Skip to main content

LIBER VII

LIBER VII.

I.1. Iam valido, quemque maxime optaveramus, vento in altum delati, placido tranquilloque mari adeo delectabamur ut, quemadmodum de Achivorum exercitu Pacuvius inquit, laeti piscium lasciviam intueremur[1], cum subito, adversa coorta tempestate, eundem in locum rejecti sumus unde discesseramus. 2. Sed Neptunum arbitror fluctus commovisse maritimos quod certi cujusdam senis, Ligurino nomine[2], qui nobiscum una vehebatur, fastidium insolentiamque perferre non posset. Huic supra quam dici potest moroso atque difficili omnia exhibebant negocium, volatus avium, aurae sibilus, remigum laborantium in reddenda anima sonitus, quibus etiam minitatus est crucem, si ita respirassent ut aliquis ejus ad aures sonus veniret. 3.Toto illo navigio una cum servo prosecutus est culicem, qui dormienti sibi in aurem insusurraverat. Multa alia praetereo ne sim longior, quibus odium illud propemodum nos enecavit. 4. Nobis igitur, ita ut dixi, in litus expulsis aegre impetratum est a navarcho ut liceret Gallonium invisere; nam se velle ajebat, simul ac contrarius ille ventus consedisset, navim solvere neque diem posterum expectare. Propterea properaremus redire. 5. Quamobrem sine ulla mora ad aedes Gallonii venimus per angiportum, quod ad eas recte ferebat. Qui, ut nos aspexit, majorem aliquam esse causam reversionis nostrae existimavit ac, dimisso Plusio Accipitre, de quo supra commemoravimus[3], ejus reversionis causam efflagitat. 6. Nos exortam tempestatem et simul odiosam Ligurini importunitatem exponimus ac: "Si, inquam, iterum cum eo navigandum sit nobis, nihil est opus carnifice qui animam adimat. Satis eam nobis suo ille odio praeripiet antequam portum conspicere valeamus." 7. "Ne miremini, inquit Gallonius, aeque ille est terra marique omnibus, quibuscum vivit, odiosus. Atque ut sciatis, vicinia, in qua nuper habitabat, vota fecit pro illius abitu, vel potius interitu. 8. Nam gallos gallinaceos, quotquot circa aedes ipsius erant, capiendos interficiendosque curavit eo quod interdiu sibi aliud agenti aures obtunderent. 9. Praeterea insignem canem, qui ob ejus festivitatem ab omnibus diligebatur, quique latratu fures arcebat, catapulta e catapultario emissa dilaceravit, causatus quod ipsi volenti quiescere somnos abigeret, sed re vera quod sit odiosus, saevus, truculentus, immanis. 10. Quid? Nonne multis persecutus est noctibus noctuam, quae occentabat fenestram cubiculi, in quo jacebat, quod oscinem eam esse avem diceret eique, cui concineret, semper aliquid triste praediceret? 11. Itaque post multos labores insidiis exceptam obtruncavit ejusque caput hastae praefixum trophaei loco impostum suis aedibus habuit. At nihil est in hoc homine, ut sciatis, praeter corporis proceritatem, generis splendorem summamque superbiam. 12. Erat olim etiam dives, sed nuper in mari bonis elavit, itaque nunc trioboli homo est vel potius nihili bestia. Sed abeat, naviget, deos oro ut perpetuum hoc illi sit iter. 13. Arbitror me Plusium Accipitrem Offuscato reconciliasse." "Quid? ajo, erantne inter eos inimicitiae?" "Maximae, inquit, et capitales. Sunt in suburbanis istis arenariae complures tortuosae ac labyrintheis flexibus et erroribus similes.[4] 14. In eas abavi horum hominum, religiosissimi mortales, cum palam non liceret, furtim ad sacra Cereri Liberoque facienda conveniebant, eorumque religionis non pauca etiamnum in his locis vestigia cernuntur. 15. Est antiquitatum istarum studiosus Offuscatus, ut nostis. Qui saepius, omissis ceteris curis, se abdit sub terras ac dies noctesque integras in perlustrandis locis illis religiosissimis cum voluptate traducit.[5] 16. Plusius, qui potando, edendo, scorta ducendo rem perdidit, quique cupiat aliquid invenire, si possit, quo vitae priori reddatur, sibi persuaserat magnae cujuspiam utilitatis gratia Offuscatum loca ista humi depressa celebrare, hoc est thesauris defodiendis operam dare et magicis eam ad rem artibus uti. 17. Itaque ad maximas se posse divitias pervenire existimavit, si in societatem ab eo reciperetur. Nec sibi defuit. Nam die quodam inventum seducit, abreptaque manu: "Dic, obsecro, inquit, quid tibi negocii est sub terra? Cur aetatem exigis in arenariis?" At ille: "Quid putas? Delectat me religiosos majorum nostrorum ritus pernoscere." 18. At Plusius: "Tace, inquit, quasi nos inter nos nunc primum noverimus! Nunquam te tam religiosum agnosci. Immo thesauris defodiendis te locupletas." Tum Offuscatus: "Quid tibi venit in mentem suspicari veteribus illis fuisse thesauros? Quibus probitas erat pro opulentia, pietas pro divitiis." 19. "Nihil agis, inquit Plusius; non sum adeo in nostris Annalibus hospes ac rudis ut non legerim sanctissimos illos homines scyphis aureis diis libasse et ad nocturna orgia argenteis candelabris praefixos cereos habuisse. Proinde pro nostra amicitia me tibi socium adscribito. Gestio enim mihi aliquas pulcherrimi hujus operis partes adsciscere." 20. Offuscatus, cognita Plusii vanitate, lepidos sibi ludos ad omnem voluptatem et ocium esse oblatos existimavit, neque ulla ratione dimittendos censuit. 21. Ac primo coepit eum rogare, obsecrare ne se proderet; capital enim facere, qui magicas artes colat. Itaque: "Si me, inquit, diligis, si mea tibi salus cordi est, quod scis, nescis et quod vides, non vides. Quod autem petis ut te in societatem recipiam, non meae sunt istae partes, sed ad Stylium amicum nostrum pertinent, qui abest hinc millia passuum circiter centum. 22. Sed honoris tui gratia perficiam ut minus horis tribus totum hoc iter conficiat et ad Iani Quadrifrontis templum adveniat. Et gaudeo mehercle hanc a te mihi occasionem fuisse oblatam. Volo enim par illi referre, cujus olim cantionibus ferme horis quinque in hanc urbem ex patria sum extractus." 23. "O istuc si dederis, Plusius exclamat, magnus profecto vir es." "Obsecro, Offuscatus ait, compesce vocem! Ne clama, abi domum et cura te ut, cum est opus, sis mihi praesto ad Ianum. Ego cum clavo laminali illic adero." 24. Hic est clavus quidam aeneus perantiquus, in Aridi museo nuper ab eo conspectus, qui, quoniam characteres quosdam et notas habet impressas[6], visus est in primis ad eludendum Plusium idoneus magicae artis cupidum. 25. Interea Offuscatus ad Stylii aedes accurrit, qui pridie ejus diei e patria redierat. Plusii stultitiam enarrat; quemadmodum ludos eum fieri velit, exponit. Convenit inter eos ut Stylius hora ejus diei undecima ocreatus, tanquam si tum primum urbem ingrederetur, ante aedem Iani Quadrifrontis appareat atque Offuscatum increpet, quod se minus horis tribus in urbem extraxisset. 26. Plusius maturius quam erat imperatum, domum ad Offuscatum venit, urget, instat ut eant, nihil sibi videri longius quam dum ex veteri aliquo sepulcro aulam auri plenam effodiat. Itaque eunt, veniunt. 27. Offuscatus in aede Iani in dextero ad laevam angulo clavum laminalem solemnibus quibusdam verbis a se nuper inventis humi defigit, tum schedulam laneo funiculo alligatam ad Plusii collum appendit, in qua inscriptae erant litterae: duo PP, duo CC, et unum R. 28. Quaerentibus nobis, quibus fabula narrabatur, id quid esset, dixit Offuscatus: Plusius perdidit cerebrum cum re. Hanc illi schedulam imperavit ut sibi nunquam adimeret, sed perpetuo eam sineret tanquam crepundia in collo pendere, si vellet caput a Lemuribus salvum domum referre. 29. Tum incipiunt deambulare, multisque spatiis jam factis, ecce tibi Stylius adest. Prior Plusius eum aspicit atque illico laetus exclamat: 'Venit!' Eunt illi obviam, reditum gratulantur, salvum eum esse jubent, ad coenam vocant. 30. At Stylius commoto similis: 'Itane, Offuscate? inquit. Sed ludis me ludo meo. Jam non est quod tibi succenseam, ego quoque te olim ad eundem ludificatus sum modum.' Quae cum ab eo dicerentur, Plusius Offuscato accedens, summisse: 'O virum summum, ajebat, atque praestantem! O singularem hominem, ac prope divinum!' 31. Sed post mutuas salutationes omnes simul sese Stylio comites addunt. Sed cum videt Plusius in via, ubi quisque Stylium aspiciat, ire eidem obviam ac venisse eum salvum gaudere, obstupescere, Offuscato latus fodere et in aurem: 'O virum maximum!' dicere. 32. Offuscatus, id se moleste assimulans ferre: 'Parce, inquit, voci nec me eas perditum.' Tum Plusius: 'Ne time! Egone, ait, ut capitis hominem mihi amicissimum et tali virtute praeditum perdam? Me satius est mori.' 33. Ne longum faciam, adeo Plusius haec sibi vera esse persuaserat ut Croesi divitias cum thesauris sibi a Manibus commonstrandis non permutasset. Sed qua homo garrulitate est, non potuit se continere quin rem totam amico cuidam suo aperiret, qui Stylium optime nosset eundemque pridie ejus diei, quo Plusius haec a se visa narrabat, conspicatus fuisset. 34. Atque ille continuo homini data esse verba intellexit coepitque eum acriter objurgare quod id aetatis homo eoque ingenii acumine praeditus duobus adolescentibus se irridendum praebuisset ac, si pergeret credere, prope esse ut ipsum lapidibus pueri insectarentur. 35. Quod ubi audivit, adeo vehementer exarsit ut propemodum ex ore flammas evomeret; ac sicam rapere, minitari absenti Offuscato, seque vel medio eum in foro obtruncaturum asserere. 36. Ego ad eum placandum interpres datus, vix orsus eram loqui de conditionibus pacis, cum mihi orationem eripuit ac: 'Tace! inquit. Egone ut redeam cum illo in gratiam? Dii me perdant, si mihi erit amicus, jam apud me tesseram fregit. Abeat, quaerat alium quem ludat.' 37. Ego cum hanc viam obseptam viderem, coepi alia eum aggredi ac: 'Vide, inquam, tua isthaec pertinacia te potius quam inimicum perdit. An nescis quantam tibi potationem, saturitatem et gaudium eripias? Nam promisit si te sibi placarem, opiparam se tibi coenam hodie in qua velles popina daturum.' 38. Neque haec me ratio fefellit. Nam vix popinae coenaeque mentio injecta est, cum homo alieni cupidus cibi et in primis popino benigne gratiam fecit ne iratus esset, et quo vellem se descensurum spopondit.

II.1. Sed properandum est mihi ad Thaumantium bibliopolam[7], in cujus tabernam litterati fere omnes saepe conveniunt. Eo enim venturus dicitur insignis philosophus, quem vos non nostis, cui singulare ingenium, summa humanarum divinarumque rerum scientia, praeterea dicendi vis egregia ac memoria plane prodigiosa. Teratis cognomen invenit, jamque ab omnibus Teras[8] appellatur. 2. Hic bibliopolis imperat, nec absque illius permissu aliquod scriptorum genus edi aut venale haberi aut importari in hanc urbem potest. Eo illum rogatum, ut amico huic meo, quem videtis, insignis cujusdam voluminis edendi potestatem faciat. 3. Et quoniam taberna illa propius abest a portu, non arbitror a rationibus vestris alienum vos illuc venire quo, cum nunciatum fuerit navim solvi, nihil in vobis sit morae." 4. Tum amicus ille, qui erat librum editurus: "Quoniam, inquit, Plusii mentio facta est, volo, si non sit odio, vobis exponere quemadmodum illi nuper a duobus sycophantis manus adita sit de pauculis aureis nummis, quos unicum egestatis sui praesidium ad extremos sibi casus reservaverat. 5. Hi sycophantae, quos dixi, forma insignem puerum nacti, primum corporis obsequio sibi devinxerant, tum quaestus sui gratia ad omnes sycophantias et dolos probe formaverant. 6. Hunc in triviis atque plateis praeire jubebant, praeeuntem furtim ipsi subsequebantur. Puer, ita ut erat edoctus, ut quemquam offenderat quem de facie a puerorum concubitu non abhorrere existimaret, ita salvere eum jubebat, rogabatque ut aliquem sibi ostenderet, qui se in servitutem reciperet; etenim domi suae nobilem patris saevitia eo redactum esse ut patriam fugeret summaque cum inopia conflictaretur et jam diem unum sine cibo agere. 7. Ille tum misericordia, tum pueri specie captus, sequi se illum jubebat ac simul ac cum eo domum intraverat, introrumpebant illi etiam. Quorum adventu puer, ut erat praeceptum, ligulas solvebat sibique vestimenta ad pedes ire sinebat. 8. Tum illi, clamore sublato: 'Itane, ajebant, tu fratrem nostrum natu minimum ad nequitiam trahis? Evocate huc aliquis lictores, qui vinctum hunc ad tresviros trahant!' (Nam pueris liberis vim inferri nefas hic grande habetur.) 9. Alter vero: 'Quid est opus, ajebat, lictoribus? Egomet lictorum, ego judicis, ego carnificis partes suscipiam et corruptorem hunc, ut par est, obtruncabo.' 10. Tum vicissim conversus ad puerum, patria quadam severitate: 'Non te pudet, ajebat, tam insignem generi nostro notam inurere? Cedo, quid te ad hanc turpitudinem adigit? Num fames? An non suppetit tibi domi nostrae affatim quod edas ac bibas? Abi domum, mastigia! Nisi tibi dorsum virgis despoliavero, Iovem quaeso ut mihi semper sit iratus.' 11. At ille miser inter sacrum et saxum positus, quo judicium vel mortem effugeret, cogebatur se pecunia redimere. Hoc rete capti sunt multi, sed unus in primis ex insigni philosophorum familia, quem non est necesse nominare. 12. Hic malacum pallium[9], vestem lineam ac multos praeterea nummos aureos passus est sibi auferri, quo se tricis illis impeditum expediret. Alter vero, ceteroqui vir bonus ac prudens, illecebris in hanc fraudem inductus, non solum coactus est in praesentia nummos dare, verum etiam sancte affirmare ut, nisi vellet indicari, quoties ab ipsis conspiceretur, quod de industria fiebat fere quotidie, toties senas se eisdem drachmas ad pedes projecturum. 13. Plusius igitur, qua est in his rebus cupiditate, (nam saepe a matre et ab uxore deprehensus in furto, sandaliis est male multatus) tanquam famelicus piscis ex hac nassa cibum petitum accurrit. Quem illi eodem modo circumventum, omni auro quod habebat dispoliarunt."

III.1. Inter haec ad Thaumantis[10] tabernam pervenimus, ac multos ibi videmus dispositis in sellis sedere. Quos inter unus, corpore paululum obeso, magno capite, capillo flavo, ore rubicundo, versus nescio quos alteri, qui ipsi assidebat, recitabat. Fusco huic esse nomen ajebant, qui nuper Heroidarum quarundam epistolas, Ovidii ad exemplum, ediderat.[11] 2. Alii duo inter se de quodam adolescente, Pusillo Caesari nomine, tabe paulo ante consumpto commemorabant, quem ingenii magnitudine, rerum maximarum scientia atque omnis elegantia doctrinae cum altero nescio quo conferebant. Qui itidem ad miraculum doctus cursum suum transcucurrerat et paulo supra hanc aetatem in ipso aetatis flore decesserat. 3. Sedebat etiam inter eos Uranius quidam, cui summa ab omnibus pingendi laus tribuebatur, ac praesertim artis delineandi primae omnium concessu deferebantur. Neque inter litteratos illos versabatur ut pictor, sed ut litteris praeditus. 4. Nam eum esse astrologum, mathematicum, poetam atque ingenii acumine et inventione non multis modo suorum aequalium, sed superioris etiam aetatis anteire constabat. Quanquam ex invidentia nonnemo ejus laudibus conaretur detrahere. 5. Ad hunc allatae sunt ab Arido litterae, in quibus ille de Merlini cujusdam senis injuria querebatur, qui neque rogatus neque coactus, sed sponte sua acetum pro flore vini veteris miserat. Hunc esse ajebant senem odiosum, malum, molestum, avarum, contumeliosum, stercoreum, quique femoralia urina ac stercore imbuta quotidie domum ad uxorem referret. 6. Has ille litteras clara voce atque distincta semel atque iterum legit, quo factum est ut etiam ediscerem, ac ne exciderent, meum in codicem referrem.

7.

Pictorum lux alma, vale, cui carmina Phoebus
Dulcis et Uraniae nomina clara dedit.
Ut modo Merlinus ludos me fecerit, audi,
Putidus ille, malus decrepitusque senex.
Fit mihi Ianiculi supremo in vertice collis   5
Obvius, et tremula talia voce refert:
Est mihi, si nescis, vinum quod vincere nectar
Possit, et aetherea ducere ab arce Iovem.
Ac rogat, instat, clamat ne sua dona recusem,
Hauriam et e plenis limpida musta cadis.   10
Torrebat casu misere sitis aspera fauces,
Improbus immerito cum mihi verba dabat.
Nullas necto moras, vacuam sed mitto lagenam,
Quam plenam larga reddidit ille manu.
Toxica, crede mihi, non vina fuere, nec ullum   15
Tetrius in terris arbitror esse merum.
Namque rato vinum vacuis committere venis,
Atque avidam sicco pellere ab ore sitim,
Horrendum subito talos it frigus ad imos,
Et prope, praecluso gutture, vita fugit.   20
Hoc tamen ipsa domus reficit se pallida potu
Merlini, hunc dulci praeficit ambrosiae.
Quaeris, tam rigido cur gaudeat uxor aceto,
Et soror et famulus, filius atque nepos? 
Scilicet hoc miseri firmant munimine pectus,   25
Intestina gravi ne vomat ore foras,
Hic simul ac muccis et olenti stercore foedus, 
Naribus et stomacho dira venena refert.

8. His lectis, risus est ab omnibus sublatus. Tum alter: "Audite, inquit, aliam comici ac stulti hujus senis ineptiam, vel flagitium potius supplicio dignum. Cum paucis ab hinc diebus in procoetone Bibuli dynastae una cum aliis multis versaretur, dum ad eum intromitteretur expectans, lepida ac liberali forma adolescentem aspexit. 9. Hunc, relictis ceteris, petit, aggreditur, rogat quid rerum agat, ut valeat, ut crebro scortetur. Nunc ei rei tempus esse, admonet ut meminerit non semper eam sibi, quae nunc esset, aetatulam fore. 10. Respondet adolescens se quidem a morbo valere, sed aegrum esse a crumena, propterea scortum fere nullum attingere. 11. 'Hoc igitur, Merlinus ait, te voluptate ista omnium maxima prohibet? Bono animo es! Inveni quod ames; de reliquo meae erunt partes perficere tibi ne desit argentum. Ego quoque adolescens fui; scio quid sit rumpi tentigine et nummis carere. Propterea aequior sum in adolescentes judex.' 12. 'Cura, inquit adolescens, ut sit quod dem; nam arbitror me invenisse quod placeat. Est hic in proximo scortillum non illepidum nec illiberale, ad quod animum jam pridem adjeci. Sed negat illa facere mecum mutuum, cui ne teruncium quidem sciat esse, ipsi quod dem. Id tibi, si lubet, ubi erit ocium, ostendam.' 13. 'Vel jam est ocium, Merlinus ait; eamus.' Eunt igitur una simul et ad domum cujusdam meritricis perveniunt. Pulsant fores, meretrix aperit, intrant, adolescens rogat, illa mercedem postulat, Merlinus spondet. 14. Qui interea, dum puer scortum intus accumbit, pro foribus servat et ex vetere crumena tres extrahit drachmas, quas deinde scorto persolvit. Eas mulier tristis accepit; nam ex Merlini locupletis hominis liberalitate longe majora expectabat. 15. Verum cum fere quotidie adolescens cum tribus ad eam drachmis accederet, neque ulla mercedis accessio fieret, diutius dolorem dissimulare non potuit ac: "Me pol, inquit, ut video, diobolare scortum arbitramini, quod tam parvo conducitis. Nunc autem, ut meam sententiam sciatis, tibi, adolescens, edico nisi ad quotidianas ternae alterae coaccedant[12]drachmae, huc pedem intro non feres.' 16. Tum Merlinus stomachans: "Propudium populi, dic, inquit, quantum temporis isthaec tibi opera praeripit, adolescentulo quam locas? Sane adeo est pauxillulum, vix ut queat aestimari pecunia, ne dum male drachmis tribus compensatum queraris. 17. Tanquam si ignorem eandem te operam nummo solere aliis addicere, vel si sit cara meritricum annona! Nil hodie est vilius; alio igitur ibimus, eoque lucrum istud quod negligis, transferetur. Tu vero egebis.'" 18. Nemo fuit ex eo conventu, qui hanc olidi et capularis senis in filiosfamilias sub patre parco et duro liberalitatem et misericordiam cum risu non audiret. Sed cum unus effusiores ceteris cachinnos extolleret, injecit aliis curam quaerendi quid esset quod rideret? 19. Qui rogatus: "Famulus ille, inquit, qui ab Arido litteras attulit, revocavit mihi in memoriam ridiculum ejus facinus, quo non facile quidquam dixerim me legisse vel audivisse jucundius. Quo tempore vafer ille Rufo tabellioni, qui postea decoxit, navabat operam famulus, drachmas ab eo denas in dies singulos accipiebat, quibus obsonaret. 20. Sed cum die quodam cum drachmis decem obsonatum, ut consueverat, isset, vidit in medio foro hominem, qui Praetoris permissu, plenam sortibus urnam habebat. Cui, qui fortunam experiri cuperet, tres drachmas numerabat et sortem unam educebat. 21. Itaque magna eum cupido incessit fortunae periclitandae atque drachmis tribus ex iis, quibus domino emere obsonium debebat, persolutis, fortunam invocat. At fit ut sortem beneficiariam educat, quae videlicet pollubrum illi argenteum cum gutto dabat, minis decem aestimatum. 22. At ille, pollubro guttoque relicto, minas pro eis novem accepit. Nam cui pecunia quam sors magis placebat, ejus precium decuma detracta persolvebatur. Precio igitur accepto, reliquum nummorum quibus emere obsonium debebat, in proxima popina profudit, neque domum redire curavit. 23. Rufus, cum multas horas expectasset et jam meridies appeteret neque ille appareret, iratus quod impranso ille sibi dies esset transigendus, mandat lictoribus ut inventum eum abripiant et in carcerem abstrahant. 24. At ille ex pecunia, quam ex sorte redegerat, preciosas sibi vestes a chorago conducit ac circumpedes duos varia indutos veste sequi se jubet, atque ita ornatus basilice magnificeque ante officium Rufi se infert. 25. Sed simul aspectus et cognitus est Rufoque demonstratus. Qui surgens recte ad eum properat. Ille contra pariter fert gradum, confert pedem ac salvere Rufum jubet. A quo interrogatus quid illud ornati esset, respondet ab homine sibi propinquo haereditatem, ad talenta videlicet quadraginta magna, obvenisse itaque pro re nitorem sumere et gloriam pro copia. 26. Rufus cujus res tendere ad ruinam coeperant, in spem fortunae melioris erectus, tacitus intra se: 'Dii, inquit, me respiciunt, si vera hic memorat. Sed oportet ita esse. Nam quid illi veniat in mentem hoc fingere, ubi nihil est lucri me fallere?' 27. Quamobrem credit, novas spes sumit, nec jam facit convicium ut servo, sed habet honorem ut domino. It illi comes exterior in via, domi suae hospitium praebet et, quoniam preciosa ipsi supellex nulla erat, stragulam vestem sericam et conopeum item sericum non parva mercede conducit. 28. At ubi blandiciis atque muneribus satis eum delinitum putat, talenta quatuor poscit mutua, quae propediem eidem se numeraturum promittit. Homo liberalissimus: 'Quid ais, inquit, quatuor? Decem roga! Nam gestio promittere; quae cum tibi erit commodum, reddes.' 29. Rufus, ex laetitia vix sui compos, laetari ac diis gratias agere quod rebus suis desperatis ac perditis tam praesens auxilium obtulissent. Et quo magis obnoxium sibi hominem redderet ac de decem talentis fidem servare compelleret, argentum foenori sumit, quinquaginta videlicet minas ex eisque ornat ample magnificeque convivium. 30. Dynastam Eugenium, tunc temporis opibus et gratia florentem, cujus patrocinio se tuebatur, ad coenam vocat, convivales ludos exhibet, comoedos qui mimum agant, adducit. 31. Licebat nebulonem illum cernere dynastae amplissimo proximum accumbere, assidere, crebro aliquid in aurem dicere, tanquam si esset par illi splendore, dignitate, potentia. Ea pecuniae vis inest! 32. Quid verbis opus est? Minus quinque diebus quinquaginta illae minae dilapsae sunt totae. At nugator ille, cum aliquot jam dies ad Rufi mensam uberem ac plenam sua ex sententia se saburrasset, celocem alio direxit et die quodam a prandio satur abiit e domo. Vesper adest, non redit; unus, alter, tertius dies abit, nihilo magis. 33. Rufus qui jam explorata ac domi condita decem illa talenta sibi esse existimabat, neque uno nummo passus esset a se auferri, si quis emptor venisset, animum prorsus abjicere, conqueri ac lamentari fortunas suas, sua sibi stultitia, quia hominem non asservasset, decem talenta fuisse erepta dicere. 34. Sed octavum post diem, cum in officio suo testium quorundam juratorum dicta exciperet, ecce tibi homo solus, pannosus, ac sordidus, adest. Agnoscitur ac Rufo in interrogandis testibus occupato statim ostenditur. 35. Qui, relictis rebus omnibus, desilit ex scamno atque hominem rogat ubi sint circumpedes varia veste induti, ubi preciosa femoralia, ubi sericum amiculum. Ea ille chorago, qui locaverat, ut par erat, reddidisse respondit. Et simul de pecunia, quae ex beneficiaria ipsi sorte obvenerat, ociose ac lente narravit. Nunc vero redire, ut solita mercede suas ipsi operas locet. 36. 'Falsa sunt igitur, inquit Rufus, quae de quadraginta talentis ex propinqui morte ad te perventis commemorasti?' 'Tam vera sunt, inquit nugator, quam verum est solem media nocte lucere, vel mortuos vivere.' 37. 'Cur igitur, Rufus ait, simulasti?' 'Quia, inquit, volui per hanc rationem experiri, qualis sit vita nobilium ac beatorum, atque equidem suavem ac jucundam eam esse comperio. Vah! Quantum inest in ea boni! Divitem me esse natum oportuit! Nam scirem bene esse atque animo obsequi.' 38. Rufus iratus homini in os involat ac plus quingentos colaphos ac pugnos infregit. At ille pulsanti os ultro objecit. Sed postquam Rufum clamando verberandoque ad languorem datum videt: 'Age, inquit, omittamus nugas; quin jubes me domum ire, quaeque opus sunt mihi depromi, tibi ut sit paratum prandium?' 39. Rufus sentiens, dum eum ferit, plus sibi nocere, destitit ac: 'Qui verberat, inquit, lapidem, perdit manum.'[13] Tum placatior eidem factus, claves tradit et nummos, quibus obsonatum eat."

IV.1. Delectati sunt omnes mirum in modum hoc hominis facto atque eum nugatorem lepidum et sycophantam graphicum statuerunt esse. Iam omnes conticuerant, cum pictor Uranius: "Quoniam, inquit, cecidit mihi peropportune ut in hunc eruditorum hominum conventum venirem, legam vobis, si placet, Phalaecium breve carmen Bibuli, magni Liberi Patris antistitis, jussu a me nuper effectum, quo columba, quae fuerat homini in deliciis, in ejus osculis et amplexibus mortua laudatur." 2. Cumque omnes se non nolle dixissent, "Sub haec, inquit, conditione legam, ut si quid in eo titubatum fuerit, indicetis vel corrigatis potius. Debet enim grandibus litteris marmorea in tabula incidi, ac parieti una cum aliis epitaphiis quae ibi cernuntur affigi.

3.

O factum male nequiterque, saeva 
Mors, quae quidquid adest ubique amoenum,
Pulchrumque, ore petit voraciore.
Caram sic rapuit mihi columbam,
Olim ut pessima Lesbiae Catulli   5
Dulcem passerem ademit, et nitentes
Infecit lacrimis genas misellis.[14]
Heu, quo me dolor abripit gementem!
Et quid facta queror rapacis Orci? 
Non ille id voluit nefas, nec ipsam   10
Ditis regna tenent tenebricosa,
Verum pulchra Venus suo venustam
Gaudet nunc dare currui columbam. [15]"

4. Conclamatum est: "Pulchre, recte, bene!" Tum rogatus est quidam, cui multae, ut dicebatur, inerant facetiae multusque in jocando lepos, cuique cor erat acre aceto, ut lacessitus non ferret injuriam; rogatus est, inquam, ut carmen recitaret, quod in Tigellum decoctorem scripserat. 5. "Recitabo, inquit ille, modo vobis molestus ne sim." "Nobis, inquiunt, qui te id ipsum rogavimus?" Tum ille: "Ultus sum, inquit, hoc carmine execrandam pessimi illius decoctoris avaritiam, qui creditores suos, ut nostis, ex creditoribus Hercules fecit[16]. Nam decumam eis partem dedit, sibi novem abstulit, atque pecuniis undique ereptis confertus, recusavit una cum aliis vicinis suis pauculos ad comoediam coëmendam nummos conferre.

6.

Cum binos scenae nummos conferre Tigellus
Difficili vultu saevitiaque negat,
Miraris, tam parcus homo, cur turpiter olim
Naufragus ad Ianum fregerit unde ratem?[17]
Erras! Nil passus damni est, sed maxima falso   5
Sub decoctoris nomine furta facit. 
Nam cui debebat centum sextertia, dixit,
Vel te suspendas, vel tibi sume decem.
Nec tamen est ausus quisquam mutire, sed ultro
Illius in leges creditor omnis abit.   10
Quid facias, strictus supra si pendeat ensis? 
Victori supplex non dabis ipse manus? 
Nonne facis lucri, quidquid tibi latro relinquit? 
Ipsam demum animam non sua dona putas? 
Non tam civis erat nobis, sed latro Tigellus,   15
Quae non surripuit, dona fuisse putat."

7. Vix postremam horum versuum syllabam recitaverat, cum unus intervenit, qui: "Venio, inquit, a foro, ubi Coschini iudicis prudentiam, justitiam aequitatemque supra modum sum admiratus. Etenim illi ejus judicio de re privata interfui, quo nec gravius neque severius neque aequius ullum Rhadamas vel Minos ipse fecisset." Neque expectavit dum rogaretur, sed, attentis omnium animis, sic orsus est:

8. "Mulier vidua minas septuaginta exegerat, quas vicino cuidam suo, in mercimoniis quibusdam coëmendis occupato, multis ab eo precibus rogata, mutuas dederat, quas ille quartum post mensem se eidem remuneraturum promiserat et syngrapham scripserat, qua mulieri, ut affirmabat, cautum erat. 9. Verum, cum ejus pecuniae dies non advenisset solum, sed multos jam dies praeteriisset, neque pecuniae reddendae mentionem plus faceret quam si nunquam accepisset, coepit eam mulier efflagitare. 10. Ille: 'Dabo mox; post paulo; redito cras; nunc non est ocium' dicere ac diem ex die ducere. At ubi se mulier duci diutius videt, hominem aggreditur et: 'Quoniam a te ludibrio, inquit, habeor, pecuniam creditam lege judicioque reposcam.' 11. Tum ille iratus: 'Age, inquit, ut lubet, nihil a me tibi debetur.' Itaque mulier curriculo in cujusdam tabellionis officium venit, ubi scribae aderant plures. Quorum uni rem narrat et syngrapham tradit. Qua ille perlecta, risus effudit ac mulierem jubet eam sociis ostendere. Qui effusissimos item cachinnos edidere. 12. Quod mulier admirans, 'Quid, inquit, isti sibi volunt? Quid rident? Atqui si sedes et quasi regio ridiculi deformitas est, non adeo turpem me agnosco, ut rideri debeam.' 13. Ad pauca ut redeam, ad tabellionem mittitur, qui, re perspecta, mulierem fuisse deceptam intellexit. 'Atqui noli, inquit, mirari si rideris; tibi enim os sublitum est pulchre. Nam inficiator ille qui syngrapham scripsit nihil in eam intulit nisi Saeculare carmen Horatii, Dianam tenerae dicite Virgines.'18 14. Tum mulier flere, lamentari, deum atque hominum fidem implorare. At tabellio: 'Parce, inquit, fletibus. Potius Coschinum judicem adi, qui pro sua auctoritate atque sapientia aliquid inveniet, quo nebulonis istius fraus detegatur.' 15. Mulier exanimata accurrit et ad domum judicis venit, commodum cum ille, litigatoribus a praecone dimissis, e tribunali descenderet. Accedit, injuriam sibi factam expostulat, narrat quemadmodum ab inficiatore illo pecunia dotali sit eversa, quam illi mutuam dederat ut mercimonium ex ea coëmeret. Genus etiam mercimonii, in quo collocata fuisset, exponit, syngrapham affert, quam deceptor ille cautionis loco conscripserat. 16. Iudex, re cognita, mulierem ludos esse factam[19] pro certo existimavit, ac sane commotus, bonum eam animum habere jubet et in proximum cubiculum tantisper secedere, dum ludificatorem illum ad sese arcessat. Mittit igitur qui eum vocent. 17. Venientem humaniter excipit, seducit, rogat quid rerum agat, ut valeat, ut merces quam proxime coëmerat, lucro eum affecisset interrogat. Qui non male sibi negocium sub manus successisse respondit. 18. Rogat rursum num mutuum eam ad rem sumptum mulieri reddiddisset? Respondit ille se quidem mulierem nosse, sed neque illi neque mortalium cuiquam nummum ullum debere. 19. Tum Iudex, prolata in medium syngrapha, quaesivit num chirographum suum agnosceret ? Non est ausus negare, sed: 'Quonam, inquit, hoc spectat?' 'Eo, ait Iudex, ut minas septuaginta statim dissolvas. 20. Nam, si cuivis alteri tecum res esset, eundem paterer legis praescripto atque ordine agere, teque judicio non antea damnarem quam legitima omnia conficerentur. Sed quoniam cum Diana et Apolline omnis tecum res est, pedem ex hoc cubiculo non feres, nisi eisdem quod satis sit facias.' 21. Sed cum ille clamaret seque iniquo judicio opprimi diceret, iudex: 'Evocate, inquit, aliquis lictores, qui vinctum hunc abstrahant et sanctiorem in carcerem condant, atque una opera rhedae equos adjungite. Nam mihi Rex Sacrorum adeundus est ac de improbissimo istius furto docendus.' 22. Tum ille, vinculorum metu adductus et simul veritus iram Regis, si tam insignis fraus illustraretur, multis cum precibus impetravit a iudice ut liceret sibi mulieri satisfacere ac, missis qui pecuniam afferrent, eandem, cui debebatur, enumeravit."

23. Haec cum dixisset, quidam ex eo conventu petiit alte suspirium atque: "Utinam, inquit, talem ego judicem sortitus essem! Non equidem in optima mea causa judicis iniquissimi sententia succubuissem. 24. Erat mihi lis et controversia cum quodam Laurente de mutuo. Datus est mihi judex a praetore Cratinus, judex nequam ac levis, jussusque ut, si pareret Laurentem mutuam a me pecuniam accepisse nec restitueret, condemnaret eum. 25. Planum facio testibus me eidem pecuniam enumeravisse, chirographum etiam illius ostendo. Iudex rem sibi compertam esse ac meridiana luce clariorem fatetur. Verum opere me orat maximo ut ipsum mihi iniquum ejurem. 26. Cui ego: 'Quid ais? inquam; iniquum mihi illum ejurem, quem mecum sentire videam? Non aedepol faciam.' At ille: 'Ita dico quidem, ait; tu age ut lubet.' Ego sine metu ac sine cura esse; quid enim dubitarem? Res erat facilis, faciebant omnia mecum, jus, aequitas, judicis voluntas, cum ex improviso nunciatur, pronunciasse judicem nihil mihi a Laurente deberi. 27. Accurro, rogo cur tam iniquam adversus me sententiam dixerit, quem totius in hac causa superiorem esse affirmasset? Audite hominis impudentiam. 'Iure tibi, inquit, hoc accidit. Quoties edixi ut me tibi iniquum ejurares? Erras, si credis velle me res meas florentes affligere ut jacentes tuas extollam.' 28. At postea comperi ex iis qui fuere conscii, ea me iniquitate onerasse ut ab homine potentissimo gratiam iniret, qui majorem ipsi in modum adversarii mei causam commendasset." 29. Sed cum judici maxime irascitur, factus est etiam commotior repentino cujusdam adventu, quem nuper nescio quod volumen de illustribus sui aevi scriptoribus edidisse ajebant.[20] Cui: "Non te puduit, inquit, ad tot illustrium virorum numerum Iani culcitrarum concinnatoris nomen adscribere? 30. Non fuit religio, plebeias idiotae nescio cujus cantilenas, quae in popinis, in triviis, in ganeis cantitentur vel in flabellis describantur, cum tot egregiis praestantium virorum operibus componere? Fortasse, quia tibi culcitram gratis effecit, dignus visus est, qui in doctorum hominum numerum veniat. 31. Abi, meum nomen ex albo tuorum litteratorum erade! Ego operis, quod edidi, exemplaria undique omnia conquiram atque igni delenda committam. Nam praestat indocti et illiterati famam subire, quam una cum Iano ac sui similibus inter litteratos referri." 32. Inter haec exauditur foris clamor strepitusque armorum. Accurrimus ac duos videmus districtis gladiis unum appetere a quo se fuisse pulsatos querebantur. Ille vero, lancea ex proxima popina sublata, se tueri; cui, dum pugnat, patinae argenteae duae mappa involutae et ad zonam alligatae solvuntur ac decidunt. 33. Fit ut casu sagittarius quidam ignotus illuc perveniat, qui voce puerorum excitatus est ut sagittis eorum audaciam reprimeret, qui uni negocium facesserent. At ille, tanquam arcus intendendi causa sese demittens, furtim e terra patinas sustulit atque, omnibus ad pugnam intentis, se una cum illis e turba subduxit, nec visus est uspiam.

V.1. Pugna dirempta, placuit Gallonio et nobis ad portum accedere ne, si ventus constitisset, navarcho in quaestione essemus. Ergo imus. Sed nondum tempestivum ad navigandum mare invenimus. 2. Quamobrem hortatu Gallonii, proximam Cereris aedem subimus, ubi adolescens mulier, quam esse cerritam ajebant, adjurabatur. Illa modo se humi sternere, modo hac illac versare, tum ejulatus edere, spumas agere atque deliramenta ejusmodi quam plurima facere. 3. Medicus curationi praepositus a septem lemurum legionibus obtineri agitarique eam ajebat. Quos lemures certis quibusdam carminibus conabatur de corporis obsessi possessione depellere Orcumque ire compellere. 4. Illi contra obniti, repugnare, resistere, sed demum, tanquam cantionum earum viribus impares, se victos fateri. Verum tergiversari ac dieculam ad egrediendum poscere. 5. Medicus negare, terrere minaciis atque id unum instare ut discessionem facerent. Qui demum, mulieris ore eruptione facta, egrediuntur ac miserae in exeundo vomitum provocant, qui neque atram bilem nec flavam nec simile quidquam effudit, sed acus, ligulas, funiculos, capillos, unguium praesegmina, clavulos minutulos et, quod incredibile memoratu est, digiti pollicis crassitudine ac palmari longitudine ferreum clavum. 6. Haec medicus diligenter collecta edito in loco collocabat, populo aspiciendi potestas ut esset, eaque mulieri, veneficae cujusdam opera, in melimelo voranda esse tradita, ac demum, vomitione excussa, unam tantum lemurum legionem secum traxisse narrabat. 7. Reliquas cum aliis aeque portentosis rebus in ventre mulieris sibi castra munisse, sed fore propediem ut illae quoque suis socios vestigiis prosequerentur, quaeque adhuc venter intus prodigia concluderet, foras evomeret. 8. Nos, rei novitate attonitis similes, non satis intelligebamus, quomodo melimelum unum tam multas res capere, vel eas mulier prudens, sciens, mandere, vorare, ac mansas anno post integras evomere potuisset. 9. Quomodo enim acuum clavulorumque acumina nihil gutturi, nihil ventri nocuerunt? Quid? Clavum illum palmarem utrum minutissimas in partes dentibus divisum atque confectum in ventrem abstulit, an integrum voravit? Si divisum, unde ad ferrum comminuendum ea vis erat in dentibus? Si integrum, quomodo non est ab eodem strangulata? 10. Sed hunc nobis scrupulum evellit unus, qui spectaculo aderat. Qui quidem: "Quam lepide, inquit, nebulo iste se nobis dare verba putat? Ut malus nos asinos, plumbeos, stipites, non homines retur? Tanquam si non sit palam unde portentosa illa defluxerint! 11. Quod neque vos falleret, si ejus a manibus oculos nunquam dimovissetis. Etenim ea est prestigiatoribus istis celeritas manuum, ut nisi admodum attendas, oculorum aciem effugiat." 12. Tum: "Tu, inquam, nullas esse cerritas vel fanaticas vel lymphatas existimas?" "Utinam, ait ille, dii facerent ne essent! Sed paucas admodum licet hoc morbo correptas invenire. Nam hodie, ut quamque viri sui odium cepit et alterius cupiditas init, cujus potiundi facultas non suppetat, continuo se circumferri jubet pro cerrita. 13. Aliis simplicioribus si pes, si caput indoluit, si crus, si femur, si brachium intumuit, si bilis atra tristes cogitationes induxit, statim veteratores isti, qui hoc se artificio tuentur, vel eodem ad suas libidines utuntur, hunc larvarum ac lemurum metum incutiunt ac pecuniam auferunt qua Hercules invocetur vel Ceres placetur, vel olera aut alia ad suffitus faciendos emantur. 14. Alii, libidinosi, sumpta occasione, ad mulierum familiaritates sibi aditus muniunt, virgines ac matresfamilias saepe nobiles simulatione curationis attrectant et, si fortuna vel casus conatus eorum adjuvet, etiam denudant. 15. Itaque per hanc rationem amores difficillimos atque carissimos sibi conficiunt sine sumptu, sine molestia, sine dispendio." "Vera loquitur vir iste, inquit alius, qui sermonem hunc auribus legerat, et quo magis istorum vobis improbitas testata sit, exponam quod ego hiscemet oculis vidi.

VI.1. Quo tempore eram regi Alectrio[21] a cubiculo (hic est rex vastissimarum earum regionum longe maximus atque clarissimus) venerunt circumforanei ad nos aliquot cum muliere, in quam multa lemurum millia confluxisse jactabant, coeperuntque suggestum in foro sub regiae domus fenestras excitatum ascendere. 2. Atque ibidem mulier clamare, ejulare, hac illac se agere, in illorum brachia rejicere. Illi retinere, Herculem invocare, Cererem, Apollinem, Iovem, ut essent propitii, orare. 3. Lemures, injecto tantorum Numinum metu, ne tantulum quidem commoveri, sed obsesso in corpore tanquam in arce majori se praesidio munire. Mulier, tanquam si ipsius ore responsa lemures darent, vario linguarum genere uti, ad interrogata respondere et in primis affirmare, nullum eorum lemurum ne latum quidem unguem ab se longius discessurum antequam ipsa Dianae Daphnitae aedem[22] attingat. 4. Ipsam solam posse ipsis imperare ut exeant. At si Iupiter veniat ac duodecim deos plusquam in caelo est deorum immortalium secum adducat, ultro etiam irrisus ac deceptus abierit. 5. Aberat ea aedes illinc decies centena millia passuum. Tum illi efficacissimis verbis populo misericordiam commovere, mulieris inopiam afferre, cui ne pauculi quidem nummi, qui essent ad ejus diei coenam satis, adessent, ne dum suis opibus tam longam peregrinationem susciperet. 6. Proinde ad eorum opem confugere, orare ac deprecari ut miserae subvenirent, zonam instruerent ac viaticum ad iter ornarent. At populus sane commotus misereri, accurrere, stipem conferre, illi gratias agere, pietatem laudare ac se multa postridie ac ceteris deinceps diebus jucunda de cerrita illa daturos polliceri; proinde solita cum stipe parati ad spectandum accederent. 7. Rex, qui rem omnem ex fenestra acceperat, me praesente, dat cuidam negocium ut abeat, quaerat, investiget unde, qui, cujus fortunae et professionis sint ii, qui cum populo egerant. 8. Ille obtemperans currit, homines adipiscitur, subsequitur clanculum videtque in hospitium ad cauponem divertere. Ne multa, cauponam intrat, cubiculum ubi cubent observat, alterum eidem adjunctum ingreditur et interea, dum illi absunt, terebra satis latum in pariete, qui erat factus e tabulis gypso circumlitis, foramen aperuit atque inde coepit venaturam oculis facere et aucupium auribus. 9. Illi revertuntur, coenam poscunt, atque ut mos est earum gentium, tradunt se hilaritati jocisque, cantant, saltant, mulierem mediam arripiunt, sternunt humi, amplexantur. 10. Posthaec coena venit, apponitur, accubitum itur, estur, bibitur, laetitiae, hilaritati ludisque non parcitur. Sed postquam vino epulisque datum est satis, traduntur mulieri ediscenda quae postero die populo vendituri essent et quamvis,

Si quid faciendum est mulieri male ac maliciose,
Ea sibi immortalis memoria est, meminisse et sempiterna,[23]

attamen quia metus erat, si quid titubatum esset, ne doli aperirentur, coacta est saepius dictata repetere. 11. Tum coeptum est cogitari de somno. Duo erant lectuli seorsim positi, qui eorum opera junguntur, atque ex duobus unus efficitur. Illi simul omnes sese commendant. His actis, speculator a rege missus, satis jam satis rem esse claram existimans, quaerendi finem facit atque abiit ut regi quae viderat, cuncta narraret. 12. Qui rex gavisus est se opinione sua non fuisse deceptum. Itaque jubet omnes in carcerem condi atque, habita quaestione, quae explorator viderat, ipsorum confessione proferri et in publicas tabulas referri. Qui manifesto deprehensi, non sunt ausi negare. 13. Genus animadversionis cognoscite et simul regis prudentiam admiramini. Imperat his ut palam in foro atque ex eodem suggestu, quo populo fucum factum advenerant, palinodiam cantent et tanquam cornices oculos cornicum effodiant.[24] Quod si recusent facere, statim in crucem agantur. 14. Ac ne saxis obruerentur, undique armatos disposuit qui vim populi impetumque repellerent. Illi, crucis metu, imperata fecere ac postridie Regis jussu exulare coacti, regni ejusdem finibus excesserunt.

15. Sed cur abit oratio mea longius, neque se urbis nostrae terminis continet ? Nonne hic apud nos deorum immortalium flamines, qua sunt avaritia, lymphatum fere semper aliquem vel verum vel fictum ad populum convocandum precio in aedes sacras inducunt? 16. Est in hac urbe Fanum Mercurii, omnium maximum ac sumptuosissimum, cujus erat olim aedituus Alexis quidam, spurcus homo et flagitiosus. Hic e numero quadruplatorum deterrimus ac foedis puerorum amoribus notus, furti saepe se alligaverat. 17. Praeterea decretam semper aliquam domum habebat, in quam quidquid erat ubique lenonum, aleatorum, perductorum conveniret, demum in quam omnes omnium libidines commearent. Nemo in eam puer pedem intro ferebat qui pudicitiam salvam inde referret, nemo in eam castus ingrediebatur qui non inde aliquo pollutus flagitio regrederetur. 18. Quibus artibus fiebat ut omnibus carus in primis existeret. Sed demum a duce lictorum clam veneno sublatus est propterea quod falsum indicium ipsi detulisset. Cujus postea praetorem ac regem sacrorum participem faciens, quibus id falsum esse constabat, habitus fuerat ab iis vel malignus, quod falsas criminationes, vel indiligens, qui res minus conquisitas et exploratas afferret. 19. Attamen dux idem lictorum palam multis audientibus dixit damnum se hujus immaturo interitu facere, quo exploratore cohors praetoris nullum neque meliorem neque sagaciorum haberet. 20. In hac igitur aede sacellum est Cereris perantiquum, ferreis clathris septum, maxima antiquissimaque religione praeditum, quod lapidem habeat inclusum, in quo sedisse dicitur Ceres lassitudine victa, cum Proserpinam quaereret. 21. Hunc lapidem ad cerritos expiandos magnam habere vim dicunt. Conduxerat per id tempus Uranius, nobilis pictor, tabulam quandam pingendam, in qua describeretur quo pacto suae Dianam virgines, ex venatione sudoris ac pulveris plenam, sacro amne lavissent. 22. Huic die quodam a mane ad vesperum vox ex adverso clamantis aures verberavit, qui completis sacris et instante jam noctis tempore nihil de vocis contentione remitteret, sed eandem vehementius intenderet. 23. Sensit Uranius vocem eam ex sacello prodire; confert se illo atque hominem ibidem inclusum quid clamaret interrogat. Qui: 'Conductus sum, inquit, hodie ab Alexi, quindecim obolis, ut pro cerrito me geram atque aedem clamoribus et ululatibus impleam. Ego ad ravim usque clamavi, neque homo adest cum mercede et quod mihi molestius est, ventris desiderio differor; quod si cessat venire et clathros istos recludere, hic profecto alvum educam.' 24. Tum Uranius: 'Ita facto opus est. Age, ventrem exonera et quod egesseris, cum ille venerit ac te mercede pacta fraudaverit, in os eidem impingito.'"

VII.1. Haec elocutus obticuit. At Paulus Aemilius: "Ubi sunt, inquit, qui ajunt Romae tantum sycophantas et veteratores inveniri? Quantum audio ubique locorum moribus eisdem vivitur." 2. Interim veniens a navarcho adolescens nunciat fluctus consedisse maritimos, ac statutum eidem esse navim solvere et ad proximam insulam remis velisque contendere; proinde properaremus venire. 3. Nos dicto audientes accurrimus et navarchum cum chirurgo litigantem offendimus, qui eum opere orabat maximo ut se cum aliis vectoribus in navim exciperet. Navarchus recusabat, quod plena navis neminem praeterea caperet. 4. Gallonius chirurgum rogat unde tanta haec navigandi cupido eum incesserit, qui semper a mari abstinuisset. Respondit patris saevitia contingere ut patriam sedem exilio permutet, qui ipsum aedibus foras ejecisset. 5. "Heri, ut scire vos arbitror, nos qui vulneribus manu medemur, servi in crucem acti cadaver a triumviris rerum capitalium accepimus, quo ad remedia vivorum incideremus ac viscerum posituram, formam ac magnitudinem pernosceremus. 6. Ego jecur a reliquo corpore avulsum domum attuli, quo omnes ejus partes, fibras, membranulas, quibus adnectitur septo, quod a praecordiis uterum dividit, diligentius contemplarer, illudque jecur rastro cubiculi mei parieti affixo suspendi et, quia mihi erat negocium in foro, discedo. 7. Aliquanto post, cum prandii tempus jam praeteriisset, domum redeo, cubiculum intro, aspicio, neque jecur invenio. Quaero ab ancilla, quid eo factum sit et cur, me absente, ausa sit illud attingere. Hinc magnum mihi cum ea litigium exoritur. 8. Quo clamore excitatus pater meus eo venit et: 'Quid hoc clamoris est? ait. Quid vos velitamini inter vos duos?' Ego: 'Propudium istuc, ajo, jecur a me studiorum causa allatum sustulit, neque possum scire quid eo sit factum.' 9. Tum pater: 'Quid clamore opus est? inquit, ecquid mulier deliquit, si abstulit? Ut tu scias, coximus ex eoque paulo ante fecimus prandio funus, neque alias esca una palato meo sapiit magis. Experire, tu quoque idem fatebere; nam tua tibi pars in arca servatur.' 10. Ego ex ira vix mei compos (non enim erat ita facile jecur alterum invenire): 'Elegans, inquam, facinus fecisti! Crucifixi hominis jecur vorasti.' Pater qui nollet hoc sibi dictum, exarsit ac: 'Pessime, exclamat, tua causa factus sum hodie anthropophagus! Cur non antea dixisti? Cur illud clam habuisti? 11. Abi hinc in malam crucem et cave te mihi posthac ostendas! Quod si post vesperum in his regionibus conspicor, frustulatim differam ac mordicus tibi jecur abripiam ut cum prandio coena conveniat.' Ego patris conspectum veritus abeo atque alias regiones persequor et, quamvis parce admodum viaticatus sim, facile tamen, ut spero, meo artificio me tuebor." 12. Non sine horrore et stomacho dicta adolescentis excepimus, hominem tamen risimus, qui se humanis carnibus saturasset. Illum vero bonam mentem habere jussimus et nauclerum oravimus ut in navim reciperet . Qui negavit id fieri posse, si senex ille odiosus veniret, qui, qua erat superbia, omnes morabatur.13. Ac dicturus erat plura de hominis insolentia atque fastidio, sed nos ad se Plusius attraxit, qui in crepidine portus lectitabat alteri nescio quod carmen, ac vultu et significatione videbatur eidem applaudere. 14. Qui, ut nos aspexit, evocavit, atque: "Audite, inquit, lepidum carmen ab Arido Virgilio adolescenti missum, qui filius est fratris Ursati, magni antistitis atque dynastae, quem nuper extinctum deflevimus.

O surgens populi spes nova, Virgili,
Ursatique domus deliciae et decus, 
Ut fausto exoriens omine, lucidum
Caeli sydus ades, laeta micantibus
Virtutum radiis lumina proferens!   5
Cum natura tuis laudibus obsequens,
Nec parvum ingenium crediderit tibi,
Nec clausum studii finibus unici,
Parva sicut aquam mole coercitum,
Sed magnum atque potens claustra refringere,   10
Perque artes varias serpere liberum,
Ceu flumen validum, cum imbribus aut suis
Praepollens opibus, praeterit alveum,
Ac per longa vagum rura perambulat.
Nam, centum ingenuis praeditus artibus,   15
Festinas solidae ad culmina gloriae
Magnis pene puer tendere passibus.
Ecquis non avidis ebibit auribus,
Quos fundis nitidos pectore diviti
Sermones, roseo ac nectare fervidos,   20
Vel si Pieriis verba liges modis,
Vel si des numeris pergere liberis? 
Quem grata implicitum compede non trahat
Ad sese probitas haec tua, moribus
Condita egregiis, nudaque veritas?    25
Cui non mira ferant gaudia, quae feris
Ludens pulchra moves praelia belluis, 
Sive aprum sequeris, sub Jove frigido,
Seu cervam validis conficis ictibus?
Nec mirum, a teneris si haereat unguibus   30
Vis haec tanta tibi. Namque domi pater 
Splendet, splendet avus, qui valet ad chelyn
Dulcis Threiciam sistere flumina et 
Quercus aereis ducere montibus.[25]
Illis fortis adest et sapientia   35
Laeli et Scipiadae robur amabile.
At dum te puerum fingis et instruis,
Mores ad patrios sedulus, obtines,
Ut cum jam fuerit fas tibi vivere
Aevum, sponte tua, propositi tenax,[26]    40
Obsistas solida mente libidini,
Ducenti cupidos in vetitum nefas.27 
Sic, quae recta oriens aëra verberat
Pinus, vel tenero cortice fraxinus,
Cum late foliis fulserit ardua,   45
Non imbres metuet, non tumidos Notos,
Nec flexo feriet nubila vertice."28

15. Delectavit me mirum in modum carminis cultus et nitor ac: "Libenter, inquam, Plusi, ejus exemplum mecum afferrem, si esset ocium describendi, sed mox discessuri, temporis angustiis opprimimur." 16. Plusius humaniter: "Habeto, inquit, hoc tibi. Nam unde descripsi, sexcenta possum exempla depromere." Accipio et gratias ago. At ille eodem puncto temporis demonstravit digito philosophum, ex ea familia quae Minervae cultui se voti religione obstringit. 17. Summa eorum hominum professionis haec est, ab uxoribus et ab omni genere concubitus abstinere. Unum sibi quotannis ex ipsis magistri nomine cunctorum suffragiis eligere, cujus imperio praesto sint ad nutum. 18. Simili omnes vestitu uti, una cibum capere, nunquam solos, sed binos, ternos vel quaternos incedere, voluptates omnes respuere, virtutes amplecti, eam in primis, qua Minerva se jactat, nimirum castitatem. 19. Disciplina a Xenocrate, Platonis auditore, inventa ac profecta existimatur[29] itaque ob hanc opinionem virtutis, honoris gratia, a cunctis illis assurgitur, deceditur, et tanquam praesentibus diis honor habetur. Iis licitum est sine maleficii suspicione in aedes nobilium introire, ad intima eorum cubicula penetrare, mulieres, absentibus maritis, invisere, alloqui, consolari, consilio, opera et auctoritate juvare. 20. Unum igitur ex istis nobis Plusius ostendit atque: "Hic est, inquit, ille qui hodie intestabilis vivit." Quaerimus quid sit hoc. Respondet: "Hic est philosophi illius comes, qui Pamphilam Lysimachi nobilis viri uxorem quotidie adibat ac, remotis arbitris, solus cum sola multas in cubiculo horas traducebat. 21. Hic vero jejunus una cum ostiaria, puella non illepida, in altero cubiculo servabat, ne alius adiret. Sed quodam die, defessus expectando, puellae inquit: 'Dic, obsecro, quid negocii intus isti in cubiculo gerunt?' 22. Quae ridibunda atque hilaris: 'Quid putas? ait, se mutuo ad castitatem cohortantur. Heus tu, lolione victitas an veterno laboras, qui rem manifestam non videas? Illi animo obsequuntur suo et sapiunt, mea sententia, nos vero inertes ac jejuni eisdem excubias agimus. Cur idem ad exemplum nos quoque hilares non sumimus diem?' 23. Non fuit opus multis verbis hominem et aetatis calore et occasionis illecebris et mulieris oratione incitatum ad nequitiam impellere. Sed veniebat illi in mentem professionis suae et voti, quo se Minervae obstrinxerat, sed virginem plusquam se sapere existimans: 'Alii, inquit, Minervae fidem, in eo quod promiserint, servent! Mihi certum est occasionem tam bonam non amittere, sed ad id vela dare, unde flatus ostenditur.' 24. Atque una opera virgini in gremium illabitur. Neque id eo tantum die factum est, sed omnibus deinceps diebus, quoties socius in cubiculo clausus navabat operam dominae. 25. Sed tandem, processu temporis, virgini corpus extumescens fecit ut dominus, uxore praesente, ejus tumoris causam deposceret et, cum res esset palam ac dissimulari non posset, flagitii auctorem exquireret. 26. Sed uxor, cui plenum erat corpus fallaciarum et doli, quaeque nosset ancillae dedecus cum ipsius infamia esse conjunctum, iratae similis: 'Vide, inquit, os hominis! Ut simulat se nescire quod scit, nec fecisse quod fecit, tanquam sit obscurum ad quem tantum nefas pertineat! Tu, improbe, hanc culpam commeruisti. Me miseram! Non posse me domi meae cujusquam vel ancillae vel liberae pudicitiam ab istius injuria defendere! 27. Cum hoc me patiar esse in matrimonio, qui domi pellices habeat et uxoris rem negligat? Ideo ne tali viro nupsi ut haec videam et has contumelias feram?' Ille qui sibi esset conscius nullum a se virgini vitium fuisse oblatum, uxoris jurgio incensus, quo ostenderet nihil ad se crimen illud attingere, impetum in virginem fecit ac: 'Mihi, inquit, indica cujus sis gravida.' 28. Sed cum illa dissimularet, ne cum alterius flagitio dominae praeterea dedecus invidiosa proditione detegeret, ardentius inflammatus: 'Non potero, inquit, hodie a te verum exculpere?' eductumque pugionem in virginis guttur intendit et continuo eam se jugulaturum interminatus est, nisi indicaret, qui prior ipsi pudicitiam pepulisset. 29. Quae tandem, mortis metu adducta, ab hoc viro castissimo se fuisse vitiatam exposuit, dum socium intus cum domina conclusum expectat. 30. Ille tanquam Furiis actus, ad aedes Philosophorum accurrit, magistrum appellat, flagitium in virginem admissum exponit ac nisi clamore et conviciis impleri totam urbem postulet, impurum illum tanquam noxam sibi dari contendit, quo ejus supplicio atque cruciatu dolorem suum lenire et saturare animum possit. 31. Magister suo ab alumno crimen depellere ac peccare eum largiter dicere, qui tantam philosopho illi, viro sanctissimo, infamiam creet, quo nemo ea in domo neque frugalior neque castior inveniretur. Ille instare factum, magister negare factum. 32. Sed cum ille altius vocem tolleret, veritus magister ne concursus vicinorum fieret ac facinus divulgaretur, blande hominem aggreditur ac domum ut abeat rogat; se enim rem tantam inquisiturum neque impunitam dimissurum. 33. Qua ille oratione impulsus paululum iram supprimere et, quoad magister promissi sui summam expleret, expectare constituit. Interim philosophus, qui stupri fuerat accusatus, magistri jussu in carcerem conjicitur et poculum, ubi cicuta vino diluta erat, affertur atque optio eidem datur ut vel illud hauriat, quo hausto, horae unius intervallo vitam amittat, vel testes demetendos exhibeat. 34. Ille, subductis rationibus, satius existimans esse quovis modo quam nullo, testes lubens objecit. Aliquanto post, obducto jam vulnere, magister Lysimachum convenit rogatque num de alumni sui innocentia certior sit adhuc. 35. Ille audacter nihil sibi certius esse respondit, quam ab homine illo nequissimo fuisse virginem vitiatam, nec posse rem dissimulari. Tum magister: 'Iam faxo intelligas quanto in errore verseris', ac vervecem illum venire jubet et, praesente Lysimacho, vestes ponere. 36. Quo facto nudatum genitalibus inguen aperuit. Tum magister, tanquam commotus: "Quid ais? inquit, hicne idoneus tibi videtur qui mulieres praegnantes faciat, quem inde a puero exectum jampridem ob insignem vitae innocentiam Matris Magnae antistitem esse creatum oportuit? Tu posthac, cum agitur boni cujuspiam viri existimatio, linguam comprimas, si sapis, nec continuo falsis hominum de illo rumoribus aures praebeas.' 37. Ille his praestigiis profecto delinitus est ita ut ubi esset nesciret, nec haberet in praesentia quid responderet. Quamobrem tum judicium, quod Minervae alumnum invidioso crimine diffamasset, tum uxoris iram metuens, statuit cum ea redire in gratiam et sibi ipsi non credere."

38. Adeo delectavit me vafra illaecce Magistro familiae suae existimationi hominum vindicandae suscepta ratio, ut non alias magis hominis cujusquam sagacitas et solertia majorem in admirationem impulerit. 39. Sed Gallonius: "Ostendam, inquit, vobis, si vultis, senem illum muccidum qui acetum pro vino misit." Respicimus ac videmus senem siccum, incurvum, rugosum, colore mustellino[30], capillo subnigro neque ulla adhuc canicie infecto, qui meritricis de fenestra sciscitabatur, quid ipsi ab illis aedibus deberetur. 40. Merlinus: "Aperi, inquit, te mihi est opus conventa." Meritrix: "Non est, ait, operae in praesentia, cum amatore meo sum occupata." Sed continuo Merlinus exclamavit: "Redde mihi argentum quod surripuisti, venefica! Ego te impudicam, non etiam rapacem, existimabam." 41. Mulier, flocci eum non faciens, abiit ac frustra litigantem reliquit. At senex nihilo minus clamabat: "Redde argentum, impura! Nam nisi reddes, hic te pipulo differam ante aedes[31]." 42. Gallonius accurrit, quaerit pro amicitia de eo quid factum sit quod ita clamet? Ille: "Solebam me, inquit, a prandio animi causa in domum istius propudii conferre ac pomeridianas cum ea horas in lecto traducere. 43. Hodie cum ex consuetudine cum ea jacerem, furtim e lecto desiluit atque mea ad femoralia recta iter habuit, mihique nihil tale suspicanti marsupium eisdem annexum exenteravit.[32] Postea rediens, institit, oppressit ut surgerem atque amatori cuidam suo, qui maximo sibi usui esset, locum darem. 44. Ego surgo, obtempero, morem gero, abeo. Venio ad Ianum ut pauxillulum nummorum, quod de ratiuncula amico debebam, exolvam. Manum in crumenam infero ac nihil in ea relictum invenio, parenticida ista omnem illi animam intertraxerat." 45. Sed dum Merlinus infelix crumenae suae fatum deplorat, adest qui nunciat senem illum morosum, qui erat in expectatione, subita correptum febri lecto teneri, nec de medicorum sententia posse tuto mari se credere. 46. Nauclerus deae Febri gratias agens, quod vomitum illum a sua navi removisset, adolescentem medicum, de quo diximus, introducit. Nos semel, iterum ac tertio Gallonium amplexati, valere jussimus et vitam Neptuno commisimus.

Aditus in proximum librum


Annotationes

[1] Cf. Cic., Div. I 14 (Pacuvi fragmentum 353-360 Warmington = 409-416 Ribbeck) : "An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio ut "... profectione laeti piscium intuerentur" ut ait Pacuvius..."

[2] Nicius fortasse recordatus est Hor., C. IV 10.4-5: "... color ... / mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam."

[3] Cf. supra lib. III iv.24-26.

[4] Id est, 'Catacumbae'.

[5] Offuscatus sive 'vir in tenebris latens' est Antonius Bosius, qui annis 1593-1629 catacumbas primus princepsque exploravit. Post mortem liber eius, c. t. Roma Sotterranea, anno 1632 est typis edita.

[6] Cf. Apul., Met. III 17.3: "Pamphile... apparatu solito instruit feralem officinam, omne genus aromatis et ignorabiliter lamminis litteratis..."

[7] Cf. Nicii Epistolas ad Diversos, vol. I, lib. IV, ep. 16 (scriptam 13 VIII 1634): "Thaumantinus, nobilis bibliopola, qui officinam librariam habet Romae e regione Pasquini, sub solis signo..."

[8] Id est, 'to; tevra', 'monstrum', 'miraculum'. Cf. et infra, libr. X viii.1.

[9] Cf. Plaut., Bacch. 71: "malacum ... pallium."

[10] Sic pro 'Thaumantii'. Cf. supra VII ii.1.

[11] Est Antonius Brunus (1593-1635), qui ante (?) 1625, iterumque Romae anno 1627 et saepius postea, edidit Epistole heroiche ... libri due. Vide H. Dörrie, Der heroische Brief (Berolini, 1968), pp. 172-174.

[12] 'Coaccedunt' legitur in codicibus Curculionis Plautinae, v. 344, at editores multi malunt 'eo accedunt'.

[13] Cf. Plaut., Curc. 197: "Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum."

[14] Cf. Cat., 3.

[15] Cf. Ov., Met. XIV 597-598: "[Venus] perque leves auras iunctis invecta columbis / litus adit Laurens...3; Claud., c. 22 [= De cons. Stil. II] 354: "Venus hic invecta columbis...", etc.

[16] Cf. Macrob., Sat. III 12.2: "Testatur etiam Terentius Varro in ea satura, quae inscribitur Peri; keraunou' maiores solitos decimam Herculi vovere..." Cfr. et Varro, L. L. VI 54.

[17] Cf. Hor., Sat. II 3.18-20: "... postquam omnis res mea Ianum / ad medium fracta est, aliena negotia curo, / excussus propriis." Ianus erat arcus in Foro Romano, ubi agebant argentarii et mercatores.

[18] Cf. Hor., C. I 21.1. At non est Saeculare Carmen, quod incipit: "Phoebe silvarumque potens Diana...", quem versum paulo post in mente habuit noster: cf. infra SS 20.

[19] Cf. Plaut., Capt. 579: "Nunc iste te ludos facit", et alibi.

[20] Auctor est Leo Allatius (qui in libro IX 1.11-12 'Pterotius' appellatur). Romae anno 1633 Apes Urbanas edidit.

[21] Id est, Galliae rex. 'jAlektruwvn' latine 'gallum' significat.

[22] Id est, templum Mariae Virginis in urbe Lauretana.

[23] Plaut., Miles 887-888.

[24] Cf. Macrob., Saturn. VII 5.2: "Tamquam cornix cornici oculos effodiat."

[25] Significatur Orpheus.

[26] Cf. Hor., C. III 3.1: "Iustum et tenacem propositi virum..."

[27] Cf. Hor., C. I 3.26: " Gens humani ruit in vetitum nefas."

[28] Cf. Hor., C. I 1.36: "Sublimi feriam sidera vertice."

[29] Cf. Cic., Tusc. V 51: "Quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissimum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?"

[30] Cf. Ter., Eun. 688-689: "... senex, / colore mustelino."

[31] Cf. Plaut., Aul. 445-446: "Nisi reddi / mihi vasa iubes, pipulo te hic differam ante aedes."

[32] Cf. Plaut., Epid. 185: "...senis qui exenterem marsuppium"; 511: "meum exenteravit Epidicus marsuppium."

Haec pagina proxime mutatast