ac laetitia. Postquam adoravit mente sanctissimum sibi numen, hausit cupida aquam et manus perluens: "Aut haec aut nulla, ait, lympha crimen piabit."

Mirum in modum ea scaena delectatus heros non temperavit sibi quin genis purpura suffusis sim[57]plice ioco alluderet. "Credideram, inquit, frigus hîc captari; nunc autem locum video omnibus thermis calidiorem. Nam simul accessisti, virgo, quasi officinam Vulcani intrasses, ita genis incanduisti. I nunc, deum tibi praesentem vel pronum nega, cuius donum hausisti manu, cuius vim toto ore prodidisti." Subrisit illa verecunde et: "Utinam, inquit, semper genis duret hic rubor. Simplex enim est ac plane virgineus et officii testis. Hoc me fucari purpurisso decet. Equidem fateor ut oculos conieci in fontem, arridere mihi per undas puer, et has praebere, tamquam monumentum liquidi ac sinceri amoris sui, visus est. Quam voluptatem tibi debeo. Tu me specta[58]culo huic admovisti. Neque adeo hic fons exstinguit, sed incendit ignem quo caleo quique in pectore meo aeternum illi excubabit."

Dum ita loquitur non sua satis, in salutationem eius Clearista, uxor principis, accurrit, receptisque mutuae benevolentiae signis, puellam abducit in gynaeceum. Ibi praeparatum hospitale donum, vestem carbaseam, ipsius (ut aiebant) Minervae telam ornatumque ex auro et margaritis, laetanti pariter ac miranti explicat, traditque famulas, quae Evantis habitu spoliatam usque ad invidiam dearum comerent. Ac sane exprimi non potest quantum ab hoc cultu decus gratiosissimae Psyches formae accesserit, nam et regia purpura, [59] Amoris (ut mox dicam) munere, ardebat. Ex illo tempore Nympham appellare nemo dubitavit, totamque statim percrebuit domum hanc Amoris sponsam esse.

Deerant sollicitae verba queis gratam se probaret hospiti, ad modum pretii donorum, e quibus ostrum maxime totius Persidis opulentiae praeferebat. "Quidni, inquit Theophrastus, laudas donum, non meum, sed Amoris tui?" "Quî Amoris?" ait turbata Cressa. "Quoniam, pergit ille, paucos ante dies, cum forte starem in limine hortuli, celeribus plantis ad me venit pusio, praetendens purpuram quam habes. Et obiter: " 'Cape sodes, inquit, depo[60]situm, quod perferre iam non vacat, optimaque fide asserva. Cum venerit puella missa, ferino horrens tegmine, huic reddes.' Quis hic fuerit mellitus puer, tute tecum exige. Ego certe ubi primum te ferâ indutam conspicatus sum, regressus in memoriam depositi tibi ex lege destinavi."

Cum haec miraretur Psyche et ipso purpurae intuitu accenderetur magis in amorem: "Mihi quoque, subiecit Theophrastus, prodigio similis res visa est. Sed agnovi ex discessu deum, quia non dimotis alterne pedibus, mortalium ritu, ambulabat." Plura hinc de diis colloqui mutuo ardebant, sed accedens ad aurem Theophrasti verna, horam cenae custodire monuit. [61]

Iamque epulum erat initum delectis notabile convivis. Quorum in numero poeta, haud deterrimae notae, non ob id solum accubuerat ut iocis versibusque convivium exhilararet, verum etiam ut decus virginis exciperet consecraretque memoriam. Postquam ergo princeps variis sermonibus reginae sapientiam lacessivit aut supplevit, ut non tam epulari corpora quam animi viderentur, ludum hospitae suggesturus monstrare vatem ut ducem et magistrum sapientiae, eiusque opera laudando percensere adortus est&emdash;gnarus quippe poetarum aures nullo libentius epigrammate fricari. Ille suspirio praemisso: "O felices operum, exclamat, quos [62] aurea ista tulerunt tempora, quibus sordidum non fuit vatem appellari, quibus et poetae et poetarum iudices heroes erant. Tunc et ibant vere et haustibus placebant mellis flumina, quae hodie ut non desunt plane, ita satietate evilescunt. Non equidem labores mei priscis se conferunt aut ambiunt coronam; infra suum tamen pretium poni se indignantur. Idem certe fatum cultos aeque ac rudes numeros iactat. Ars ipsa, qua nihil sanctius, nihil grandius aut amoenius, habet odium. Quamvis enim a Theophrastis, hoc est a paucissimis, probentur Musae, poscantur carmina aureoque donentur plectro, omnes tamen alii has deli[63]cias nauseant. Quotusquisque est in litteratis etiam, qui non dico pendat carmen, sed vel legat vel intellegat? Quis artem, quis laborem docti operis perscrutatur? Etiam cum placuit quod lectum est, non perennis gemmae, sed caduci floris pondus habet, et qui laudant maxime, sic fere laudant ut obtrectari satius sit.

"Quamobrem, fateor, mei me paenitet, suamque Apollini reddere lyram cogito. Prius tamen experiar si emendare saeculi vitium erudito dolo queam. Opus meditor, pedestre quidem, audax tamen ingenii et, si numerum excipias, poetico simillimum, detractis scilicet quae horrorem inferunt Musarum osoribus et ob[64]iectâ novae formae gratiâ.(14) Id si qui legent inescati (spero autem lecturos multos atque devoraturos) eâdem operâ sentient quam iniquo hactenus odio a poetis se averterint, nec committent amplius ut dulces Heliconis fructus sine usu putrescant. Sin adeo Boeoti fuerint ut ne sentiant quidem, inscientes hoc ipso se arguent quod legent et amabunt poetica, ludibriumque in se vertent. Ita vobis iugulabo Centauros; ita dabo."

Insecutus haec poetae verba communis omnium risus, et Theophrastus: "Sapis, mehercules, par veteribus. Quorum aevo debebaris, nisi nostrum quoque ornandum fuisset. Et tu quidem [65] saeculo illustrando sufficis. Ut tamen et alii (quod optas et optare pium est) lumen conferant, quam primum cogitata efficias iubeo. Ac ne gratis hausisse animi tui secreta dicar, meam vicissim mentem aperiam et dolum, quem tendis, dolo instruam.

"Nec vero aegre tuleris si culpa vestra dixero evenire quod poesis non servat dignitatem suam, idque propter argumentum in quod descendere solet. Divinam quidem iactatis, sed frustra. Nihil enim praeter evanida ac mortalia in carminibus legimus. Non aurea ibi mala sublimibus ramis pendent, sed humilia fraga satiant. Ecquod poema non habet aut lascivos sales aut furorem Bacchi [66] aut inania denique fabularum? E diverso qui sanctiore illa aetate viguerunt, ut Linus, ut Orpheus, ut Musaeus, hymnis in deorum laudes modulandis aureos intendebant nervos. Nihil apud ipsos levitati, nihil perituris amoribus loci, quibus nostrum saeculum evertitur. Quare et illustres eorum animae, vobismet testibus, pratis inerrant Elysiis. Vos contra vereor ne lugentes illas et informes sedes, quibus Procrin et Didonem et Eriphylen(15)damnavistis, flebilibus elegis impletum eatis.

"Scio quid velis obloqui. Nullos argumenta sacra lectores adducunt, aversis a religione plerorumque animis. Esto. Quid tum? [67] Pauci legent illa sed iidem optimi. Idne doles quod non inquinantur carmina tua profano attactu? Praeterea deorum laudes diis curae: hi legunt, hi magno aestimant, utcumque etiam ornata, nec referre gratiam omittunt. Nescio an per aures tuas ierit quod fama vulgat: Simonidem Ceum, notissimae lyrae poetam, certi spe pretii inductum esse ut victorem pugilem carmine coronaret. In dulces ergo silvas, Musarum templa, atque in se paululum recessisse, et felicissimo sudore effudisse versus quibus Castoris quoque et Pollucis laudi excursione vel necessaria vel decora, certe poetica sanctaque, indulserit. Mercedi mox solutae partes defuisse duas, quas [68] a numinibus, quae laudavisset poeta, expectare iusserit emptor et carmine indignus et victoria. Neque enim puduisse avarum tam profani salis. Et profecto deos cum remunerandae pietati, tum iniuriae vindicandae invigilasse. Nam cum eadem illa victoria epulo insigniretur, cui et deceptor intererat et deceptus, medio in luxu evocatum a Tyndaridis poetam surrexisse. Et vix egresso, camarae ruina ceteros omnes velut uno communi tumulo sic opertos et confusos iacuisse ut dignosci non possent eruti. Poetam vita donatum sublimemque gloriâ abiisse.

"Nec mirum adeo caelestes non dedignari carmina, loquelam suam. Num enim alia lege ipsos [69] inter se fabulari credis? Mihi equidem dubium non est quicquid in caelo dicatur poema esse, ne sola oracula fundi poetarum lingua putes &emdash; nisi vero perfectissimum orandi genus hominibus concedimus, negamus superis. Vides quantopere lyras deceat divina pandere? Quia tamen eiusmodi carmina profano vulgo non magis sapiunt quam soluto stomacho robustior esca, hanc intendas, licebit, fallaciam. Nominibus priscis immutatis, res expones eo habitu qui maxime oculis blanditur. Suavem credant narrari fabulam fictisque veri imaginibus salubriter decepti, pulchritudini assuescant divinorum operum humanorumque officiorum. Reso[70]lutis mox paulatim ambagibus et cognito errore, se deceptos gaudeant. Sic pueros medicina melle imbuta circumscribit. Amarum enim est quicquid utile, sed amaritiem arte deponit. Conversa temporum ratione et a pristinae simplicitatis Genio devia, philosophandi quoque ratio mutari postulat, sicut vestis non omnibus temporibus eadem convenit. Nec opus fuerit in tali argumento cohaerere cuncta et adamussim respondere. Congruere pleraque satis est. Nisi quid tu aliter sentis."

Egit grates extemporali versu poeta de consilio non proletario, seque et doctiorem ab Archontis epulo et sanctiorem discedere et praecepti tenacem fore affirma[71]vit. Psyche autem hoc colloquium, quasi deorum fuisset, placido arripuit silentio. Ingenti vero sanguinis motu efferbuit, cum deducta mensa priore exponi cerneret tragemata regio apparata luxu, quibus omnibus una erat impressa Amoris effigies. In medio rerum phiala stabat argentea nec levis ponderis, Amorem aureum sustinens, ita positum ut arcum intenderet ori virginis. Ex hoc tamquam fonte non lympha sed merum purpureum quinque saliens venis erumpebat.(16) Tum nympha, principem intuens: "Itane? Amoris, sicut Iovis, plena hîc sunt omnia?" Subrisit ille et: "Si non fastidio est, inquit, haustus hinc vitales pete; ne sanguinem [72] perdat fidus amans, qui totus esse tuus vult." Simulque partem ingeniosissimae dapis obtulit cupienti.

"Quidni, ait Psyche, ad has novi generis lautitias, quae vim ambrosiam spirant, me arcessis, cum inusitatis laboribus exhaustam scias. Ibo equidem, quo aperta blandissimi numinis largitas vocat; excipiam ore purpuram, quam suis ipse iaculis excivit et totam deo me proluam. Tu eiusdem qua invitas humanitatis memor vitio mihi non dederis, si dulcedine evicta in ebrietatem declinaverit laetitia. Prosit mihi ad veniam sexus infirmitas." Haec dicentis verba tantus commendabat decor, tam mollis gratia, ut Sirenes illae, quae orbes caeli custodiunt, [73] suaves confundere sonos viderentur.(17)

Princeps, qui et ipse attulerat os favis plenum, quo latiorem aperiret disserendi campum, fecit quaestionem edique a singulis in orbem iussit, quid rerum cuique maxime placeret aut quid umquam deamasset. "Nam Psyche quid elegerit audivimus, inquit. Par est igitur a ceteris quoque non dissimulari cui homini vel deo potestatem in se fecerint. Iucundissima, uti reor, hinc emerget casuum varietas." Omnes itaque convivae gravida concusserunt pectora. Et alii quidem parcius pressiusque more Attico officium suum exsecuti sunt, quorum verba non traduntur. Ilpander(18) autem (id poetae [74] nomen) laxis habenis in amorum suorum historiam excurrit.

"Sedecim, inquit, expleveram annos cum de sententia patris in Ioniam me tuli, praeclaro Musico daturus operam, Leandro comite. Haud equidem mandatis patriis continebatur, ut puellis etiam vacaremus;(19)vacavimus tamen, ex more perditae iuventutis, quae Veneri et Baccho operari libertatem urbanitatemque appellat. Annum proinde cum essemus Ephesi morati, Leander quidem in Aureliae, virginis Italae, amorem incidit. Hanc munusculis, hanc castis basiis propitiavit, huic approbavit fides suas. Ego autem domi Musis meis cecini.

"Quid non vitatur pravo con[75]sortio? Erat nobis condiscipulus Xenocrates, cui mos ad oenopolam quendam frequenter divertere. Natas hic tollebat duas et praeterea neptem ex sorore. Natarum una, minor aetate, Xenocratem roseis genis fascinaverat. Gratificaturus itaque parenti virginis, quem oenopolam diximus, quo promptius is inveniret lucrum, compotores nos adduxit, haud ignavos sane. Paucis enim diebus cadi(20) exanimes defecerunt et materiam praebuere lessûs.(21)Vino interseri ludum placuerat. Una ergo puellarum, ceteris doctior (ut scias ne hoc quidem loco defuisse Castalides), praeibat nobis lepidum versiculum, quem unusquisque nostrûm sua vice repetiit. [76] Alium dehinc versum pari modo cum priore reddendum memorabat, et mox tertium addebat et quartum et deinceps alios, donec totum carmen cumulata exprimeret recitatio. Sicut iactu lapidis in stagno, unus primo exiguus orbis, plures inde ampliores efficiuntur ad novissimum usque qui ceteros omnes colligit. Simil fere ingenio Famam donamus poetae et pictores, cum inscriptione: CRESCIT EUNDO.(22) Itaque necesse erat ingravescere subinde memoriae onus et interdum excidere. Quotiens igitur memoria quis defecisset aut haesisset verbo, ponebat pignus, quod reluere poenâ lex iubebat.

"Mihi itaque pro supplico impe[77]ratum ut osculum pangerem Nysae, nepti patris familiae ex sorore, Naida referenti caerulo habitu. Peregi mandata fideli studio et oscula innumera haud reluctanti dedi. Ex illo misera sibi non constitit; non escam attigit, non potionem, ac ne somni quidem gustum cepit. Ignaris omnibus quae causa mali et nequicquam medicos tundentibus, ultimo fassa est dilectissimae aequalium mei se desiderio languere. Avunculus, ut hoc scivit, plagis expellere temptavit morbum, utque immaturus et pervicax amor absentiâ dissolveretur, alio flentem relegavit. Ego cognito quid esset actum miseratione inflammari, quod exularet meâ causâ, votisque et ge[78]mitu expetii absentem, quam praesentem neglexeram. Verum quid facerem? Multa impediebant, sumptuum maxime inopia, quo minus ad remotam currerem. Et adire epistolis volentem custos Charonte inexorabilior reiecit.

"Excidit igitur Nysa paulatim animo, novisque amoribus locum fecit. Sed frustravit levem animum levis fortuna. Iam Athenis et Alcithoë et Polycaste et Leandri soror, quam omnium sermones et ipse Leander mihi despondebant, aliis nupserant, cum Euthymiam mei cupidine flagrare, me furtivis cursibus, me oculis sectari nuntiatur. Dubius animi quid agerem, superbas moras eo usque traxi, dum alius, Thebanus [79] patriâ, praedam abstulit. Thebas itaque profectus ne inultum facinus esset, Thebanam captavi argento formosam. Sed non passi sunt Thebani tam opulentam civem avehi. Eodem fato Mileti fui. Precibus enim ambii mulierculam, solâ divitiarum famâ mihi notam, cumque aditum non haberet, nisi per commendaticias Archippi patrui litteras, cui cum patre meo graves inimicitiae fuerant. Tales et petii et obtinui, sed frigidissime perscriptas. Derisus ergo unde veneram abii. Ultro ego Cydippen virginem et Alcippen viduam, me Andromache contempsit.

"Pasithea relinquebatur infelici, quae ut iugaretur mecum carmine exorata est. Sed hanc adeo mei [80] diligentem fuisse ut quotidie mihi caput mulceret sandalio, vel Hyperboreis notum. Exigua tum temporis (fatebor enim) caelestium mihi cura, nec eorum consilio sed voluptatis ductu ad iugale foedus accessi. Illis habenda gratia quod resipiscendi spatium dederunt mihi. Impio namque damnato errore, Musarum illi, quae Uranie(23) dicitur, toto pectore me dedi. Hanc reginam, hanc dominam vocavi. Hinc origo mihi melioris vitae et sapientiae. Nec abnuit sane sponsum; immo turbidissimis rebus animum mihi suum auxilio probavit. Ceterum quia hanc mortali face domum ducere illicitum, sui loco ipsa mihi coniugem finxit. Nam interea Pasithea, fes[81]sa magis me tundendo quam ego vapulando, nodum maritalem fugâ solverat. Simulacro itaque marmoreo, quod a Praxitele perfectum carmine laudaveram, et animam indidit Uranie et mores meos. Cum hac socia Philista, uti nostis, beatos etiamnum annos exigo."

Noctem fere consumpserat festiva poetae narratio. Solvit ergo princeps convivium, et deducere virginem ad thalamum lychno praeeunte parat. Illa vero et comitem deprecata et locum, hortum sibi concedi pro cubili flagitavit: liberiori sese aëri nemoribusque insuevisse; vidisse etiam in horto casam myrteam(24) amoenissimi operis; sineret hac pro thala[82]mo marmoreo, gramine pro aureo lecto uti. Exoratus mitissimus princeps annuit. Obseratis igitur foribus ut in teneram herbam Psyche procubuit, somnum quidem opertis oculis invitavit, sed maior deus, sopori inimicus, pectoris amplitudinem insederat. Hic curis gravem, quotiens dormitaret, sagitta pungens innoxia excitavit. Erecta igitur in cubitum, revolvere animo coepit quicquid proxima die vel viderat vel audierat, et in omnibus quo conceptam flammam pasceret quaesivit. Imprimisque renovans memoriam stellati redimitique cervi, qui tam strenuum procuraverat periturae auxilium: "Quid si, inquit, Genius meus hic fuisset? Intellegis [83] peccatum tuum, Psyche? Iniuriam fecisti deis, accusatis totiens de tui neglectu. Tibi Iupiter nempe adfuit in luco suo. Tibi et Delia Theophrastum nocte monens profuit. Tune invictum Cosmum valuisses vincere, sine diis fuisset?

"Quis ille porro est qui excitat divos, qui conciliat tibi? Nonne Amor, deûm optimus, quem tu oculos a te dicis amovisse? Is est qui varios te casus experiri iubet, non ut opprimat, sed ut magis subinde attollat. En, quam felicem in locum per immites illas Syrtes ducta es? Aude igitur aliquando tandem sapere, et ex eo, quod mitescere hunc deum malis hominum nosti, spem divini reditûs immobilem concipe. Interim, si for[84]tuna reflaverit ac redierit ad consuetudinem suam, obdura, perfer, laeta periculis occurre. Intuere certissimum amoris pignus, sacram purpuram. Hac involvere, in hac proeliare, cum hac tuum sanguinem, si opus sit, confunde. Semper ama et quem ames cogita." Haec effata, mille oscula imposuit murici.

Tenebras iam submoverat Aurorae iubar, cum intentis in Amorem fontanum oculis, studiosa contemplatione virgo inhaesit. "Ecce, inquit, meum ver.(25) Ut spirat! Ut floret! Ut ridet! O vultum! O lumina, stellas extinguentia! O genas, malis rubentibus similes, quas ipsius pinxit ardor! O labella, quae perenni nectaris flumine ri[85]gantur! O caesariem, Colophonio(26) praevalentem auro! O pectus, intacta nive candidius! O alarum velocissimarum purpuram! O arcum praepotentem! O pharetram auream, quae me laesit!" Sensit, postquam haec locuta est, mente potius quam oculis talem se vidisse Amorem. Amor enim, quem aspectabat, gemmeus erat et unicolor. Sed, quemadmodum morbus regius visum vitiat, ut flavere existimet omnia, utque femina illa, quam noveram, rubicundis aegra oculis, sanguine oblitum putavit hominem, qui nive ex casu candebat; sic amoris violentia eam virgineis oculis obiecit figuram quam animo impresserat. Obiurgavit ergo pudens suam demen[86]tiam, non aliter quam si deliquisset coram arbitris. Mox id ipsum reprehendens quod se reprehenderit: "Quid autem peccavi?" inquit, et quasi iucundum vidisset somnium, doluit non conspicari se quod conspicatam autumaverat. Ingentique absentis desiderio exaestuans, nunc suspiria et basia iactavit in caelum, nunc in Amoris signum retulit oculos. Quandoque, ut aliud ex alio amantes cogitant, magnitudinem expendit operis quod movebat, et horrore nonnihil recessit. Rursus audacior facta, magnis argumentis horrorem submovit, et quotiens labare videbatur, occulta quadam vi a conflictu, ut Antaeus a terra, firmior surrexit. [87]

Omne forsan tempus inter talia fluxisset, nisi princeps salutationis officio perfunctaturus intrasset ianuam. Is, ut in Amoris imagine defixam advertit: "Video, inquit, causam quae hunc tibi thalamum conciliavit. Age vero, ecquid commode quievisti cum Amore tuo?" "Ita sane, respondit nympha, ut numquam suavius." Ridentes haec reciprocaverant. Ad seria deinde flectens heros: "Non officiam quo minus huius figurae contemplationi insenescas. Si tamen iuvat ceteras quoque effigies, quas in parietum spatiis artificis cura delineavit, oculis percurrere, adest interpres." Annuente superciliis virgine et speculandi gratiâ procedente: "Hoc, inquit, [88] Chaos est, ex quo sidera terrasque et pelagi campos divina vis haud secus quam gallina ovis incubans exclusit. Hîc Prometheus ex rudi limo speciosum corpus fingit et igne caelesti animat. Illic Gigantum ferox turba, montibus montes ingerens ut caeli cardines revellat iratum in se fulmen provocat. Hac parte Pyrrha cum marito gentem hominum, ultricibus undis pervastatam, lapidum iactu reficit. Iphigeniam porro vides, ut ad aram Dianae impavida expectet mortem. Quis autem ille, qui ex arbore diductis brachiis ad ramos deligatus pendet?" Expalluit virgo, prodeunte in conspectum hac effigie, lacrimisque furtim profusis aestuantes [89] papillas strinxit. Amoris enim os et pharetram et lugentes circum campos pictura referebat.

Nec fefellit ea res intentionem principis, sed acrius urgere eam nolens: "E gemma, ait, hic descriptus est. Quem ut in Erebo nunc cernis, ita mox in nubibus volantem et spargentem rosas aut in Iovis paterno gremio cum columba ludentem aspicies. Sed habeo quod abs te petam, si valeam impetrare. Dic mihi, ô virgo. Quae te procella in amorem numinis eumque tam acrem rapuit? Non ego detrectabo poetarum fidem qui de heroûm temporibus eiusmodi coniunctiones deûm hominumque prodidêre. Nostris certe moribus vix id fieri non negabis, [90] nisi quod Ilpander, ut audiisti, Musae nobilissimae amorem iactat. Neque ego te ab incepto revoco, quo emendas quicquid in amore vel Pasiphaë vel Phaedra aut Ciris, Cretae tuae prodigia, deliquerunt. Primordia et occasionem belli facinoris scire aveo." Suscipit nympha, et ordine quod petitum erat pandit.

"Spatiabar sola in hortulo, patriis laribus subiecto, et vanis florum gaudiis inhiabam, cum repente commotus aër leni murmure insonuit. Nec mora, Zephyrus alatus me invadit molliterque levat et crispantibus tumidam vestem auris trans mare vehit. Inhorrui primo, cum recedere domum, terram, et pendere [91] me supra fluctuans aequor cernerem. Et clamore et lacrimis animi refragantis metum exserui. Oraculi mox memor, coepi respirare. Etenim, cum me Alce regi Curetum Agatharcho peperisset, captus forma, de fortuna mea Apollinem Milesium consuluit, qui divinum mihi coniugium et plus quam regias opes, sed extra orbem nostrum, magnifico carmine promisit. Haec tum animo volutantem et expectantem sollicite promissi fidem, Zephyrus in ignotae insulae prato quodam florentissimo deposuit.

"Templum ibi, sive regia, vetusto marmore ad nullam exquisiti cultus speciem surrexerat. Intus autem (procul enim inspicere da[92]batur per laxatas fores) auro radiantur cuncta, interlucentibus gemmis. Quoque magis crederes deorum hanc habitationem esse, nemo quisquam oculis offerebatur. Ardebam sane domum ingredi et propius spectare tantae sortis opulentiam, sed superandum erat flumen, praealtum visu, ceterum quovis electro purius, totamque insulam recto findens alveo. Audacia cum armaret votum meum, credidi me placido amni, precata superos ut fortunarent liquidum iter meque in adversa ripa sospitem ac puram sisterent. Quod factum.

"Aedificio ut successi, luce repentina prope caecitas oculis offusa est. Ductae ex auro trabes; incrustatus testudine picturas gem[93]meas ferente omnis paries; marmor vulgo calcabatur. Iam fenestrae, excisae crystallo, nullam accipiebant noctem. Et, quo nihil mirabilius, praeparata magnifice cena omni illecebra invitabat. Aures insuper mulcebat digna Musis symphonia, nec apparebat tamen unde excideret. Plane attonita steti, ac interdum verane viderem an delusa somnio fingerem exquirere mecum coepi. Affixis mensae oculis, postquam diu inter cupidinem ac metum haesi, attrectavi tandem dapes, ne deorum beneficia respuere viderer, et rubro nectaris succo ad fastidium usque repleta sum. Denique et aurea sponda, quam roseis turgentem stratis Sarrana purpura obtege[94]bat, soporem expectavit meum.

"Adorato igitur numine, cuius tam felicibus donis uterer, somnum petii lassa gaudiis. Media amplius exacta nocte, cum vera obtingere somnia solent, considere mihi videor in herboso solo, quod dum intentius considero, turget ecce caespes in nescioquid Veneris flori simile, brevique mora interposita, puellus(27) enascitur, haud dubie sideribus pulchrior. Illum quidem venusta mulier, blando vagientem desiderio, cunis excepit aut gremio fotum uberibus appressit. Ego autem somno evoluta quid vidissem plane non intellexi. Postera nocte idem puer, paulo iam grandior et alatus, per apricum campum ludere et, cum pastores veni[95]entes cerneret, insidere buxo visus est. Illi, aviculam rati, ex insidiis ceperunt miserum, utque agnoverunt: " 'Morere, dixerunt, nequissime puer, qui viris etiam timeri vis.' Suboluit tum mihi de Amore, loci praeside. Tertiâ vice augustior et qualis superis videri solet, arcum in aethere lunavit, meque stridente sagitta fixit inter ubera. Ceterum sic parata erat sagitta ut cuspidem utrimque praeferens, ambiguo usu libraretur, et cum in corpore stabat, exstaret tamen minax cuspis. Tum vero me intravit calor et ignota pectus incendia stupuit.

"Nec iam dubium habebam Cupidinem esse in cuius regno viverem. Nondum tamen quo [96] res eventura esset liquido cognoscebam, sed variis iactabar cogitationibus, cum ad me columba pervolat candidissima litteras ore ferens, quarum hoc fuit argumentum:

Eros Psychae:

Ex quo te laesi, meum suavium, nihil magis curae habui quam satisfactionem. Quae non deerit si me accipere tuumque credere volueris. Haud exiguum sane est quod offero. Ac ne forte arcu venientem pertimescas, et ipsum tibi dono et quicquid spoliorum peperit. Non sic ad te venturus sum ut Iupiter ad Semelen venit. Vide ergo quid conducat rationibus tuis, et vale.

Encausto scripti erant codicilli, duplicique obsignati gemma. Quos ego milies exosculata, iterum iterumque [97] legi, perque omnes affectus errantem mutavi animum. Adeo difficile est deum capere. Tum honore imposito rubentibus aris, amicum veneror numen, ut quam primum sponsionis exhibere fidem velit.

"Somno ergo suadente, ut discessi cubitum, applicat se lateri meo sponsus. Sed nec tenebrae conspectum eius dabant, et ipse paulo post cum tenebris abibat. Idem proximâ, idem aliis ex ordine fit noctibus. Numquam aspicere contingit sponsum. Accipio oscula, patior amplexum, bibo gratam vocem, sentio ambrosium odorem, tracto parvulas ac tenellas manus, omne amoris genus fruor quantum potest illibato pudore. Oculis tantum nihil au[98]fero. Ipse thalamus, quo magis frauder optatissima voluptate, insolito nigrescit horrore: negant lucem suam gemmae; invidet splendorem aurum; nec umquam venit amans nisi cum nubibus.

"Mirabar consilii rationem et aegrescere animo incipiebam. Quid enim minus convenit amori felici quam carere mutuo aspectu? Ausa itaque sum, dato tempore, desiderium meum in divinas aures effundere. Permulsit mihi genas et anno exacto fore quod ego cupiam, nec defuturum fidei meae tam grande praemium ostendit. Alia item multa iecit, quibus et fatorum arcana evolveret et maerorem solaretur meum. Inter quae repente animum mihi [99] tam sincera, tam dulcis, tam caelestis denique invasit voluptas ut enarrationi verba deficiant. Plane inundari nectaris quodam torrente visa sum. Tunc homines diique arridere mihi. Tunc animam inter Phalaridis tormenta ponere haud recusassem.

"At ut nulla durat diu terrena felicitas! Deliciae, quibus loco tam superbo circumfluebam, ipsa assuetudine hebescebant ac perdebant paene voluptatem. Difficulter regebam luxuriantem prosperis animum, succurrebatque (quod est indignissimum) a cunctis hominibus desertam me vivere, si hoc esset vivere. Quam ob causam a nocturno petii amico sororis congressum mihi permitteret. [100] Diu restitit votis meis, non ignarus ille venturi; ultimo tamen cessit. Venit germana Cacodocia (nam haec petita, haec coniunctior mihi Sarce erat) Aquilonis remigio. Nec quicquam prius scitatur quam quali serviam marito. Ego ipsum quidem non aspici; ceterum multa excipi dei vestigia, totamque felicitatis meae seriem doceo, ex qua intellegatur Amori me decretam. Postremo nihil deesse praeter sodalitium.

"Irrisit illa simplicem et: " 'Nisi credi mavis, inquit, te informi monstro accumbere, viri condicionem diligenter explora. Deos esse plurimarum quidem gentium vulgavit opinio. Sed fuere semper qui altius erectâ mente vul[101]gari superstitioni reclamarent. Quodque alii ad deos referunt, hi callidius aut aequis certe rationum momentis a natura et corpusculis illis individuis ducunt. Simulacris volantibus debentur multa quae vulgus imputat diis; non pauca etiam ad fabulas redundant. Quod ad Amorem quidem attinet, inanis poetarum lusus est. Age, si deus est, qui thure coli postulat, qui iugali diligi amore, qua de causa non aspicitur? Quid ita tenebras et avia quaerit? Fraudem parat aut latebram deformitati, qui obscuro noctis utitur. Videris ergo cui nupseris.'

"Adhuc nihil me mutaverat tam horribilis declamatio. Immo totam impietatem retundi valide [102] credebam si experientiam pro diis testem facerem. " 'Non me movet, inquam, quod tu, proiectissimae audaciae mulier, de deorum numine sentis. Ego deos esse quotidianis experimentis, quorum aliqua prorsus singularia habeo, credo. Omnisque vitae meae ratio, hac sapientia nixa, perbelle sibi constat. Quae de exordio universi, de actis deûm, mundique forma ac legibus, et conscientiae iudicio philosophorum sanctissimi consignaverunt, nonne plenâ veritatis luce ac prudentiae fructu se approbant? Equidem melius aliquanto cum rebus humanis ageretur, si horum valerent placita. Iam deos malos esse, qui clades inferant mortalibus dolisque [103] saeviant, quis neget? Rem publicam non attigerit oportet, hoc qui non concesserit. Immo se ipsos non excutiunt satis qui monstrari sibi malos Genios postulant. Si vero hos admittimus, nonne alios contra admittemus et amplectemur bonos, quibus mundi stat tutela? Amoris tamen haud agnoscis numen, quem ego solum prope deum dixerim. At enim oculis non vidi. Videbo, si dictum expectavero tempus. Interim haberi quod non videam plus satis est.'

"Animadvertens soror hac via nihil profici, aliam instat: " 'Non descendam, ait, in scholasticam litem. Habeat deos suos orbis. Tu quid habeas, et atrumne an candi[104]dum, omnino incertum est. Quare cum obdormiverit maritus, lampada furtim, si quid sapis, et pugionem cape; his armata, torum (Quid enim fraudis habet exploratio?) suspenso gradu pete. Si Amorem videris, qui deorum omnium formosissimus traditur, pro superi, quantis amor et laetitia tua incrementis se efferent! Sin autem, quod nolim, horribile portentum se aperiat, tollendum esse ferro vides.'

"His verbis dolisque omnis mihi constantia excidit, nec dubium fuit recte explorari. Accessi igitur avidissima cum ferro et igne, et ancipite animo et stertentis corpus curiosius inspexi. Sicut is quem fulmen afflat repente consternatur, sic inhabilem me stu[105]penda dei pulchritudo perculit. Nec minus territa maiestate toto corpore cohorrui, simul candens oleum effudit tremula manus, et dominum subito flagrantibus guttis excitavit. Qui planctu miserabili dolorem efferens cum me, cum arma, cum flagitium cerneret, non pari quidem vindictâ saeviit, sed arcu pharetraque sonante indutus verbo citius avolavit. Nec deinde oculis meis redditus est. Quem non in culpam demens vocavi? Quem non locum eiulatibus et lacrimis implevi? Meum corpus tota lampade perfusum diceres. Sorori maxime iratos semper deos imprecata sum. De cetero nec hominem esse nec spirare me putavi, tantis orba deli[106]ciis. Neque ferens loci aspectum, cui Amor non inesset, ope Favonii imploratâ et peragrato terrarum orbe nec invento tamen ocello meo, in solum patrium me retuli."

Liber tertius

Desierit loqui Psyche. Princeps autem admiratione aliquamdiu mutus et diversissima narrantis fata eodem animo, quo ipsa subiit, accipiens, in sororem eius, caput mali, irâ fervidâ detonuit et: "Si mea, inquit, germana fuisset, haud minus infelicem reddidissem. Sed inveniet, spero, ultrices Diras. Non te solam certe proditione laesit." [107]

His dictis avocatur princeps. Adfuitque famulus a Drasterio, fratre Theophrasti (qui et ipse accubuerat hesternae cenae et Psychae subtristi venationem suaserat) compar donum exhibens. Erat cultus et arma venatoria, pharetra Attica cum sagittis. Equus item ducebatur, mole pariter et candore eximio, omni denique luxu et opulentiâ onustus. Vibrabant lucem Sole lacessitae phalerae aureae. Frenos rutilantes varia distinguebat gemma. Ex fronte et ex collo aurea monilia pendent. Tergum purpura Meliboea, cuius oras molle crispabat aurum, instraverat. Ad exemplum Cyllari, qui Pollucis Castorisve habenis paruit, factum dixeris.(28) Laetata [108] virgo muneri suo verbis modestissimis occurrit. Attulit deinde vagus rumor Cosmum praeter aedes Theophrasti captum trahi, sed postquam ad fenestras itum est, alius latrunculus in pice haerens se ostendit.

Ceterum absumpta cena, quam horto inferri princeps iusserat ut virgini plurimum gratificaretur, postera luce in Piraeeum animi causâ una proficisci placuit.(29) Inter vias Psyche, ne Eleusinae matris sacra peragi viderentur, de moribus civium reique publicae statu, de Cecrope conditore et virtute Thesei ac Codri, et quae alia nomina antiquitas sacraverat, varia requisivit. In primis sectas philosophorum ac decreta praeci[109]pua perdoceri generosâ mente appetebat. Ergo princeps: "Non infitiandum est, ait, donum e gremio deorum longe amplissimum nobis defluxisse philosophiam. Sed, quod pariter fatendum habemus, non plus fortasse salubrium herbarum quam sterilis avenae et malorum graminum tulit. Vellem castius a plerisque coleretur. Ardent equidem &emdash; quo nihil minus sophos decet &emdash; omnia dissidiis, quae numero sectatorum temporisque spatio in tantum excreverunt ac induruerunt ut medelae locum non reliquerint. Tristis ac pudenda rerum facies. Quid igitur? Compressis sedendum manibus ut silvescat ex toto desertus ager? An pacis specie obruenda sa[110]lutaris veritas? Non opinor. Nec id Iupiter sinat ut saevire falce et animi errorem capite plectere iubeamus. Quod quid aliud foret quam excaecare rationem et communem omnium stragem poscere? Sed nec fidem qua continemur, ex qua boni dicimur, eâ gratiâ violare vel sub aliis causis fictisque criminibus eiicere insontes et expilare suaserim. Obviam igitur eundum erroribus, sed doctrinâ, sed verborum acie, quae deprompta ex Amoris tui armatura videatur. Reliqua fatis permittemus."

"Non ergo, inquit Psyche, componi possunt tanta dissidia?" "Non, subiungit Theophrastus, nisi per miraculum aut mundi finem. [111] Possent equidem si admitteretur bona mens ac recta ratio, et si veritatis cura aliis commodis posthaberetur. Brevisque adeo via est tollendi controversias." "Quae tandem?" ait curiosa Psyche. "Haud immerito, inquit, rogas. Dicam vero non de omnibus sectis alioqui notis aut leviora disquirentibus, sed de tribus illis quas Iaëtius et Elurthus et Lucianus regunt.(30) Omnes hi vestigant res divinas et effata numinum, sed diversi. Quod si primus obsequi oracula quam interpretari mallet; tertius credere quam scire; iam pax cum secundo esset. Explanabo quod dixi.

"Nosti leges duplicem pati interpretationem. Aliter interpre[112]tatur eas legislator, aliter iureconsultus. Hic, ut minister, leges legibus explicat nihilque promit quod non verbis aut sententia legis liquido comprehenditur, aut si aliud promat, impune non auditur. Ille, ut dominus, libere valideque tradit etiam quae egrediuntur verba legum ac sententiam. Quaero iam, si quaerere dignum est, qualis hominum interpretatio divinis oraculis congruat? Iaëtus et Lucianus interpretantur ut legum latores: hic insurgit ratione, ille auctoritate. Elurthus iureconsultum imitari mavult. Nemo quippe probaverit ulli mortalium tam amplam esse tributam potestatem, vim, et intellectum ut interpretari divi[113]na possit tamquam legum conditor et a verbis aut sensu latum unguem discedere. Aliter non philosophus, sed aut deus foret aut certe plus quam homo. Ac reverentius utique est de actis deûm credere quam scire. Neque aliter divina constant. Solvitur imperium in humanis etiam rebus, si his qui iubentur interpretari iussa et quaerere licet. Ideoque Creta tua legibus hoc repressit. Si qua vero sunt ambigua et illiquida, ad interpretandum nullo modo nos tenent. Haec si momento suo ponderarentur, facile in foedera coirent dextrae."

Excipit virgo: "Liceat in his philosophantium concertationibus mirari deûm patientiam. [114] Nonne enim Pallas, quae has arces insedit, bene consultura honori suo videtur, si huiusmodi pugnas publicis suppliciis aut aliquo modo averteret? Quas cum videt obtrectatorum vulgus, pronâ in deterius mente, ipsi philosophiae tribuit quod est hominum vitium. Eoque et religionem ludibrio habens, temeritate utitur pro sapientiâ. Ac Elurthum quidem modestiae praeceptorem recte prospicere securitati suae censeo. Reliquos autem tantum sibi permittere in divinis rebus ne cogito quidem sine horrore ac multiplici metu."

"Altius, inquit princeps, haec evadit percunctatio. Ne tamen putes curam atque cogitationem [115] meam talia effugisse, scito non temere a superis has rixas ferri. Ipse adeo, si Pallas essem, non aliâ potius ratione famae meae et ultioni advigilarem. Iaceret omnis deae cultus, frigerent arae, desolarentur templa, si remotis dissentionibus tam proclive et tralaticium esset sapere. Quid aquae, rei optimae, tantam vilitatem attulit quam quod facile ab omnibus hauritur? Eodem modo vilesceret veritas, si non in profundiore lateret puteo. Saevit Eris in medio scholarum; displicet; quid postea? Hac cote veritatis ac religionis amor, cura, studium exacuitur. Hoc stimulo ad Minervam implorandam mentes aguntur. Hoc Lydio velut lapide(31) [116] sapientes a vulgo palam discernuntur. Quid? De praemio veris philosophis a deorum benignitate reposito tam humiliter tu sentis ut pro eo non sudandum aliquid ac depugnandum putes? Et ideo patitur deorum lenitas, suum ipsorum numen quotidianis culpis offendi, suosque cultores fanda infanda ferre, ut et innocentium virtus latius splendeat et iustius evehi ad tanta praemia videatur. Potuerat deus ille, qui hominem e luto finxit, eum sic instruere ut errare nesciret, nisi hoc ipsum prudenter voluisset esse partem praemii. Gradibus enim dividit benignitatem suam. Atque ut mundum non simul effinxit, sed Chaos primo, variis rerum semi[117]nibus turbidum, inde singula paulatim extudit et elaboravit, sic genus hominum non confestim ac simul perficere statuit. Binos velut mundos informavit, priorem rudem quadamtenus et confusum, absolutum alterum et concordem."

"Doces me, reponit nympha, digne de caelitibus sentire, eorumque amorem stimulis haud mollibus exsuscitas. Sed regrediamur unde divertimus, et audiam in quo discordent maxime quos nominasti." "Iaëtium, inquit Theophrastus, et Lucianum dicis? Nempe ille nimium, hic parum agere; Colossos ille extruere, hic milium torno polire videtur. Elurthus in medio relictus generosioris sapientiae tuetur partes. Longum est [118] praecepta cuiusque singillatim exsequi. Summam ut illustri quadam ratione cognoscas, reduco te in domum ubi nata es. Propone animo binas sorores, quarum indolem nuper exposuisti, et te primam omnium respice. Quod domi tuae Cacodocia est, magistra curiositatis, id Athenis Lucianum esse puta. Sarca Iaëtio recte contuleris, cuius doctrina haud paulo crassior ad quaestum currit. Omnia haec repudiare didicit sana ratio, sicut tu, formosa tota ac magnanima, ad caelum sine ambagibus raperis. Quantum animadvertere in Iaëtii iuxta et Luciani praeceptionibus potui, non parum erroris in eo vertitur, quod decreta veterum legesque numinum, contra [119] loquendi rationem, transfigurant in id quod ipsi sanciunt vel suspicantur. Hoc si in foro etiam audenti conflaret indignationem, quidni deorum animos penetret? Ostendi id nuper alteri, sed nihil aliud ab ipso tuli quam iratum silentium. Relinquo igitur pervicaces suae plectendos imprudentiae, et bono veritatis in secreto fruor."

Ibi Psyche: "Ut haec video, perimi facile possent lites omniaque in meliorem statum reponi, si homines ad exemplum meae philosophiae Amoris sacra ferrent. Sed hoc accipias velim non de sacris exterioribus, non de unguentis, sertis, et coronis, verum de oblatione mentis. Intereunt vitia, dif[120]fugiunt errores, ubi Amor regnum tenet. Postremo non in una sede commorantur Eris et Eros. Parata sum ostendere, si iusseris, in quolibet errore, in quolibet vitio mortalium, peccati rationem ex defectu amoris aliquid trahere. Sed hoc accedit molestissimum quod, qui discrepant sententiis, se invicem acerrime oderunt maloque afficiunt quos vel miserari debebant vel audire et amplexu iungere. Quamobrem primum ego sapientiae decretum habeo odisse neminem, proximum vera fide omnes diligere, superos primum, inde mortales.

"Quid est, o miseri homunciones, quod Amorem adeo refugitis? Ipse dat, ipse alit et continet [121] omnia; ipsius sunt, ab ipso ortum habent quaecumque spiritum trahunt; ipsi militemus omnes concorde studio. Cupidinem sequamur, non turpem illum Erebo satum, cui Cosmus meret, sed honestum Iovis filium, qui mihi imperat, nullis exceptionibus. Nemo igitur est omnium quem oderim aut odisse valeam; omnium hominum misereor, quos error et odium suum miseros fecit, eorumque causam puto meam. Reducere eos monitu, exemplo, aut votis saltem nitor. Et cum ira aut severitas necessaria est, vix sufficio scenae, vix verba vultumque tam docte fingo ut iracundiae insit decor, ut acrimoniam habeat obiurgatio, aut misericordia non [122] transluceat. Tantumque abest ut laedere ultro hominem aut pugnis incursare sustineam; bestiarum quoque me miseret. Ipsum enim pulsare Amorem (quo nihil finxeris detestabilius), ipsum rursus torquere oleo ardente me putarem &emdash; nisi quod flagitia efferi Cosmi patientiam mihi excusserunt. Haec, cum haud dubie sint bonae mentis, si ignorant homines, ignosci potest; si sciunt, quantae est dementiae non rectum iter ingredi, non occupare tandem et tenere id quod ipsi fateantur optimum esse? Nihil est quod vereantur aemulationem meam, si mecum pariter amaverint Amorem, nec ipse quemquam dedignabitur."

Excepit Theophrastus hanc [123] puellae orationem plausu admirationis pleno, seque honorificentissimis verbis scholae eius mancipavit, etsi fassus est nec tam grati illam saporis quam esse debeat, nec in abiectis et neglegentibus vulgi animis comprehensuram esse. Sed discerent damnis suis, qui bene praecipientibus laboris sui fructum inviderent.

Inter haec caelum repente nubibus sordidum et longinquo murmure intonans ingentem viatoribus nimbum, Austri velut praeconio, denuntiabat. Properarunt igitur vicinum iam Piraeeum et tuta tecta subire. Et postquam venti tempestatem fugaverunt, spectaculo portûs CCCC navium capacis deliniti viam domum ver[124]sus relegerunt. Nec multum spatii confecerant, paucis famulis longe sequentibus quo liberior esset sine arbitris sermo, cum ecce sceleratus Cosmus, agrestium collectâ manu cinctus, invadit imprudentes, temptaturus utique et raptum virginis et principis caedem, nisi fortitudo sua periclitantes liberasset. Quippe et princeps, recluso terribilis ense quem inevitabilem Vulcanus fecerat,(32) latronem ingruentem magno vulnere repressit, et audax virago praetendens pugionem facinorosorum globum omnem in pudendam fugam vertit. Aderant enim iam et servi, non defuturi muneri suo nisi dominorum alacritas praevertisset. Nec requievit tamen perditissimi la[125]tronis malitia quin repulsam totiens audaciam in diriora ageret.

Nam ut primum noctis reditus humum tenebris operuit, in intima illa silva, prioris sceleris teste, circulum primo duxit lêvi bacillo quem aesculo(33) defregerat. Tum pullo habitu succinctus et albente vitta ligatus caput, imperioso murmure (horrendum dictu) Manium pessimum, Philotimum, infernis sedibus excire aggressus est. Haud mora, adfuit ad hanc vocem deus, et quid ergo vellet sibi nequaquam blande interrogavit. At ille cunctatus paulum rogat contra numquid ipse Philotimus esset. Et cum hic totis cornibus annuisset, latro subitam in iram motus: "O mendacium, [126] proclamat, tragicum impudensque! Ego autem Philotimum non nosco neque a Phylargyro visu distinguo? Non illius vocem, non incessum, non supercilia memini? Equidem, si nescis, genus vestrum familiarius novi quam ministros meos. Facesse igitur hinc ocius et alium quem circumeas quaere; mihi mentiendo perdis fallaciam." Deprehensus velut in sicco impostor et nonnihil confusus excusavit absentiam Philotimi, negotiis tam pleni ut unius opera vix iam sufficiat rebus, utque se distringi clamitet ac plura subsidia, plures inferorum copias expostulet. Verum nihil haec moratus Cosmus in sublime sustulit cantatam virgam et boantis tergum lentis ictibus [127] sulcare coepit, subinde increpans: "Scelerum cumulatissime, non dabis hodie Philotimum? Aut cedo illum aut ad superos ego deficiam." "Dabo, inquit, dabo si potero." Et hac lege dimissus vanescit.

Nec multo post Philotimus adest torvum tuens et importunam stomachatus est interpellationem: se barbaris quibusdam regibus incubuisse ut animos eorum amicosque in bellum accenderet, et multi sanguinis et plurium annorum opus, suavissimam Plutoni tragoediam, qui haec tempora genialiter agere cum Proserpina decrevisset; id impedire non debere qui se Ditis filium praedicet. Exsecratus Cosmus nugas quibus mora fieret incepto, minis expo[128]stulavit ut momento Psychen puellam, Athenis iam hospitantem, per auras sibi innoxiam sisteret. Negavit ille absque regis veniâ id posse perfici longeque recusavit: Psychen Amori deditam sacramque esse; at in familiam deorum nihil Orcum iuris habere. Ergo fremens Cosmus peteret veniam, properaret iussit. Tali cum imperio Philotimus instar fulguris abiit et regiam Erebi petivit.

Ad Erebum pronum atque praeceps iter defert, nec (ut quidam memoravêre) Styge aut Acheronte novies munitus difficilem praebet aditum, qui nautae demum opem expectet, sed continue haeret terrae et undique versus immanibus hiat faucibus. In has qui [129] semel inciderunt (quod perfacile evenit; non restitit enim his quos citat Orcus, quamvis solida ac petrosa terra, sed cerae liquentis modo cedit) tanta continuo praegravantur mole ut nullâ vi ad altiora reditum inveniant. Non enim iam mollescit humus, sed omni densior adamante regressuris obstat. Ipse Erebus nullâ amplitudine vel sublimitate pro tanto incolarum agmine insignis est. Nam in medium terrae umbilicum, quod centron vocant, aequâ undecumque distantiâ recedens, ut omnibus aliis commodis, sic in primis eget spatio. Obstant sibi mutuo onerique sunt qui incolunt, ac praesertim dii inferi mire inter se implicantur ad unius monstri [130] horrendam effigiem. Nihil ergo prius suspirant qui huc relegantur, sive dii sive animae, quam libertatem. Auri loco et lapillorum, qui nostris palatiis superbe praefulgent, acutis flammis ardent omnia. Subtiliores tamen illae sunt quam ut humanus visus capiat; sentiuntur prius mortis quadam perpetuitate. Nam si quid crassius innatum est, egeritur spiraculis, Vesuvio, Aetna, Hecla. Omnia igitur procul sole nox et terror obsidet. Forma Tartari, quemadmodum et caeli et terrae, orbis speciem effingit. Extremis partibus circumfusae trepidant nocentium animae. Interiores dii (nisi cum officii causâ locum mutant et hominibus cruciandis per[131]miscentur) medio loco principem suum accipiunt. Poenae, quarum ea perpetua est officina, tali ordine exercentur. Lenior ignium ab extrema regione fervor subinde crescit, medio Erebi acerrimus. Quocirca, ut levius quisque aut gravius, rarius aut frequentius deliquit, sic a poenarum illo puncto longius aut propius abest. Mitissimus supplicii gradus omnem humanae saevitiae modum qui quidem cogitari potest transit. Quantum mortalia ab aeternis, definita ab immensis distant, tantum terrenae coercitiones ab exemplis Orci recedunt. Proin continenti miserorum omnium gemitu, qualem vel audire perire est, et discorde convicio omnis personat haec re[132]gio. Vagitus tamen nulli audiuntur, seu quia non intersunt, seu quia rariores vociferatione maiorum opprimuntur. Omnium vero maxime sonori audiuntur milites. Hactenus ex antiquo carmine Tartari, quem omnes fugimus, pauci evitamus, aperuisse secreta fas sit.

Hîc cum Philotimus mandata Cosmi ad Plutonis solium pertulisset, ambiguus haesitavit rex quid faceret. Non erat inscius Amori sociatam Psychen, sed relictam eo ardentius amare. Decrevit igitur legationem in Cyprum per quam sciret utrum deus (quem ut sensit, sic timebat maxime) vindicaturus esset Psychen raptam, an omnino dereliquisset. Nec alius ad hanc [133] provinciam aptior videbatur ipso Philotimo, ad ingenia magnarum aularum ficto. Errabat forte Amor in silva myrtea, tristis, gemens, ut facile appareret aegre tolerari solitudinem annosque viduos, nec commissurus videretur ut diu se pro virgine plecteret. Ex quo spes modica affulsit legato obtinendi quod vellet. Exposuit tamen herilia postulata et, accensis vehementer Psyches iniuriis in Amorem, ut Cosmo iungenda et Orco punienda dederetur satis audacter petiit. Amor non oblitus maiestatis suae et affectum celans petitionis partem concedit, partem negat. Quod Orco postularet virginem reprehendit; quod Cosmo peteret admittit. Nec ignorat [134] Veneris instinctu fieri omnia. Miratus facilitatem Philotimus et superbo discedens ovatu, ilico Psychen in delubro Amoris summo mane sacrificantem praedam Cosmo abripuit. Nec mediocris inter bonum eius malumque Genium pugna fuit, illo revocare raptam, hoc prodere annitente, sed duorum praevaluit violentia. O deserta! O misera! Quo te digno satis gemitu prosequar? A quo rapitur, cui prostituitur caelestis illa forma?

Interim ignara Psyche a Philotimo se ferri (oculos enim fugiebat) nihil primo turbata est nec aegre paruit. Zephyrum rursus inservire sibi putavit. Laeta quin etiam ac spe tumens cum per auras, velut diva curru, inveheretur, [135] cum nubila divideret terrasque despectaret, tantum non Iunonem se credidit. Sic adiri sidera dixit. Ubi vero invisum e longinquo latronem et vidit et agnovit, et in eius sinum demissa infelicitatis suae Genium sensit, ibi vero deficiens et caecata subito monstro vocem quoque ac flendi solatium perdidit. Nec deum quidem advocare sibi vel audebat vel meminerat; tantum erat animi deliquium. Conclamatum esse iurares. Praedo contra, quasi caelum manu contingeret, laetitiâ exundavit et: "Teneo te, inquit, fugitiva, propter quam quater paene vitâ orbatus sum? An nullos deos esse existimasti qui te ditioni meae redderent poenasque fallacis animi exige[136]rent? Aspice, et mea numina votis damnant. Verte te in quascumque formas; superos omnes in auxilium voca; non elapsura iterum es manibus meis." Admonita his ultimis verbis Psyche ne quid omitteret inexpertum, inclamavit strenue Amoris potentiam. Et iam deus ipse suâ sponte, cum impia contemptoris verba in nube audiret, contenderat arcum, telo imposito non quale solet. Erat enim lectum non ex aureis illis ac vitalibus, sed plumbeis letiferisque. Nec fefellit ictus; latere enim soluto, sic relabentis iecur tetigit ut cum gemitu inceptum pariter ac vitam desereret, telisque irati Amoris nullas artes, nullam vim obstare testaretur. [137]

Novum quasi principium ea res Amori attulit, quo deus virginem, virgo deum intra se receperat. Illum mirabiliter delectabat quod puella tot malis, quae subinde graviora inciderant, ac novissimo praesertim, ultra quod non detur gravius, tam viriliter restitisset, quodque licet altiores spiritus coepisset gerere dulci fortunâ ebria, descendisset tamen et hosti cognito opposuisset priscum robur. Nihil concessisse eam mortis metui; triumphasse inter adversa; constitisse fidem simul ac pudorem. Apparere iam Veneri utrum digna sit divino amplexu. Virginem e diverso summo gaudio perfundebat opportunum dei auxilium, quod audaci [138] spe celerius invenisset. Agnoscebat enim telum in latronis corpore fixum et, nisi impurissimo sanguine profanatum esset, osculabatur. Hoc signo evidente, quis hactenus exstitisset sibi patronus laetissimâ aestimatione recognovit. Et nunc vacuum sibi tempus esse quo, ex Orci faucibus erepta ac quietiorem in statum collocata, auctori tanti muneris gratias, laudes, hymnos solveret sensit. "Utinam, inquit, in caelo essem ne non digna deo perpetim canerem! Sed pecco fortasse, quae laboris loco grandius affecto munus." His et talibus implicita cogitationibus, Athenas, quas repetebat, imprudens praeterierat. Remensa igitur viam, Theophrasto [139] stupenti familiaeque universae quicquid acciderat enarravit.

Nec contenta verbis inter auras perituris, penicillo sollertissimi pictoris casus suos memoriae dicavit, ac pendere in pergula Theophrasti iussit. Domi quoque post reditum Amori tabulam suspendit aeneam, his signatam verbis:

AMORI, CAELITUM OPTIMO MAXIMO, PSYCHE HANC TABELLAM MULTIPLICIS BENEFICII MEMOREM SACRAVIT: QUOD PER FECUNDAS NUPTIAS PARENTIBUS SE DEDISSET; QUOD FECISSET PULCHRAM, IMMORTALEM; QUOD IN PERPETUUM VITAE CONSORTIUM ELEGISSET; [140] QUOD PECCANTI NON DEDISSET MALUM, NON CLAUSISSET ANIMUM SUUM; QUOD PUDOREM EIUS A PRAEDONE COSMO SERVAVISSET; QUOD HOMINEM INDUISSET FOVEA, QUAM IPSI COMPARAVERAT; QUOD IN LUCO IOVIS MERCATORES AUXILIO MISISSET; QUOD IN NEMORE ATTICO SILVANI PER THEOPHRASTUM, SOMNIIS EXCITATUM, CERVO MIRABILI DUCE, MORIBUNDAE SUCCURRISSET; QUOD MALUM GENIUM, NE NOCERET, REFRENASSET, ET RAPTOREM COSMUM VINDICE TELO MITIGASSET. [141] LEGITE, POSTERI, VEL TENETE POTIUS QUOD LEGISTIS ET AMARE AMOREM DISCITE.

Haec tabella, ut discrepant homines iudiciis et interdum, quo sapere putentur, caelum vituperant, variis rumoribus dilata est. Describere aliqui et laudibus ferre; plures excipere risu ac lascivis interpretationibus in profanum iocum trahere. Qui honestius, putabant tectius fuisse agendum nec irritandas tali imagine libidines corruptae iuventutis. Publice namque oculis paene subici quid in umbra virginis formosae pudor timuisset. Nonnulli fabulosa pro divinis tradi querebantur, aut illa potius commendabant aera, [142] quibus arma strenuorum ducum vel prudentium regum paces signarentur. Amor autem, carminis pars maxima, cum hanc ipse tabulam vidisset seque et gesta sua in scribentis fide probavisset, plausit alis, actutumque in sinum virgini pulcherrimum demisit munus, radiatam coronam. Quam puella eo gaudio, quo par erat, acceptam simulacro Amoris imposuit.

His confectis rebus in patriam reverti statuit et laudatâ multum hospitis beneficentiâ urbem Palladiam reliquit. In via Cupido, Mercurii faciem indutus, Psychae suae se comitem praebuit. Tum, quo splendore in caelo nuptiae appararentur bellae Cressae, uti Bac[143]chus cum Cerere ambrosium curaret epulum, uti thalamum divinum adornaret unguentatis manibus Hebe, uti coronam auro solidam sceptrumque gemmeum caelaret Mulciber, uti solium praecelsum ostro insterneret Iris, uti vestem nive candidiorem e Serum vellere nerent Parcae, et occurrere triumphanti pararent mille Cupidines, stupefactam edocuit. Tandem Psyche: "Obsecro, inquit, comes, quia te caelo a Secretis esse video, interiorem eius formam et habitum coepta humanitate mihi expedi." Subiit ille libens quod imponebatur onus, et praefatus tantum se expositurum quantum scire terricolae fas esset, hunc in modum disseruit. [144]

"Primo caeli regia, Orco quam maxime contraria, in immensam extenditur amplitudinem, quae non vasta et supervacua, sed regalibus palatiis ad stellarum numerum occupatur. Singulis caelitûm sua domus, eaeque sibi invicem connexae et undique perviae habitantur. Sed et illis paratae aedes, qui nondum caelo recepti humum pervagantur. Nec vero tecta pari assurgunt magnitudine (quod in terris pulchrum habetur) sed pro maiestate habitantis, alia aliis celsius eminent, cultuque et opibus praestant. Sed nec sparsim magna modicis intermixta sunt. In ipso caeli vertice Iovis regia tam alte educta ut nullus assequatur visus. Huic altissimae [145] quaeque aedes proximae miro ordine, mirâ geometriâ: nec latera tantum praetexunt, sed in orbem circumveniunt, ut unum quoddam immane templum stare videatur. Ita, quo penitius quis caelo se infert, hoc augustiora subinde et magis mira videt. Intus in tabulis omnia quae possessorum quisque in terris bene fecit aut pertulit vividissimis reddita coloribus visuntur. De cetero ornatu non est facile praedicare. Neque enim auro et argento absolvitur, nec beryllis et unionibus. Quae huc collata, purgamenta dixeris, sed incomparabili nobilitate materia cum arte certat. Nihil est ad hanc magnificentiam quidquid in Amoris insulâ stupuisti. Hîc et [146] virtus oculis aspicitur et divina sua pulchritudine mirifice omnes trahit. Litterae quibus utuntur superi illarum praebent similitudinem quae Aegyptiis in arcanis sunt. Cantant cum loquuntur, omniaque ad symphoniam peragunt. Sole non indigent; ipsi namque meri Hyperiones, diversae tamen molis, ad stuporem oculorum miscent fulgura. Ambit hanc civitatem murus flammeus, murum amnis crystallinus, in se ipsum semper mobilis."

Haec Amor sub Mercurii persona verbis multo nectare imbutis dedit. "Quin age, inquit, ut sis doctior, etsi lumen illud caeli longe illustrius est quam ut humana acies ferre possit, eius tamen ra[147]dium quendam specta." In hoc verbo caelum diduci et rimam auream longo tractu referre visum est. Patuit per hanc secreta superûm felicitas et forma inenarrabilis, quae Psyches animum tanta dulcedine pervasit ut bene emi hunc aspectum mille mortibus iudicaret. Nec iam molestum sibi iter fassa est, et libenter in posterum quae vellet deus perpessuram, etiam si montes mali in se irruant. Iuberet nunc aureae lanae partem, vel ex Styge aquas ferre; iuberet Herculis labores revolvere. Sed dum acrius quae videt tendit persequi, momento temporis obducta est rima et tota voluptas, instar somnii, evanuit. Quemadmodum in theatro velum, quod sublatum [148] aliquamdiu pependit et varia intus ostentavit, subito devolvitur.

Ut Cnosson rediit Psyche, plena caelestibus deliciis, non obscuram per segne otium vitam duxit. Magnis intenta operibus, primum omnium sorores, scelerum repertrices, in vincula coniecit. Procorum agmen voluptuarium insulâ exegit. Iovi patriam reddidit, fano cum Corybantibus restituto, sic ut terram atque antrum suum iam agnosceret frequenterque coleret. Amori quoque templum posuit, sacra instituit. Nec ullam praetermisit festam lucem quin deum circa rura impensius quaeritaret. Virgines omnes armis Cupidineis exercuit, pharetramque et arcum, ut Spartanas, ferre docuit. Minois [149] divinis legibus situm atque senium abstersit, puerisque ediscendas ad lyram praebuit.

Et quoniam in templo marmoreo quod numini suo fecerat ipsa sacerdotis munere fungebatur, facienti quadam die res mira obvenit. Etenim dum reficit ignem sacrum et agnarum corda prunis ardentibus imponit, simulacrum Amoris offert ei munus eximium, cornu copiae, quo non parum laeta communiter cum amicis usa dicitur. Ex hoc ego profluxisse reor Cretensium Andreia, hoc est, convictus atque mensas publicas.

Interim novo illo pabulo flamma qua candebat pectus eius mirifice adolevit. Nec iam dapes, nec somnus, non amici illi curae. [150] Nihil erat in terris unde decerpere voluptatem vellet. Vix adeo curare corpus, vix necessarium ei cultum dare. Etiam rarius visebatur in publico. Sensit nutrix animadvertitque genas alumnae totumque corpus infestâ macie exedi, in diesque magis cadere. Quaerens itaque causam tabis magis adeo ut solaretur quam quia nesciret, hoc responsum tulit: "Nosti ingenium Amoris, qui extenuare et absumere clientes solet; qua de causa soleat in abdito est, nisi forte puer neminem esse grandiorem vult quam ipse est. Sed mihi dulce ita consumi." Hîc nutrix: "Possum tibi, si audire grave non est, causam ex facili indicare. Nam haud modico temporis spatio in hac pa[151]laestra desudavi. Quare, ut penitus rem perspicias (secretioris enim est notitiae), sic habeto. Neminem in caelum evolare nosti, nisi Amoris alis. Sed hae perquam leves sunt ac pueriles, nec aut crapulâ aut fastu tumens corpus aut avaris divitiis grave, nullum denique terreum onus ferunt. Ceterum altitudine immensa polus a terra seiungitur, quam qui vincere volatu cupit, prius in nihilum fere attenuandus est. Pondere enim praepediti ac defessi more Icario relabuntur, ut praestet vias illas non temptare. Itaque variis casibus malisque et occultis cruciatibus dolantur pii, donec imminuto corpore expediti caeloque habiles reperiantur. Exemplo totam [152] illustrabo causam. Proni in ambitionem contemptu immisso carpuntur, dum vel errant frequentius vel putantur errare. Ex quo fit ut bene etiam ab illis monita aut facta effundantur in ventos. Alii contra indigni plausum auferunt et ducunt agmen. Dolor qui sequitur laesos instrumentum est quo atterimur; hac quasi falce inutilia bracchia luxumque ponimus. Iam quamdiu saevit in pectore dolor et ultionem spirat audetque, nondum sufficiens caelo tenuitas credenda est. Animo autem non civili modo ac mansueto, sed hilari etiam, ista ferre et contemptum pariter laudemque contemnere praesentissima est felicitas. Addit enim fere laus ali[153]quid in pondus, quod abiicere oportet.

"Habes causam deficientis corporis tui, quam necessarium cavendi praeceptum sequitur. Sunt enim qui, dum levare corpus student, ultro aggravant. Nam detrahentes corpori necessaria in victu, in somno, in aliis, tristem vitam agunt. Mendose; gravat enim deprimitque maestitia. Omnia illa bona sunt Amoris tui, quae odisse non potes. Ne de illorum misero errore dicam qui religionis obtentu graves sibi ipsi plagas imponunt, aut philosophiae simulatione promissis barbis hirtâque et impexâ veste aut contra celsis apicibus gravantur. Amor, mihi crede, talia non imperat, non cu[154]rat. Quemadmodum et ipse frontem porrigit et nudus placet." Gratulata sibi Psyche est quod in nutrice Theophrastum invenisset et haec omnia secum sola altius expendit.

Et iam Veneri quoque caelo matura videbatur, cum forte humili gressu spatiata in litore, advolvi aliquid vento notat. Quod ubi propius ad oculos accessit, par alarum videt quas Amoris esse diceres. Nam et purpurâ tinctae erant et mollissimae tactu, ludente cum tenuibus plumulis aurâ. Sine dubio erant quod videbantur. Gnara proinde Psyche quid sibi vellent, sustulit gaudens et volandi cupidas tractavit et aptavit humeris. Mox praetemptans ter aut [155] quater an posset librari, et Amorem comprecata ut se molli gremio incolumem reciperet, secundo per auras volatu, turturis instar comparem desiderantis, iit. Et deos esse qua veheretur testis luculenta docuit.

Finis
 

Annotationes
 

1 Multa de venationis apparatu ex V. Aen. 4.129ff.

2 optimae plagae sunt Cumanae/Cumaeae; Pl. H.N. 19.10-11

3 Tigris nomen erat navis Etruscae, quae Aeneae auxilio advolabat (V. Aen. 10.166), ut Theophrastus equo Tigride vectus Psychae auxilio advolat. Multas similitudines eiusdem generis explicat Jos. IJsewijn in opere "Vergilio quomodo..." supra in praefatione descripta, e quibus paucas modo in annotationibus posui.

4 Psyche sicut Maenades vivit, quae nebride vestiuntur. Cp. huius operis p. 25 et p. 58 et St. Theb. 2.664, Sil. It. 3.394.

5 plaglam ed. pri.

6 cp. "vixi puellis nuper idoneus; et militavi non sine gloria" Hor. C. 3.26.1

7 cp. "ipse Amor...rure natus dicitur." Per. Ven. 77 et Tibullus 2.1.67-8. Ut

8 Gigas Cretensis; Apol. Argo. 4.1638

9 "purpurant" senso passivo Per. Ven. 17. Multa extraxit Praschius ex Pervigilio Veneris, quod opus edidit typisque imprimendum curavit anno 1666.

10 i.e. in iisdem locis remotioribus. tesqua = loca agrestia

11 V. Ecl. 10.59-60 "Cydonia cornu / Spicula" eodem sensu

12 Ambulacra significant Testamenta: densissima obsaeptum viriditate est Vetus Testamentum; alterum lucidius est Novum Testamentum.

13 Rosa in Pervigilium Ven. 21-23.

14 Cp. verba Nicopompi in Barclaii Argenide II.14.5

15 cp. V. Aen. 6.445

16 Phiala haud dissimilis in Mart. 8.51, sed quinque venae e quibus lympha erumpebat significant quinque vulnera Christi.

17 Secundum Plat. R.P. 617b-c, in sphaera quaque totius mundi circumfertur Siren, voce sua canens. Omnes Sirenes per omnes sphaeras distributae harmonian (ut dicitur) mundi faciunt.

18 Ilpander quodammodo est Praschius ipse, ut videmus e nomine. I-L-P Ioannes Ludovicus Praschius significat, et Graeco sermone "-ander" est "vir".

19 id est, pater haudquaquam mandavit ut puellis delectaremur

20 vasa quibus vinum conditur

21 lessus i.e. lamentationis, maestitiae. Nomen "lessus" quod rarissime apud antiquos legitur Praschius quartae declinationi tribuisse videtur, ut me monet Terentius Tunberg.

22 V. Aen. 4.175

23 Musa quondam astronomiae, Musa Christiana apud scriptores saeculi septimi decimi, auctore Sallustio Du Bartas scriptore Francogallico. Cp. in litteris anglicis versus operis Iohannis Miltoni quod nuncupatur Paradise Lost 7.1-12.

24 Per. Ven. 44

25 cp. "Quando ver venit meum?" Per. Ven. 89.

26 "resina Colophonio praeter ceteras fulva" Pl. H.N. 14.123. Caesaries Amoris est fulvissima.

27 puellus Apul. 7.21.5

28 cp. V. Geor. 3.89-90. Cyllarus saepissime apparet in versibus Argenidis.

29 De itinere in Piraeeum cp. primas paginas libri Reipublicae Platonis

30 Iaëtus - Jesuitae; Elurthus - Martinus Lutherus, Lucianus - Calvinus litteris transpositis more anagrammatis.

31 Plin. H.N. 33.126. Lapis Lydius aurum probat.

32 cp. ensis Aeneae, V. Aen. 8.621.

33 cp. V. Geor. 2.291-2 "Aesculus.../...radice in Tartara tendit."