Skip to main content

Titanica

De Titanicae navis interitu sive de poetis Latinis qui naufragium illud luctuosum cecinerunt<1>

Theodoricus Sacré

Vita mare est: res plena metu, res plena tumultu
utraque. Mortales, credite: vita mare est.

Ita cecinit poeta quidam nostras,<2> quem haud temere haec cecinisse dixerim. Quot enim infortuniis, quot quantisve cladibus et calamitatibus est obnoxia humana vita? Sescentis, ut liquet. Quodsi varias poetam illum multiformesque vitae vicissitudines vere cecinisse constat, quid miramur, si et poetae antiqui et recentiores, eis de malis, incommodis, casibus, cladibus, quibus Fortuna ludit nos et fere cottidie lacessit, saepenumero versus condiderunt, ut fragilem vitae humanae condicionem quererentur? Huc accedit quod nullum est argumentum a poesi alienum, immo omnis materia poetae convenit, dummodo exornari possit.<3>

Itaque, ut olim Lucretius et Vergilius pestilentias sive boum sive hominum versibus descripserant, sic et recentiores poetae inde a Petrarcae temporibus de lue, de morbo Gallico, de cholera morbo, vel etiam nostrâ memoriâ de syndrome comparati defectus immunitatis (sive de morbo letifero quem AIDS compendio vocant) versus fuderunt.<4> Nec morbos tantum attigere, verum et alios labores, quibus vita hominum est plena, memoriae prodiderunt poeticae, veluti naturae portentosas calamitates. Etenim, ut alia mittam, haud pauci poetae eruptiones ignivomorum montium cecinerunt; quos inter non ultimum obtinet locum Carolus ille Baldelarius (sive Baudelaire, ut Gallicum adferam nomen), poeta suae nationis facile princeps, qui in adulescentia agrum Baianum montium eruptionibus saeculo XVI vastatum versibus inclusit;<5> nec defuerunt qui regiones immanibus terrae motibus concussas versibus deflerint, veluti Iosephus ille Giannuzzi, qui de Siciliae et Calabriae excidio (anni 1908) in lucem emisit carmen, quod ita fere exorditur:

Me iuvat Italiae infandum memorare dolorem,
cui maris et terrae, cui caeli ignisque voracis
coniurata cohors momento temporis, eheu
tot dulces natos, tot claras abstulit urbes,
gemmas Trinacriae et Calabrae regionis ocellos. (vv. 2 - 6)<6>

Nec denique defuerunt qui naufragia aliasve istiusmodi calamitates tristioribus celebraverint versibus. Nam, exempla ut ponam pauca, anno post Christum natum millesimo sescentesimo altero et vicesimo Iohannes Loccenius Holsatiensis Germano-Danus (1597 - 1677), postquam studia in Athenaeo Lugdunensi Batavorum perfecit atque absolvit, quinquaginta ferme homines deflevit quos armamentario navali casu nescio quo disploso mare exceperat, undae obruerant profundae.<7> Mihi vero magis arrisit carmen illud strophis Sapphicis expolitum, quod anno 1782 tam Anglice quam Latine pepigit Gulielmus Cowper, poeta Anglicus non ignobilis, et ita incipit:

Plangimus fortes; periere fortes,
patrium propter periere litus
bis quater centum subito sub alto
aequore mersi.

Navis innitens lateri iacebat,
malus ad summas trepidabat undas,
cum levis, funes quatiens, ad imum
depulit aura.<8>

Agitur ergo de naufragio subito ingentis navis, cui nomen Georgius Rex, et de morte navarchi, immo et pontarchi Richardi Kempenfelt, qui una cum nautis octingentis aquis litoralibus est demersus.

Eodem fere modo exeunte iam saeculo proximo superiore poeta quidam Belgo-Latinus stragem quandam ferriviariam, quae anno millesimo octingentesimo undenonagesimo iuxta Bruxellam occurrerat, versibus deploravit.<9>

Quae cum ita essent, dubitabam navisne illius ingentis, cui nomen Titanica, interitus qui in opus cinematographicum denuo conversus ingentem sibi hoc anno comparavit gloriam, Latinis quoque versibus esset exornatus et decantatus. Naufragium illud Latinae orationis solutae lectoribus sane nuntiaverunt commentariorum, q.t. Vox Urbis, moderatores, qui haec:

D[ie] XVI [mensis Aprilis MCMXII] maxima quae huc usque vectoriarum navium exstructa fuerit nomine Titan ab Anglia ad civitates foederatas Americae septentrionalis primum profecta, noctu, in immensam glaciei molem ab arctico polo procedentem occurrens, disiicitur atque submergitur. Mille et sexcentae circiter humanae victimae inde heu lugentur!<10>

Scrutanti igitur mihi et excutienti aliquot volumina tria venere in manus carmina, aut statim divulgata, cum recentissima rei esset memoria, aut paucorum interiecto annorum intervallo emissa. Eorum auctores sunt Batavi duo, Hispanus unus; vocantur Petrus Helbertus Damsté, professor academicus Rheno-Traiectinus, Henricus Padberg Heerenvenensis Iesuita, Iosephus Fonts Surinyach, sacerdos e Catalonia oriundus. Horum trium poetarum fetus uno intuitu lustremus singulos paucisque adumbremus, ut videamus, quibus veneribus poeticis insigniantur, quemve significatum et sensum celent.

De Iosepho Fonts, poeta Hispano-Latino, qui anno 1930 terrenam reliquit vitam, postea dicam, cum Padbergi, vatis Batavi, carmen proposuero. Damsteianum vero poematium primum mihi videtur esse memorandum, ut quod mediante anno tertio et decimo in commentariis quibusdam lucem iam viderit. Quod conscriptum esse dixi a Petro H. Damsté, academico linguae Latinae professore Rheno-Traiectino Batavo;<11> in eodem autem proponendo brevis ero, quia versus ei, quamquam cladem totam strictim adumbrant,versantur tamen circa particulam quandam totius eventus minorem, ultimum dico hymnum<12> eum, quem symphoniacorum manus, cum Titanica fluctibus immergeretur, personuisse tradebatur - re autem vera haudquaquam personuit; siquidem commentum id esse nunc satis constat.<13>At, utut est, hymnus Damsteianus, distichis elegiacis redditus, eo spectat, ut quam fortes fuerint vectores, argumento illo musico firmet:

Quis credat? Iuvenes laetis concentibus aures
dum fortuna fuit qui permulcere solebant,
vicina iam morte pio modulamine corda
anxia confirmant: resonant freta caerula late
carmine sollemni, curarum dulce levamen
supremumque vale quod sit patriaeque suisque:

Te propius, Genitor, mihi mox accedere detur!
Sint tua per duras regna adeunda cruces,
suppliciter clara semper te voce precabor:
te propius sistas me, pater omnipotens! (p. 7)

Itaque carmen dum lego, alterum in mundum, ut ita dicam, delapsus mihi videor eumque vix humanum. Nam unusquisque vector insignitur fortitudine tam invicta, virtute tam heroica, animo tam intrepido, impercusso, imperturbato, ut a condicione mortalitatis communi atque ab hominum imbecillitate videatur esse alienus, magisque heroicum nescio quid et Homericum spiret quam humanum moribusve huius aevi consentaneum:

Discedere lintres
densa phalanx videt atque imperturbata virorum
cumque viris quas fidus amor restare coegit. (p. 6)

Iamque valete, animae fortes gentisque Britannae
immortale decus! Memori vos mente colemus,
heroes, siquidem vestrum mirabile letum
humano generi manet aeternumque manebit! (p. 8)

* * *

Eo vero naevo carere mihi videtur carmen quod in lucem emisit Padbergius item Batavus, poeta venae non uberioris, sed suavioris. Pauca scripserit, pauca vulgaverit: at dignus mihi videtur qui ab oblivione vindicetur ea qua nunc est obrutus. Etenim vir quidam doctus qui de poetarum recentiorum laudibus libellum conscripsit, illud asseveravit, se, quamvis sedulo in Henrici Padbergii Batavi vitam inquisivisset, eam tamen satis illustrare nequivisse.<14> Nobis autem tabularii Societatis Iesu moderator, documentis nonnullis traditis, succurrit; e quibus patet Padbergium theologiae studiis incubuisse cum hoc scriberet carmen annos natus unum et triginta; eumque decennio et quod excurrit ante nomen dedisse Societati Iesu.<15>

Padbergii illud de Titanicae interitu carmen, quod continetur versibus ducentis sexaginta quattuor, exeunte anno huiusce saeculi duodecimo conscriptum paulo ante Kalendas Ianuarias anni insequentis Amstelodamum ad iudices Hoeufftianos est missum. Ea enim tempestate vigebat certamen illud poeticum, quod Hoeufftianum nuncupatur: nam mortuo Iacobo Henrico Hoeufft patrono et poeta Latino, pecuniae summa quaedam non modica Academiae Batavae est legata, cuius e reditu praemia quotannis erant offerenda victoribus certaminis poetici anno saeculi undevicesimi quadragesimo quarto instituti; quod certamen abhinc annos viginti indici eheu est desitum.<16> Solebant autem tresviri carminibus diiudicandis ponderandisque singulis annis complures per hebdomades officio illi operam navare. Exeunte autem saeculo undevicesimo, ineunte vicesimo amplius deciens laureatus est victorque ea pugna Musica saepe discessit Iohannes ille Pascolus, natione Italus, epylliorum perpolitissimorum scriptor, qui mense altero ante Titanicae ipsius navis interitum vita est functus.

Haec res utcumque erat, anno tertio et decimo iudicibus Hoeufftianis ad fetus poeticos existumandos inter se convenientibus carmina erant tradita numero duodequadraginta. E quibus unum ceteris longe praestare videbatur, idyllium dico quod de Amaryllide Vergiliana luserat poeta quidam Mediolanensis.<17> Praemia alterum et tertium versibus de Iohanne Pascolo recens abrepto sunt tributa; quartum ergo obtinuit locum Titanicae interitus, opusculum Padbergianum; quae omnia, iubente Academia et sumptus impendente, una cum aliis poematiis quibusdam typis excusa nitidissimis eademque in libelli venustissimi formam sunt redacta.<18>

Quod Pascolum totiens praemiis ornatus est, non sine causa eius rei inieci mentionem; cum enim hic carmina Latina scripsisset quibus elegantiora excogitari vix potuerunt (id quod omnes uno fatebantur ore), non pauci sunt reperti qui eius vestigiis ingrederentur. Itaque, carmina narrativa quod Pascolus anteposuerat descriptionibus, quod res venuste narrare et explicare maluerat quam indulgere rerum naturae describendae, idcirco epylliorum numerus ingens Amstelodamum mitti est coeptus. Neque in genere tantum poetico deligendo exemplis Pascolianis inhaeserunt aemuli, verum etiam, quam ille rationem viamque disponendi res et componendi tenuerat, eam unice secuti sunt. Pascolus enim Latinus, haud aliter, ni fallor, atque poetae patrio suo quisque sermone poetantes,<19> e compluribus partibus inter se aliquatenus solutis planeque distinctis, idyllia ita componere solebat, ut e scaenis licet variis atque diversis una tamen nasceretur historia, una, si hoc mihi uti licet verbo, fabula.

Eiusmodi ordo et ratio et in Titanicae interitu est conspicua.<20> Non enim ab initio ad exitum usque ex ordine exacte enarratum est naufragium; non ita: non est omnium numerorum cladis haec narratio; selectae sunt partes quaedam numerique potiores, unde magis eluceret totius picturae sensus, significatus, unde quid sibi vellet hoc carmen impensius enuntiaretur.

Nam incohatur a tempore nocturno, quod fuit navi novissimum: Ecce, mira est quies pelagi, dum noctis agitur, ut ait Varro, meridies; nihil audiri, nihil videri videtur. Tunc vero apparet fulgor candorque luminis electrici, percipitur fragor motrorum, sulcatur unda. En moles immani impetu proscindit aequora.

Poeta ita prooemiatus ad praeteritum respicit tempus: loquentem siquidem introducit praefectum fabrum navalium, hominem, dum navem laudibus effert, sibi nimium gloriantem:

"Hinc superata manus date, ventus et aequora, victas:
perdita iam vobis ferrea sceptra iacent!
Frustra temptabunt haec ardua scandere fluctus,
hoc adamas frustra vester inire furor!
Si fortasse malam vafra observabitis horam,
altera qua laedet ferre prora latus:
impulsus digiti poterit iam claudere portas
hostilesque gradum sistere coget aquas.
An verbis velans gestis ego prodo timorem
hoc quod servatrix nec mihi cymba deest?
Rideo! Larga ratis captat tria milia ferme:
quid tanto populo cymba ita rara iuvat?
Ei magnam parvae mihi pulchre ornare videntur:
pygmaeos gaudet Nilus habere gigas!" (vv. 23-36)

Sequitur dies quo navis e navalibus est exitura; quam quotquot conscendunt proceres, viri ditissimi, omnique genere luxus splendidi, stupent diversoria, tabernas, aulas, balnea, urbem totam unum intra navigium contentam. Scaena est haec tertia; sequitur quarta, brevis ea quidem, at ominosa: qua ante oculos nobis ponitur vir quidam praedives, cui prae morbo non contigit ut Titanicam conscenderet. O virum tunc quidem miserum, nunc vero felicem!:

Scripta lego quendam procerem remanere coactum
maerentem in vastam se retulisse domum;
gaudia sectatum sed nactum taedia sola...
Fortuna adversa macte beate miser! (vv. 67-70)<21>

Tum demum reditur ad noctem ipsam, qua ad montem glaciatum allisa est navis. Molem eam fluitantem proreta sero est conspicatus, gubernator vitare nequivit. Iamque

Regina implorat flebilis auxilium (v. 96).

Quid autem agunt vectores? Qui quidem levem senserunt ictum, inter se iocantur dum nimiam in navigio collocant fidem, in eam adducti opinionem, ut cumbas salutis mortiferas esse putent. Unus navarchus tot milia hominum in ultimo vitae discrimine mox fore scit; qui securitatem suam ipse sero increpat.

Temporis vero labentibus momentis terror et formido incidit singulis universis, quotquot navigio deferuntur:

Nunc demum plures vitae discrimen haberi
coniciunt capiunt reiciunt retinent. (vv. 127-128)

Videres ibi proceres vitae luxui inhiantes; cerneres sponsos matrimonio modo iunctos; aspiceres coniuges pauperrimas quae, paupertatem uti fugerent, penates, cognatos, patriam reliquerant, in unis maritis spem collocaverant, iam vero viduae futurae...:

Nec minus acre gemunt misera queis vita relicta est -
fallor: mors potius lenta, cruenta magis!
Illae quas tandem pepulit crudelis egestas
ut patriam fugerent caraque tecta patris,
unum queis mansit solamen amare maritum,
unica spes validi bracchia firma viri,
vivant, quae nequeunt sine coniuge vivere solae?
Cuncta quibus plaudunt praecoce morte cadant? (vv. 141-148)

Flebilibus his exemplis fortissimi opponuntur viri non pauci mulieresque; reperiuntur mulieres quae cum in naviculas se conferre iubeantur, in constrato tamen remanere malint, ne suis a maritis divellantur;<22>reperiuntur sponsae quae dum sponsis valedicunt, fingunt postea fore ut inter se videant in urbe Novo Eboraco:

Florens hic tenerae valedicens sponsus amanti,
roscida mellifluis oribus ora premens
"Mox" (ita fallit amor) me quaere Neo-Eboraci;
nunc cave ne noceant frigida flabra tibi." (vv. 159-162).

Prae ceteris autem eminet virtus navarchi,<23> et fortitudo ministri a radiogrammatis sive marconistae,<24> qui

nuntia dimitt[it] dum pede tang[it] aquam (v. 182).

Iamque dire inclinabatur navis et ad profundum vergebat mox interitura, cum sacerdotes duo<25> Mariam Virginem et Deum precari incipiunt; omnes fere qui in Titanica remanserunt, preces easdem altis iterant vocibus; fit ara Dei Titanica navis paulatim demersa, vectoribus Deum et Mariam invocantibus.

En puppis dum fluctibus involvitur et mergitur, grex symphoniacus modulos hos ultimi qui vocatur hymni personat:

Prope o magis te, te propius, Deus!
Nearer, my God, to thee - nearer to thee!
Crucis cruentae ligno ego sublever,
E'en though it be a cross - that raiseth me,
carmen resultans usque canto: Still all my song shall be:
te propius, propius, Deus, te! (vv. 245-248)
Nearer, my God, to thee - nearer to thee!

* * *

Scaenis ita dispositis effecit poeta ut quid vellet carmen plane intellegeremus.<26> Inde enim a carminis initio sentimus iter illud maritimum omnium fore calamitosissimum; nam poeta morem antiquum secutus caecos rerum eventus non celat, utqui in prooemio haec exclamet:

Est pelagi victrix, rectrix Titanica classis,
audacis nimium mirum opus ingenii! (vv. 13-14)

Et statis intervallis fit ut idem rebus narrandis sese interponat ipse horroremque suum significet - quod est artificium in hoc carmine valde probandum; namque vix nave confecta mussitat ipse secum haec:

O mihi membra tremunt: Titanum corpora dira
mox iacuisse aiunt obruta mole sua. (vv. 43-44).

Huc accedit quod arcanum nescio quid et numinosum versibus interdum inest idemque vere poeticum, veluti cum navis in eo iam est ut monti glaciali impingatur: tunc enim colloquium fingitur navem inter institutum et voces aerias de periculo commonentes:

Mirificae subito vibrant per inania voces
quas non aure bibens ore neque edit homo:
'Zonam quae gelidam tangis cava cumque carina,
o cave' ait 'glaciem! Magna pericla cave!'
Quae Titanica percipiens circumspicit atque
per pelagus passim parvula frusta videt;
indignansque gigas: 'Formidem talia?' clamat;
frusta vorans pergit praecipitare viam. (vv. 79-84)

Dein, vulnere prorae iniecto, omnia velut humana facie induta, navigii labefacti misereri videntur:

Sic pontus pavet et naves super aequora sistunt. (v. 95)

Restat, ut poetam interrogemus, quare navigium interisse putet. Nobis id interrogantibus quaevis carminis pagina occurrit responsum quae afferat dilucidum. Hic enim interitus imaginem refert hominum societatis nimium superbae, suisque viribus nimium fidentis, ad progressum technicum usque nitentis, luxui, divitiis voluptatibusque deditae et ob id ipsum ad certam ruinam natae atque destinatae. Nam maior vectorum pars est oblita quibus rebus contineatur verum et bonum, in quove consistat honesta vita et Deo digna. Hic ergo nuntius apte et probabiliter coniungitur cum loco eo poetarum antiquorum communi, qui est de avaritia deque navigatione hominum generi exitiosa. Quibus rebus opponitur amor in Deum et in homines caritas; quae virtutes elucent in eis vectoribus qui in ipso articulo mortis vel alios servare conantur vel ad Deum tandem aliquando convertunt animos.

De hoc carmine quae potui dixi strictim; plura sane de facultate poetica erant afferenda; quae mittam, exclusus tempore, quod mihi ad dicendum est assignatum. Et me iam vocat ultima scriptio Titanica.

* * *

Nam tres esse poetas dixi quibus Titanicae interitus materiam dedit carminum condendorum. De tertio eoque ultimo fusius disseram non oportet. Quis fuerit ille, quaeritis. Praenomen ei erat Iosephus, Fonts Surinyach cognomen duplex; Catalonia patria; dignitas sacerdotalis; qui vir munere doctoris in seminario quodam catholico diu est functus, Camenae interdum litavit; mortem autem obiit anno huius saeculi trigesimo.<27> Extat huius versificatoris carmen Ingenium et mare inscriptum, anno septimo et vigesimo publici factum iuris.<28> Uno verbo dicam: vos sic habetote, mediocrem fuisse poetam. Audiamus eum Titanicam dum temptat describere :

Mille viatorum capiet quater ampla carina,
quae centum ter erit prope metris longa metrisque
alta ter octo, fere totidemque profunda. Superbae
pondus milium erit librarum milia navis,
quod traherent volucrum vix centum milia equorum. (vv. 97-101)

Est haec mathematica, poesis nomine vix digna. Ceterum Fontsius Padbergium clanculum ita est imitatus, ut ordinem totum carminis primigenii servaverit (insunt enim omnia fere elementa quibus insigniebatur Titanicae interitus Padbergianus); ergo ordinem fere totum et structuram eandem denuo expressit. Quam equidem rem moleste non ferrem, imitationis virilis non immemor, nisi imitatorem animadvertissem et imagines haud paucas et verborum iuncturas e fonte tacite et impudenter exscripsisse. Ob id ipsum "O imitatores! servum pecus!" hic non exclamare non possum. Quid enim? Sive ad inventionem, sive ad dispositionem, sive ad elocutionem animum adverteris, in scribendo vix suum fuisse reperies poetam. Sin autem ab exemplo suo ille recesserat, duriusculos plerumque admittebat versus.Vultisne exempla? Pauca afferam, e quibus cognoscatis quid velim.

Poeta post exordium admodum prolixum noctem eam, quae Titanicae fuit funesta, tandem aggreditur, atque id his quidem versibus:

Alma quies prorsus pelagi tum frena tenebat
nec per quinque dies, per iter iam paene peractum
ulla superba minax caput extulit unda. Voluptas
regnabat dulcis, regnabant Gaudia, Risus.
Hac nocte est in puppe dies splendoreque miro
et choreis celebrabatur ...(vv. 183-188).

Unde hi versiculi fluxerint iam videamus:

- Ei per quinque dies, per iter nunc paene peractum
ecqua superba minax sustulit unda caput? (Padbergius, vv. 75-76)
- Scandebat Luxus, scandebant Gaudia, Risus
(...)
excipiebat eos urbane ignota Voluptas... (vv. 53-55)
- Hac nocte est in nave dies splendetque chorea... (v. 71)

Hoccine satis? At alterum adiciamus, quo luce clarius manifestentur furta. Fontsius haec:

Sed lacrimas omnes heu fatum ridet iniquum,
ferrea falce pari discindit et aurea vincla. (vv. 251-252).
Nec mirum; nam haec Fontsius fonte ex hoc hausit:
Ah lacrimas omnes fatum illacrimabile ridet,
aurea vincla secans, ferrea falce pari. (Padbergius, vv. 149-150).

Conferte et hunc: '"Infans sit prior", exclamat, "sit femina salva!"' (v. 225) cum illo: '"Infans", exclamat, "femina salva prius"'(Padbergius, v. 126), vel hos: "Te dominum credo qui resque hominesque creasti,/ plene qui satiare potes mea pectora solus" (vv. 321-322) cum illis: "Nunc dominum credunt qui resque hominesque creavit,/ solus qui nostrum cor satiare potest." (Padbergius, vv. 231-232).

Dies me deficiat, si quot Hispanus a Batavo versus mutuatus sit dicam an furatus, coner enumerare. Quare haud scio an operae pretium non sim facturus, si in hoc mari remos diutius inflexero; et me monet clepsydra, ut navigium ad litus optatum terramque tandem appellam.

Tria igitur uno conspectu comprehendimus, Auditores, de Titanicae naufragio carmina; e quibus locum facile principem obtinere mihi videtur Padbergianum, quod in Hoeufftiano certamine est honestatum: quippe quod legentium animos movere eosque afficere admiratione etiamnunc possit. Quin immo, equidem ita sentio, e Certamine aut victorem aut alterum a victore tunc discessurum fuisse Padbergium, nisi iudices Hoeufftiani carmina in Pascoli memoriam, poetae recens fato abrepti, conscripta praemiis ornanda esse censuissent. Damsteianos autem versiculos magis probavissem, si solius versificationis rationem habuissem: hi sunt enim tersi et limati; eosdem vero, quod parum rebus miserrimis ipsisve casibus respondent, pro exercitatione satis frigida duco. Fontsii elegantias laudent qui velint: quas ego mediocres mediocris poetae esse autumo "burras, quisquilias ineptiasque".<29> DIXI.

Annotationes

<1> Oratiuncula habita Vasintoniae exeunte mense Decembri anno 1998.

<2> Sidronii Hosschii [1596 - 1653] e Societate Jesu Elegiarum libri sex (Antverpiae, 1667), Eleg. 1,1,1-2.

<3> Cfr. Girolamo Fracastoro's Naugerius, sive de poetica dialogus. With an English Translation by R. Kelso and an Introduction by M.W. Bundy, University of Illinois Studies in Language and Literature, 1924, 3 (Urbanae, 1924), f. 157v.

<4> Cfr. J. IJsewijn cum Th. Sacré, Companion to Neo-Latin Studies, II: Literary, Linguistic, Philological and Editorial Questions. Second entirely rewritten edition, Supplementa Humanistica Lovaniensia, XIV (Lovanii, 1998), pp. 59-60.

<5> (anno 1837): cfr. Ch. Baudelaire, Vers latins avec trois poèmes en fac-simile (...). Introduction et notes par J. Mouquet (Parisiis, 1933), pp. 63-73; I. Walkiers, Les vers latins de Charles Baudelaire: édition critique et analyse (dissertatio inedita me duce in studiorum universitate Antverpiensi (UIA) anno 1998 defensa), passim.

<6> De Siciliae et Calabriae excidio carmen. Carmen Iosephi Giannuzzi Aquaricensis in Certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum (Amstelodami, 1910).

<7> Iohannes Loccenius [1597-1677], Carmen in luctuosum damnum et interitum navis abiturientis in Hispaniam et quinquaginta ferme hominum in navi ortum ex tormento quod dissiluit (Rostochii, 1622). De Loccenio consulas quae scripsit Chr. G. Jöcher, Allgemeines Gelehrtenlexicon (...), 2 (Lipsiae, 1750 = Hildeshemii, 1961), coll. 2485-2486; Album studiosorum Academiae Lugduno-Batavae MDLXXV - MDCCCLXXV. Accedunt nomina curatorum et professorum per eadem secula (Hagae Comitum, 1875), col. 132 (Loccenius in album iuris studiosorum est relatus die 13 m. Iulii 1617).

<8> Cf. The Complete Works of William Cowper [1731 -1800]with Life of the Author (Londini, s.a.), pp. 421 -422 (pp. 417-418 legitur versio eiusdem carminis Anglica).

<9> Cf. Aemilius Gouffaux [1840 - 1924], Cursus vitae mortalis. Occasione stragis in via ferrea prope Groenendael (Gandavi, 1889).

<10> Cfr. Vox Urbis, 15 (1912), num. 5 (Romae, mense Maio anno 1912), pp. 78-79 ("Per orbem").

<11> De Petro H. Damsté [1860 - 1943] vide quae scripserunt G.W. Kernkamp, 'Litterarische Faculteit', in J.P. Fockema Andreae e.a. (edd.), De Utrechtsche universiteit 1636-1936, 2: De Utrechtsche universiteit 1815-1913 (Ultraiecti, 1936), pp. 345-362; J. Teeuwisse, Utrechtse universiteitsportretten (...) (Zutphaniae, 1991), pp. 163-164; M. Th. Hillen, Commentatio de vita, doctrina, facultate Nederlandorum, qui post Peerlkampii librum emissum carmina Latina composuerunt. Peerlkampiani libri illius, qui inscribitur "De poetis Latinis Nederlandorum" supplementum (Zutphaniae, 1924), pp. 85-99.

<12> P.H. Damsté, 'Elogium in memoriam Hartleyi, symphoniacorum in Titanica nave magistri fortissimi', Scriptor Latinus, m. Iunio 1913; denuo excusum est carmen in eiusdem poetae libro qui inscribitur Carmina minora. Fasciculus secundus (Zwollae, 1940), pp. 5-8.

<13> Cfr. W. Craig Wade, Die Titanic. Das Ende eines Traums, DTV, 1280 (Monachii, 1983), pp. 63-64.

<14> Cfr. Hillen, Commentatio, pp. 112-114 (p. 112); nil fere addidit L. Van Miert, 'Latijnsche dichters in Nederland gedurende de laatste eeuw', Studiën, N.S. 56 (1924), 2, 424-435 (p. 427).

<15> Gratias agimus R.P. Th.H.M. van Eijck, archii S.I. Batavi moderatori, qui nobis inquirentibus respondit Padbergium vitam introivisse m. Martio a. 1881; Societatem Iesu ingressum esse anno 1899; sacerdotio auctum esse m. Septembri a. 1912; quattuor vota fecisse m. Februario a. 1917; compluribus in collegiis tirones S.I. docuisse linguas Hebraicam et Nederlandicam, eloquentiam sacram, philosophiam; supremum diem ante tempus obiisse die 17 m. Octobris a. 1926 in nosocomio oppidi quod Oudenbosch Nederlandice appellatur. Cfr. etiam Mededelingen van de Nederlandse provincie S.J., 1926, 262-263.

<16> Cfr. J.H. Waszink, 'De poesi neolatina Batavorum deque certamine poetico Hoeufftiano', in Acta omnium gentium ac nationum conventus Latinis litteris linguaeque fovendis a die XIV ad diem XVIII mensis Aprilis a. MDCCCCLXVI Romae habiti (Romae, 1968), pp. 281- 290; D. Sacré, '"Et Batavi sudamus adhuc sudore Latino?" Het Certamen Hoeufftianum', Hermeneus, 65 (1993), 120-124.

<17> Cfr. Amaryllis. Carmen Raphaëlis Carrozzari in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornatum. Accedunt septem carmina laudata (Amstelodami, 1913). Inest Titanicae interitus. Carmen Henrici Padberg Heerenveenensis in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum (25 pp.).

<18> Cfr. 'Programma Certaminis poetici ab Academia Regia disciplinarum Nederlandica ex legato Hoeufftiano in annum MCMXIIII indicti', Jaarboek van de Koninklijke Akademie van Wetenschappen gevestigd te Amsterdam - 1913, LXIX - LXX.

<19> Inde tales dispositiones poemata Latina legentibus, quae Pascolo aetate sunt priora, veniunt obviam; cfr. e.g. Amor, carmen Rudolphi van Oppenraaij anno 1890 in eodem certamine magna ornatum laude; de quo carmine consulas D. Sacré, 'Rond Damiaan van Oppenraaij's elegie Amor (1890)', Hermeneus, 61 (1989), 312-314.

<20> Dispositio est fere haec:

        1. Scaena prima sive exordium (vv. 1-16): regnat nox; auditur navis quaedam

        2. Scaena altera (vv. 17-44): Titanica in navalibus construitur

        3. Scaena tertia (vv. 45-66): navis conscenditur

        4. Scaena quarta (vv. 67-70): magnas quidam morbo impeditur ne Titanicam conscendat

        5. Scaena quinta (vv. 71-96): Titanica in montem glaciatum impingitur

        6. Scaena sexta (vv. 97-126): vectoribus securitas est nimia et incredulitas; navarchum mordent curae

        7. Scaena septima (vv. 127-150): terror incidit omnibus vectoribus; virginum, mulierum, virorum sors flebilis

        8. Scaena octava (vv. 151-192): fortitudo virorum quorundam et mulierum, navarchi, ministri a radiogrammatis

        9. Scaena nona (vv. 193-238): ducibus sacerdotibus preces ad Deum funduntur

        10. Scaena decima (vv. 239-264): ultimus auditur q.v. hymnus

<21> Innuitur, ni omnia fallunt, J. Pierpont Morgan, argentarius ditissimus, morbo impeditus: cfr. Wade, Die Titanic, p. 33.

<22> Quo in numero erat Isidori Straus coniunx fortissima: cfr. Wade, Die Titanic, p. 63.

<23> Eduardi J. Smith: cfr. Wade, Die Titanic, passim.

<24> Haraldi Bride nomine; cfr. Wade, Die Titanic, p. 58.

<25> RR.DD. Th. Byles, natione Anglus, et Peruschötz, natione Germanus: cfr. Titanicae interitus, v. 197; Wade, Die Titanic, pp. 199-200 et 251.

<26> Cfr. etiam J. Harskamp, 'Ondergangsvisioenen. De Titanic en het idee van culturele schipbreuk', Spiegel Historiael, 30, 1 (m. Ian. 1995), 28-31.

<27> Cfr. J. Jiménez Delgado, 'De cultu Latinae linguae apud Hispanos', in eiusdem viri libro c.t. Latine scripta. Disquisitiones ad humaniorum litterarum cultum (Matriti, 1978), pp. 345-369 (p. 361).

<28> Iosephi Fonts, presbyteri, Tentamina hexametri (Vici, 1927), pp. 163-188 (complectitur versus heroicos CCCXLIV).

<29> AVSON. ecl. 1,5.

Haec pagina proxime mutatast