Skip to main content

LIBER II-IV

JANI NICII ERYTHRAEI

EUDEMIA.

LIBER II-IV

I.1. Et longa maris tempestate jactatos et itinere superioris diei fatigatos, tam arctus somnus excepit, ut non antea dissolverit quam orta lux omnia compleret. Sed tandem expergefactos et cubile egressos Gallonius invitat in hortos cujusdam Dynastae, qui, ut ille narrabat, ex summis vitae ac fortunae sordibus ad ingentes divitias pervenisset. 2. "Nam accepi, inquit, detineri ibi aegrum adolescentem mihi carissimum cupioque, nisi aliter vobis videatur, eum invisere. Sed non pigebit vos illuc venisse. Nulli enim sunt horti in his regionibus, quos magis visendos dicatis." 3. Cumque nos non nolle dixissemus, secum una perreximus, atque inter eundum quaesivimus de Gallonio cur, si omnes Mauri atri essent, ibi fere omnes albi nascerentur? Qui respondit primum eam insulam longo intervallo a ceteris Mauris esse disjunctam; tum mulieres eas, postquam se cum Romanis miscuissent, patribus similes liberos genuisse. 4. Inter haec atque alia duorum millium passuum viam emensi, ad hortos pervenimus. Pulsamus ostium, aperitur, intramus atque ubi ea pulchritudo recens ad oculos meos pervenit, non horti nescio qui, sed coelum ipsum atque adeo ipsa Jovis regia mihi patefieri visa est. 5. Nam, foribus apertis, operis universi forma tota simul se obtulit et in conspectu proposuit. Quae forma tantam habet pulchritudinem ut nulla species ne excogitari quidem possit ornatior. 6. Etenim aequata agri planicies, quae adeuntibus prima se objicit, ambulacris septa compluribus, praeclaris distincta fontibus, ac variis amoena floribus, praefert in summo theatrum multis scalarum ordinibus, nativo e marmore instructum atque compositum. Et ex singulis scalis, plures tum ebullientes tum effluentes aquae, velut aspicientium turba, ad fontem in media cavea positum spectare et placido murmure tanquam faustis acclamationibus operi plaudere videntur. 7. Hinc et illinc a theatro lapideis scalis in novum artis miraculum scanditur. Aequa et quadrata planicies complures dispositas in quincuncem arbores sustinet sepitque locum maceries regia lauro contecta. 8. Platani incredibili proceritate principem in medio locum obtinent. Infra earum fastigium humiliores multae ab utraque parte arbores subsunt, iis quidem proceritate dissimiles, sed dignitate ac praestantia simillimae, siquidem regiae lauri sunt omnes prope ad miraculum pulchrae. 9. In medio sub procerrimis illis platanis mensa marmorea, pedum fere sexaginta in longitudinem et quindecim in latitudinem patens, extenditur. Quam a summo ad extremum, relicto hinc et illinc commodo ad coenandum spacio, plures leniter erumpentes atque in se redeuntes aquae intersecant, gratum convivis liquorem et frigus praebentes. Nam voluptatem positus in conspectu fons affert, ipsi etiam arti admirabilis. 10. Etenim Triton factus e lapide sedet eques in cancro, admotoque ad os cornu inflare sonum videtur. Diceres eum audire; tantam artificii subtilitas fidem mendacio facit, nisi hunc ab auribus errorem quinque late manantes ex cornu rivi depellerent. 11. Tum inter cancri brachia suffectura flumini vel magno aquae vis pellitur in concham, refunditurque ab eadem per sulcos ipsi haerentes in lacum sibi subjectum, rejicientem et ipsum per multo plures sulcos aquam in alterum infra se positum longe majorem lacum; qui saturatus aquis, superioris exemplo, quod superest, totum regerit ante pedes terra excipiendum. 12. Postremo hinc et illinc ab hoc lacu duo fluminum simulacra permagna ad eum implendum tanquam auxiliares aquas ex urnis emittunt, nec sine praemio filicis, musci, capilli Veneris aliaeque herbescentis viriditatis, quam circa ea subjectus elicit humor. 13. Iam vero locus egregius et in primis amoenus, qui non praetereuntis velocitatem, sed contemplantis tarditatem et moram desiderat, poscere videbatur ut esset ubi moraturus hospes consistere ac deambulare tutus a solis injuria posset. Itaque ab utroque fontis latere columnae excitatae complures, porticus duas effingunt, quas, tecti loco, plures vitium propagines ita undique ambientibus ramis atque invicem complicatis integunt ut vix in densam umbram penetrare solis radius possit. 14. Nunquam oculi hac specie et pulchritudine capti satiarentur, nusquam aliquid melius ac perfectius quaererent, nisi duplex scalarum ordo, post fontem, quem dixi, in trianguli formam extructus, diu delectatos neque tamen satiatos eo illos vocaret ubi extremos artis conatus aspicerent. 15. Primum cancelli scalis praefixi, praeclari ad aspectum et certis ex locis aquas ebullientes fontem, quem prae se habent, ornant atque augent. Tum locus, in quem ascenditur, rebus magnis et admirabilibus plenus. Hic ars, sibi ipsi aemula, a se ipsa vincitur, hic Natura artis, aemulae suae, conatibus favet. Nam aquas, quibus illa res admirabiles praestat, majore vi copiaque suppeditat. Hic nemora non temere nata, sed ordine posita, latiore campo excurrunt, hic avium caveae, columnis exaedificatae nemora ipsa ambiunt et continent. 16. In aditu vestibuloque speciosissimi hujus loci declivi quodam solo catena jacet e lapide, per quam aqua ad cancrum, de quo antea diximus, influit, tanto artificio ut contortae convolutaeque in plures circulos aquae annulos assimulare, tanto strepitu ut propter vim impetumque, quo defluunt, catenarum similem sonitum edere videantur. 17. Haec autem catena, longiore tractu perducta, demum ita cancri brachiis adnectitur ut eum colligare constringereque ne commovere se possit, existimes. 18. Ingentes paulo supra eam catenam fornices e lignea materia facti, prosequentibus eos ederis ambitiosissimis, attolluntur in regiae molis similitudinem. Qui fornices inter aediculas quatuor fastigiatas amplam et augustam sine fastigio aedem includunt, cujus medium fons tenet, sepulcralibus monumentis non longe dissimilis, ab imo latus atque rotundus, angustus et acuminatus in summo, acumen efficiente aqua, egrediente sursum e patera. Ut totum hoc opus ad regum maximorum delicias, non autem ad ejus libidines factum videatur, qui ceteris specimen esse jubetur.

II.1. His igitur diligenter a nobis perlustratis, villam ingredimur, amplam illam quidem et rebus omnibus instructam, sed quae nihil ad hortos. 2. Ubi in amoeno lucidoque conclavi, serico sub conopeo, jacebat adolescens, magis corruptus deliciis quam fatigatus aliquo morbo. Cui Gallonius, "Quid hoc, inquit, morbi est?" "Febris" respondet. "Caruistine illa heri, Gallonius repetit, vel nudius tertius? Coenavistine?" 3. Cum haec maxime loqueretur, mulier adolescens, passis crinibus, cubiculum intrat, capite parietes verberat, clamat: "Me miseram, quid video? Cur aegritudinem istam, quae te macerat, in me transferre non queo? Quid me fiat si quid humanitus tibi contingat?" 4. Ille sane commotus, "Ne te crucia, inquit, ne mihi ad morbum hoc etiam! Aspectus tuus omnem vim morbi diripiet." Et quo flendi ac lamentandi pausam faceret, opiparum illi prandium parari ac dona plurima congeri jussit. 5. Nos, mulieris pietatem admirati, magnum atque spectatum egregii cujusdam amoris exemplum inspexisse testamur, ac de eo qui cubiculi fores tuebatur exquirimus quid ea ad illum aegrum mulier attineat? Num soror, num uxor sit, num affinis vel cognata? 6. Qui "Nihil horum ea est, ait, sed meritrix est in primis subdola, blanda, fraudulenta, avara, Nanna nomine, quacum ille menses abhinc quatuor stupri consuetudinem habet. Atque adeo apud hoc coenum amoris clavo fixus inhaeret ut nullis amicorum neque admonitionibus neque precibus extrahi queat et, nisi ad rationis terminos, unde longius abiit, se propere redigat, quantum intelligo, omnis ejus res brevi meretriciam in domum exulatum abibit. 7. Et quo melius huius meritricis ingenium moresque noscatis, accipite doctum ejus dolum, in quo superioribus mensibus mercator quidam adhaesit. Hic amabat eam perdite ac, ne cum quoquam alio esset, magna mercede in concubinatu sibi conjunxerat. Sed quantum illi misero ardoris faciebat amor, tantum etiam algoris zelotypia conflabat. Meritrix cata, quae illum hamum vorasse cognosceret, ut omnes faciunt, quae se amari intelligunt, nihil tam laborabat quam ut miserum eum haberet, et in primis ut ad sese cum anima ejus habentiam averteret. 8. Atque ad eam rem usa est hoc adolescente, cui servio, qui amore ipsius captus aliquot jam dies ejus aedes obambulabat, quemque pejus angue mercator horrebat. Nam est in primis scitulus, mundulus atque venustulus. Coepit igitur illa adolescentis formam laudare, cincinnos efferre, ille miser uri et cultro, quem sub sago contexerat, minitari, si adolescenti obnoxia fieret. 9. Ubi meritrix hominem umbraticum, magis timidam inter viros mulierculam, quam fortem inter mulieres virum cultrum habere animadvertit, haereditatem sibi obvenisse existimavit, ac 'Croesum, inquit, divitiis supero, si eum in me cultrum ille semel educat.' 10. Itaque mittit adolescenti qui dicat ut proxima concubia nocte domum ad se veniat ac sine ullo metu januam feriat. Vesper adest; mercator, re bene gesta, domum meritricis venit, coenat, decumbit, cum ea litigat, queritur quod adolescentem plus sese diligat. Illa contra negare, sed frigide, interdum suspiciones injicere, ille stomachari atque ira vehementius efferri, cum ecce tibi, commodum adolescens ad januam adest. Pulsat; ille suspicione offensus et insidias metuens, e lecto se ejicit, ad fenestram advolat et 'Quis, inquit, odiosus hoc noctis foribus istis insultat?' 'Ego sum', inquit adolescens; 'aperi actutum.' 11. Mercator, cognito adolescente, tum quidem omnem violentiam e pectore expromit atque 'Hinc abire ni properas, ait, ferere.' Et magis quo se iratum ostenderet quam damnum vel malum daturus, districto cultro in Nannam incurrit. 12. At illa, tanquam praedivinans quid futurum esset, dum ille in fenestra foribus injuriam factam queritur, furtim e lecto desiluerat ac rubrica in eum usum quaesita dexteram impleverat. Venit ergo ille amenti similis, clamans: 'Itane pessima? Ante meos oculos amatorculum mihi tuum adducis?' unaque opera femur illi dexterum et brachium lato cultro percussit. 13. Illico illa dolis insistens, admota ad os manu, rubrica illud infecit et simul: 'Obsecro, populares vicini, vestram fidem, subvenite, ferte inopi auxilium. Malus hic mihi faciem feriit. Quid agam? Quo me vertam? Audebone posthac ita deformis cuiquam in conspectum prodire? Non faciam, lethum mihi consciscam.' 14. Hic etiam ab ancilla clamor extollitur, accurrunt vicini, januam effringunt, quaerunt quid sit? Clamor utrinque, undique concursus. Ille miser, qui sibi esset conscius, nullum a se vulnus inflictum mulieri, primo mirari, quod sanguis efflueret, tum sibi metuens, fuga salutem quaerere ac, noctis beneficio occultatus, in aedes cujusdam Dynastae tanquam in aram confugere. 15. Ubi postea in ocio rem agitanti non satis liquebat quomodo illud a se vulnus exisset. Et secum: 'Ego, quod scio, latus illi et brachium, non etiam faciem verberavi, et quod rem continet, non caesim sed gladii planicie. Unde ergo vulnus habet? At simulat. At hisce ego oculis vidi. Fit verisimile. Nam non semper it manus quo ea dirigitur, quamvis sit ad feriendum certa. Tum ego iratus eram, ira caeca est, sensus adimit, mentem eripit. Quid igitur fiet?' 16. Dum in hac cogitatione curaque versatur et simul altercantibus libidinibus tremit ossa pavore, statuit per amicos interpretes eam sibi placare, hoc est, argento mollire et pecuniae non parcere. Itaque allegat ad eam idoneos cum mandatis homines, qui quidem mulierem adeunt. At mala, quo doli procederent, unguentis sibi faciem inunxerat, fasciisque obligaverat. 17. Illi pedetentim primum mulierem aggrediuntur, rerum vicissitudines memorant, laudant eos qui simultates, occasione oblata, dimittunt. Non est passa mulier eos pergere atque insequi longius, sed continuo exclamat: 'Abite, abite, nihil mihi de istis factis! Jam faxo, apud omnes magistratus nomen ejus erit. Jam illum perdam, si vivam, qui me in perpetuum infamem stigmate in os imposito fecit. Ego illi ut parcam? Ut placeo, mori me malim.' 18. 'Ah ne saevi tantopere, inquiunt illi; res est ejusmodi, in qua casus dominatus sit magis quam ratio.' 'Ergo, excepit mulier, hoc praetor dijudicabit, cui dilucide expedivisse me arbitror.' Ubi illi hanc viam obseptam vident, alia aggrediuntur. 'Vide, inquiunt, mercator liberalis est ac fugitans litium; quid tibi vis dari in manum ut totam hanc causam postulatumque dimittas?' 19. Illa modo negare rem tantam decidi pecunia posse, modo cum illi magis instarent, insanire et intolerabilia petere. Denique, ne longum faciam, aegre ab ea impetratum est ut minis quinquaginta sibi satisfieri pateretur, quae dissoluta sunt statim. 20. Sed neque illa decisione contenta fuit; voluit etiam magis hominem assecare, itaque mittit ad eum, qui dicat in ejus manu esse eam sibi ab ore infamiam, quam ipse imposuisset, eripere. Medicum esse quendam Campanum genere, qui omnium vulnerum notas medicamentis abstergeret, sed opus esse argento, quinque praesentibus minis. Quod si fecisset, se in amore et gratia cum ipso futuram. 21. Hic erat circulator quidam, nimis graphicus sycophanta, ad artes nugatorias circulatorum primus. Ille miser, qui Nannae desiderium ferre non posset, ne passus est quidem se exorari, sed sine ulla mora illud dimuneraverit argentum, quod cum ea nugator partitus est statim. 22. Verum, quia mercator curationi intererat, haec vafro illi ad decipiendum ratio erat. Fidem ex testudine detractam meretrici ubi vulnus assimulabatur inusserat, quae alte ibidem inhaerendo sulcum cicatrici non absimilem fecerat. Hunc sulcum, praesente mercatore, ungebat obligabatque diligentissime. Clam eo fide illa iterum obstringebat, sed quotidie remissius, quo fiebat ut paulatim deleri videretur. Quid opus est verbis? Vix dies octo intercesserant cum plane omnis evanuit. 23. Iam emanarat in vulgus, insigne in os Nannae fuisse vulnus inflictum, cum ecce tibi de admirabili novi istius medici curatione percrebuit. Itaque tanti ad eum cicatrices habentium concursus fiebant ut resisti non posset. 24. Non defuit occasioni nugator, sed properavit eripere. Nam, ab omnibus illis arrhabonis nomine pecuniis acceptis, se praeda refersit et die quadam ante lucem, non conclamatis vasis, castra commovit."

III.1. His peroratis, coeperat cubicularius ille alium ejus meritricis dolum exponere, sed dicere aggressum interpellavit Gallonius, qui exiens ab adolescente, "Heus vos, inquit, properandum est mihi in aedes Plusii, cui meas operas locavi; nam pene abiit hora qua ibi me adesse oportebat ut officium illud, cui sum conductus, exequerer. 2. Tum invitavit me ejus tonsor ad prandium rogavitque ut quos mihi commodum esset vocarem; nam duabus umbris fore locum aiebat. Itaque vos mecum adducam. Delectabit enim facetos horum urbanorum mores, praesertim in conviviis agitandis, agnoscere." "Tui sumus, inquio, duc quo lubet." 3. Ne multa. In aedes magni illius viri venimus. Sciscitatur Gallonius quid rerum agat dominus, num jam evigilaverit, num surrexerit. Respondet unus: "Iam diu ille surrexit; nam simul ac, inquit, caelum illuxit, e lecto prosiluit ac, tonsore accersiri jusso, duas apud illum horas transmisit. Atque rasitando, tergendo, pingendo ita miserum illum defatigavit, ut eum ad languorem vel potius ad interitum dederit. 4. Tonsore dimisso, in secretiore conclavi se cum sarcinatore conclusit, sumptoque in manus circino, suo more experiebatur num singula inter se puncta vestibus acu praefixa ex aequo distarent, num thorax vel sagus corpori eleganter haereret. Atque in hoc studio alterae duae horae fuere consumptae. 5. Nunc vero calcearium exercet, miserum habet, clamat corium quo calcei constant non esse molle atque flexibile, sed durum ac rigidum. Praeterea calceos ipsos non esse habiles neque aptos ad pedes. Irascitur, vociferatur, se Diis suis iratis natum esse queritur, cui nihil ex sententia contingat. Sed mox, ut spero, calceolarius etiam ex hoc laqueo jugulum eximet. Nam Flamines vocari, tus et merum parari jussit, quibus rem divinam Iovi optimo maximo faciant; qua peracta, ut creditur, prandium inibit." 6."Non malum est, inquit Gallonius, ut in procoetonem me conferam, ibique ejus imperium expectem." Nos igitur, a Gallonio introducti, unum ejus angulum petimus, et collo obstipo, quae dicebantur quaeque ibi fiebant, excipimus.

7. Ac primum orta est inter eos quaestio, quaenam pullis gallinaceis aestate, quae hyeme curatio, quod condimentum aptius esset. Nec minima erat inter eos contentio; nam aliud alii placebat. 8. Tum ille, qui hos sermones lacessierat, contradicentibus ceteris, ficedulam turdo et coturnicem phasiano anteponebat. Omnesque certatim illudebant unum ex eo numero, qui nullum in his rebus sensum habere videbatur, ac sordidum eum et incultis moribus appellabant, imo ne hominum quidem numero esse dignum ajebant. 9. Ab hoc sermone ad carpendam lacerandamque mulierum famam digrediuntur: atque alias parum honeste pudicitiam habere, criminari; alias consciis maritis, prostituere formam ac vendere; alias, forma egregia filias, his atque illis non parva mercede subjicere, multaque his addere, ac nomen etiam uniuscujusque mulieris dicere, quae, quia nullam earum notitiam habebam, oblitus sum statim. 10. Erat hominum cultus elegantissimus, sed parum virilis; neque fere ibi quisquam erat, qui novas nuptas elegantia munditiisque non vinceret. Illud vero ridiculum, quod, cum duo inter se de amicula rixari coepissent, eorum unus alterum, contumeliae scilicet causa, hircum olidum, impurum, perfidiosum, obscoenum appellavit. 11. Ille, quo se lacessitus ulcisceretur, novas eidem contumelias studebat ingerere, sed cum maxime quaereret, nullum acrius maledictum invenire potuit, quam ut illi objiceret quod incultus, inornatus ac male tonsus incederet. 12. Quod cum vehementer admirati essemus, audivimus postea, nullum apud eos haberi flagitium majus quam tibialia ligaminibus sericis ad terram usque productis non adstringere, vel minimam in collari rugam admittere, nullum nefas grandius existimari quam perpeti ut in coma vel barba pilus unus ceteris altior excrescat, nec statim novacula revocare quod petulantius sese profuderit, nihil magis sordidum censeri quam mensem integrum eodem uti amictu.

13. Sed improvisus Plusii adventus omnem illis iram sedavit et in tranquillo constituit. Nam qui velum allevabat, festive, "Heus vos, inquit, manus de tabula! Magister adest." At ille, qui praeeuntibus ceteris vel procoetonem transiens ad aram Iovis se confert, sacrificanti adest, revertitur, prandium poscit. 14. Gallonius, ut omnibus rebus instructum sit prandium, curat. Quo expleto, revertitur ad nos atque: "Is, inquit, qui me invitavit ad prandium, jussit sterni lectos in hortis urbi propinquis, ad fontem large manantem. At me hercle capietis voluptatem ex loci aspectu, nam et propter arborum viriditatem est longe amoenus et propter vim decurrentium aquarum frigidissimus." 15. Ne multa, eo deducimur, locum intramus. Ubi tantam aquarum vim cernimus, quantam uspiam nos non vidisse meminimus. Etenim non certis fontibus, sed imbribus, non rivis, sed fluminibus locus totus exundat. 16. Specus sex, incertum natura vel ars in montis dorso cavavit, sed ita ut unis tribus alteri tres incumbant, asperis ac rudibus tophis lepide et jucunde perhorridi. Ab his tophis tum intra tum extra specus haerentibus ac varia herbarum viriditate diffusis, aquarum imbres magni vehementesque procurrunt, qui tum specus ipsos implent, tum latum ante specus ipsos lacum efficiunt. 17. Locum parietes, ab utroque montis latere producti, in latitudinem quadrant, per quos horriduli et ipsos saxis intectos, quo incultae illi specuum asperitati respondeant, perpetui defluunt imbres, habentque post se inter diffusa late nemora speciosissima ambulacra. Hic talis est sonitus, qualem ex multis atque alte cadentibus aquis esse oporteat, talis species, quam fontes, nemora, ars denique et natura ipsa componant. 18. In hoc tam amoeno ac perfrigido loco, apud eum fontem speciocissimum, statutos lectos et appositam mensam invenimus, ea epularum varietate constructam, qua extrui solet ab iis qui amicos magnifice volunt accipere. 19. Ecce autem, ex improviso, ingens ad aures nostros clamor ac strepitus accidit. Qui prandium dabat, convivas alios a se vocatos adesse narrabat. Capita hominum numeravimus novem, attamen ex strepitu, quo in eum locum irruperant, sexcentos esse jurasses. 20. Hi simul ut apparuerunt, tanquam hostes capta urbe solent, cuncta diripere, tuburcinari, vorare, oenophora exhaurire et clamore omnia miscere. Ille qui invitaverat, pene irasci, clamare ut manus lavarent, ut lectis se commendarent, atque aegre impetratum est ut vellent accumbere. 21. Tres erant lecti et in singulis quaterni discumbimus: summus Gallonius, ac prope eum ego, tum Paulus Aemilius, infra ceteri omnes. 22. Hic tantum vini exhaustum est quantum una vindemia colligitur. Qui stellas numerare potest, numerum etiam cyathorum inibit qui sunt exhausti. Atque ab implendis tradendisque poculis viri sunt quinque defessi. Sed inter clamores maximos, inter risus effusissimos saepe ructus, saepius crepitus erumpebant. Nulla alia vox exaudiebatur, nisi haec: Bene mihi, bene vobis, bene Plusio nostro. 23. Iam non in ventres, sed in cloacas, sed in barathra profundi vinum videbatur. Vix lauti quidquam in mensa apponebatur, cum direptum illud vidisses. Erat inter eos unus longe urbanissimus, qui cantharum, in quo potitabat, frustis esculentis tanquam rosis coronabat et cum vinum implesset, in se totum ingurgitabat. Hic clamores edi, hic cachinnos tolli et faustis acclamationibus operi gloriosissimo plaudi. 24. Productum erat prope ad vesperam convivium, nec bibendi modus ullus nec satietas erat. Ecce autem adest a Plusio servus, qui Gallonio nunciat ut, relictis rebus omnibus, curriculo ad Praetorem transeat, eique Plusii verbis exponat ut honoris ipsius gratia Toxillum e reis eximat et quamprimum incolumem ad sese remittat. 25. Hic evictus, quod hereditatem Veneri relictam expilasset, quod falsos testes subornasset ac multa alia nefaria fecisset contra jus fasque, contrusus in carcerem fuerat. Itaque a reliquis conviviis distrahimur, atque ad tribunal Praetoris accedimus. Hic magnae cuidam quaestioni operam dabat.

IV.1. Lictores mulierculam forma non mala, quam meritricem esse ajebant, in jus abstraxerant, ejusque opera male se fustibus acceptos querebantur, ac fidei faciendae causa brachia ac tergora plagis varia ostentabant. 2. Rogat Praetor, cui tantum animi ad audaciam fuerit ut unius meritricis causa publicas personas tam insigni affecisset injuria? Respondet unus, ceteris fortasse ad dicendum paratior: "Furem manifesto deprehensum rapiebamus in carcerem, qui, dum illac transimus, ubi venefica isthaec inhabitat, sese e vinculis eximit, manus nostras effugit atque in unam ejus vici domum irrumpit. 3. Nos insequi, nec cum satis constaret quo se recepisset, singulas ejus viciniae domos perquirere. Ne multa, ad aedes hujus meritricis venimus, fores pultamus. Nemo respondet, calcibus impetimus, tantundem effringimus, nihilo magis. Ergo scalas ascendimus ac mulierem in lecto jacentem invenimus. 4. Tum ego, 'Quid est, inquam, quod taces? Cur es passa fores effringi? Eratne ita magnum recludere?' Illa in eodem silentio perseverare. Tum ego, 'Vide, inquam, obstinatum ad tacendum animum, ut sese offirmat? Propudium, jam aliquam ex te vocem saltem ingratiis eliciam,' iratusque virgis graviter illi latus impello. 5. Tum demum illa, dolore coacta, 'Heus' exclamat. Rem incredibilem! Vix 'Heus' dixerat, cum imbris vel grandinis more crebros nobis in scapulas, in caput, in brachia fustium ictus sensisses irruere, neque tamen fustes neque aliquis qui verberaret conspiciebatur. Nos metu perterriti ac male multati, terga vertere, per scalas praecipites currere, pedibus salutem quaerere." 6. Interrogat Praetor quemadmodum id factum esse arbitrentur. Respondent illi fidenter, se existimare id sibi contigisse muliebribus veneficiis atque cantionibus ac "Tibi, inqui(un)t, nosse licet ab ista, quam hujus rei testem adduximus." Haec, ut de facie conjiciebamus, scortum erat diobolare, pagoque polluctum. Ac praetorem intuens: "Si mihi, inquit, fides publica detur, rem omnem uti sese habeat aperiam." 7. Iussa mulier a praetore, quae sciret, edicere: "Nos, inquit, meretriculae, si quando ab amatoribus nostris deserimur, ad eos revocandos frustulum panis cum caseo, certis quibusdam precibus devotum, de fenestra dejicimus. At si canis atra voratum illud adveniat, impetritum inauguratumque existimamus esse et mox eum, quem volumus, adfuturum. Sed interea dum ille veniat (nisi si quae malam rem quaerit) caveat oportet, ne verbum unum faxit. Nam si mutire audeat, feret infortunium. 8. Bona haec mulier venit pridie ad me domum, querens quod amatorculus ejus sibi graviter esset infensus, quod alium ad se virum, ipso invito, recepisset ac propterea amorem et dona alio transtulisset. Rogabat ut sibi subvenirem et rationem ostenderem qua eum posset ad sese reducere. 9. Ego ejus miserta, ne eodem redigeretur unde orta est, nempe ad egestatis terminos, frustulum panis cum caseo praecantatum porrigo, jubeoque ut deturbet in viam. Illa accipit, projicit, venit canis, devorat. Tum fores claudit, in lecto se collocat, dum amator veniat expectans, jamque rei nihil nisi eventus deerat. Qui quidem facile ex sententia contigisset, nisi, quae cuncta miscet, Fortuna prohibuisset." 10. His dictis, obticuit. Tum praetor jubet vinctam dicere. Quae audacter respondet nunquam se vidisse cuiquam pulchrius ligna praeberi quam sibi ac lictoribus praebita essent. Interrogat praetor unde id factum existimet. Respondet illa, se existimare, deorum Manium opera fuisse perfectum. 11. Tum, "Tu igitur, inquit praetor, venefica es?" Mulier subdola atque ad malitiam instructa: "Nihil, inquit, minus; quin misere sum veneficiis aliarum obnoxia. Nam prope est annus, cum a Lemuribus exagitor, maleficae cujusdam invidia. Ac saepe est, cum verberibus ad necem affecta, pro mortua inter vicinarum manus efferor." 12. His auditis, praetor vicinis in hanc rem testimonium denunciari jubet. Qui statim adeunt, sed vicinitatis necessitudine et ut a muliere gratiam inirent eamque periculo damnationis eriperent, jurati illud idem pro testimonio dicunt quod meritrix in defendendo responderat. 13. Tum praetor a severitate in misericordiam versus, mulierem velut lymphatam seu ce<r>ritam de consilii sententia absolvit, de reis eximit, lictores abire in malam rem jubet. 14. Consilio dimisso, praetor ex aula, ubi cognitioni operam dabat, se subducit et in cubiculum abdit. Non enim apud eos, uti Romae mos est, judicia publica exercentur in foro, sed in aedibus magistratuum fiunt. 15. Gallonius, ut introducatur ad eum postulat; se enim habere quae Plusii jussu eidem exponat. Cubicularii ad praetorem deferunt, qui ut adesse a Plusio nuncium accepit, continuo intromitti eum imperat, sellas poscit, ac sedere Gallonium jubet. Ille, modestiae scilicet causa, negare, praetor instare neque se aliter eum auditurum dicere. Gallonius morem gerit, in sella se collocat et quae a Plusio mandata habet exponit. 16. Quarum summa haec erat: ut reum illum, quem falsi et expilatae haereditatis criminibus accusatum habebat in carcere, sententiis judicum absolvendum curet. Hoc enim beneficio magnam se a Plusio gratiam initurum. 17. Respondet Praetor reum illum esse scelerum caput, crimen manifestum, capitale, invidiosum et: "si juri legibusque sit locus, jam pridem, inquit, in supplicium, in crucem abreptum eum oportuit. Sed quoniam Plusio ita ille est cordi, rationem inveniam qua incolumis judicium effugiat. Res Veneris agitur, cui si quid adimitur, impune aufertur. Dii boni sunt, liberales nec affecti injuria, irasci cuiquam sciunt." 18. In pauca ut conferam, impensius etiam quam exigebatur, promittit operam et, quo ab huius sermonis tristitia animus ad hilaritatem traduceretur, percontari coepit ex Gallonio quid rerum Plusius ageret, quo genere voluptatis pomeridianas horas deciperet, quot cyathos biberet, quot uncias cantharus caperet in quo potitabat, atque alia id genus multa, quibus egregie Gallonius satisfecit. 19. Sed cum jam advesperasceret, discessurus surrexit; quem Praetor, officii gratia, ad scalas usque perduxit, identidem admonens ut suis verbis multam salutem Plusio diceret. Qui demum, ita honorifice acceptus atque dimissus, laetus nobiscum domum versus iter arripuit.

IVA.1. Sed ad ostium amico cuidam veteri occurrit, quem post mutuas salutationes rogavit quid ageret. Qui inquit: "Irae sunt inter Praetorem et Asterium illum divitem. Eo ut pacem conciliem." " Quid audio?" Gallonius ait. "Asterius scit irasci? Quem ego tam putabam tranquillum, quam est mare cum halcyonum foeturae substernitur." "At pol Asterius antiquum suum obtinet, respondit ille, sed Praetor solus est in fermento ac totus tumet. Da mihi operam, ridicula res est.

2. Habebat Asterius apud centumviros controversiam de re pecuniaria cum Robusto Ursaceo itaque eum vadatur. Continebat autem vadimonium ut ad certam diem Ursaceus in judicio se sisteret ad sententiam judicum audiendam. Ursaceus diem vadimonii obire contempsit. Quamobrem tanquam contumax condemnatur, ac secundum Asterium sententia profertur. 3. Ursaceus praetorem appellat, qui statim judices perperam judicasse pronunciat ideo quia Ursaceus vadimonio suo promiserat tantum ad eam diem se sistere, non autem judicum sententiam accipere, ad quam audiendam novo erat vadimonio compellendus. 4. Sed cum clamaret Asterius ac verbis vadimonii vim fieri diceret, quae erant ut Ursaceus se sisteret ad audiendam judicum sententiam, bonus praetor nullam ipsi fieri injuriam dicebat, quia verba illa <ad audiendam judicum sententiam> non erant conjungenda cum verbo <se sisteret>, sed ab eodem interpunctionibus separanda. Quamobrem, cum per se sumpta novam orationem efficerent, novum etiam vadimonium requirebant. 5. Asterius, hac tam insigni injuria verberatus, ad ultionem decurrit ac paucis diebus post scribit praetori epistolam in haec verba: 'Peto a te, domine praetor, ut in crastinum te mihi sistas, ad coenandum mecum.' Praetor postridie ad horam adest. Cui Asterius: 'Tibi, inquit, gratias ago, quod veneris, sed cras coena dabitur.' 'Quid hoc est? ait ille, nonne promisisti in hunc diem?' 'Non' ait. 'At possum, inquit Praetor, epistolam tuam proferre, in qua me hodie vocas ad coenam.' 'Cedo epistolam' ait ille, ac sumptam in manus legit . Ac 'Nihil, ait, peccatum est a me, cum ita scripsi. Nam post verba illa <rogo te, ut domi meae in crastinum te sistas mihi> interpunxi, quia illa altera <ad coenandum> sunt initium novae orationis atque alium diem indicant. Quamobrem debebas expectare novam invitationem.' 6. Praetor iratus: 'Itane, inquit, magistratus eluduntur? Haud impune hoc auferes.' 'Nulla, inquit Asterius, a me tibi orta est injuria, a te ipso hoc profectum est totum. Ecce exemplar sententiae tuae, ubi ita interpungendum esse decernis, at jura omnia clamant ut, quod quisque juris in alterum statuerit, eodem ipse utatur.' Praetor delusus et, quod magis ipsum urebat, incoenatus domum revertitur."

7. Risimus insulsum praetoris acumen. At ego, "Tantane, inquam, est apud vos penuria virorum prudentium, ut necesse habeatis haec tanta munera ejusmodi pecudibus demandare?" At ille, " Non mirum est, ait, nam saepe in hac Republica non virtus et merita, sed casus et gratia magistratus honoresque conciliat. Unde, doctis et illustribus praetermissis, imperitis obscurisque ejus regenda potestas tribuitur." 9. His actis, ille ad praetorem Asterio conciliandum, nos ad stomachi frementis tumultus cibo ac potione sedandos processimus.

LIBER III.

I.1. Iam sol oceano laetus emerserat ac terras exhilaverat, toto coelo luce diffusa, cum nunciatur Gallonio juvenes stare ad januam duos quosdam, qui eum magnopere evocarent. Prodiit ille et nos una secum. Rogat quid velint. 2. At illi: " Currendum est tibi, inquiunt, in aedes Democriti, amicissimi tui, curandumque aut consolando, aut consilio, aut re ut eam illi aegritudinem adimas, quae misere eum arripuit. Nam neque coenavit heri vesperi, nec proxima superiore nocte potuit partem aliquam quietis accipere. Rogatus quid aegre sibi sit, non audet dicere; tantum suspirat, illacrimat. Tu fortasse, pro amicitia quae inter vos est, poteris ex eo tantae aegritudinis causas exculpere." 3. Quibus Gallonius, "Nunciate, inquit, Democrito, nos ibi mox adfuturos." Sed placuit Gallonio medicum arcessere et secum ad aegrotum adducere. Itaque venimus in aedes cujusdam Aristarchi, qui, ut Gallonius narrabat, magnum in medicis nomen habebat atque eum oppressimus contemplantem in speculo formam suam. 4. Ac simul ut Gallonium aspexit: "Quid tibi, ait, haec figura oris videtur? " "Pape, inquit, nimis lepida, nimisque nitida." "Quid corpus hoc? Vide ut est solidum, leve, succi plenum; ecquae est mulier digna ad hanc formam?" "Nulla, inquit Gallonius, sed missa isthaec face, et causam quae nos huc impulit, accipe. Venimus ut te ad aegrotum adducamus, ex animi aegritudine pene confectum, atque illum ut sanum facias." 5. "Perfacile istuc quidem est, repondet Aristarchus, sed non est mihi ocium in praesentia; nam promisi operas meas flamini magno Liberi patris, qui jam diu laborat stomachi vitio." Cui Gallonius, "Si est ita, inquit, ut dicis, in publica commoda peccem[1], si tibi molestus sim. Vale." 6. Postquam discessimus, quaerimus ex Gallonio num sanus sit necne, qui ad curandum insanum, eum adducendum curet, cujus caput Anticyris tribus sanari vix possit?[2] Arrisit Gallonius ac: "Stultitia, inquit, in qua iste versatur, sane ridicula est atque faceta. Nam cum sit forma adeo, ut vidistis, enormi et inhonesta ut monstrum potius hominis dici possit quam homo, attamen Adonidi et Paridi praestare praedicat formam suam, omnesque se ultro sectari mulieres memorat. 7. Senem se esse oblitus, nihil eorum quae sunt adolescentium a se alienum existimat. Etenim amat, potat, cantat, saltat et, quo magis miremini, canus, varus, gibbus, bucculentus, breviculus, niger[3], foetida anima cum sit, in contentione amoris multis praeclaris adolescentibus superior evadit, non aliis armis instructus nisi pecunia, quae cum aliis bonis, quae secum affert, genus largitur et formam. 8. Verum haec nota stultitiae multarum maximarumque virtutum excusatione defenditur. Nam est philosophus egregius, medicus, poeta, orator et si aegrotum, quo properamus, invisat, continuo morbi genus aperiat, curationem illi morbo aptam adhibeat." 9. Dum haec loquimur ac ridemus, aegri illius domum venimus. Intramus, videmus eum pallidum, moestum et in acerrima cogitatione defixum. Rogat Gallonius quid sit attonitus, quidve pallidus? "Quia, inquit, animi moerore conficior novo, incredibili, acerbo." 10. Rogat num magnum aliquod facinus patrasset, unde judicium poenamque metueret? Negat. Quaerit num aes alienum tam grande conflasset quod dissolvi non posset? Negat id quoque. Instat, num pro altero spopondisset, num incendio, naufragio, ruina rei familiaris damnum fecisset? "Nihil est horum," respondet. "Cedo, inquit Gallonius, quid est, quod te ita miserum habet?" 11. "Illud, ait, quod mihi senectutem instare jam sentio et, quod est consequens, mortem esse in propinquo. Haec cura tam alte mihi in animo insedit, ut extrahi nequeat. Ita eum acriter urget ut sedari non possit." 12. Tum Gallonius exclamat: "Abi hinc, quo dignus es, cum ista tua tam insulsa stultitia. Profecto, si de omnibus stultis qui ubique terrarum sunt, rex fiat, nemo antecedat, credo, tibi." "Nunc enimvero, excepit ille, adigis tu homo me ad insaniam. Tune insanire vocas, incommoda senectutis expendere[4], necessitatem consequentis mortis horrere?" 13. At Gallonius: " Dic, inquit, mihi quid solicitudine ista curaque proficias? Num te propterea senectuti mortique surripias? Ut te excrucies, torqueas, ut miserorum miserrimum facias, ne minimam quidem senectuti mortique moram injicies, quin etiam utramque maturiorem efficies. Cur ergo gratis miser esse vis? Quin tu solicitudinem istam, quae te excruciat, omitte et dona praesentis cape laetus horae." 14. "Quid potest esse mihi laetum, excepit ille, exitum meum cogitanti? Me miserum, cum memini jam jam fore cum ego propius sim abfuturus a morte." "Quid si te, inquit Gallonius, mors antea quam senectus oppresserit? Cui enim est exploratum se ad vesperam esse victurum? " "Ut libet, inquit ille; quin si me audiet, jam veniet atque his angoribus animum exuet." "O dignum, Gallonius exclamat, cui crassae compedes impingantur. Quod metuis, cupis; quo solicitaris, inde finem solicitudinum speras. 15. Primum hoc expedi: utrum mortem in rebus bonis an in malis ducis? Si in bonis, quid metuis? Si in malis, quid eandem finem malorum facis? Non potest ea res numerari in malis, quae cetera etiam mala dissolvat. Ita me Iuppiter amat, ut tuarum miseret fortunarum et, quoniam tibi insaniendum erat, aliquod saltem stultitiae genus contigisset laetum, festivum, exhilaratum. Ita enim et tibi laetitiam quaereres et nobis ludos parares, non autem utrisque molestiam, ut nunc facis, afferres." 16. Tum ille: "Derides me?, inquit; quid? Tu solus ita es sapiens ut omni stultitia propemodum careas? Erras: nulla est sapientia tam magna quae omni prorsus administratione stultitiae vacet." 17. Cui Gallonius, "Ut istuc, inquit, tibi concedam, jam meae me stultitiae, cujusmodi ea sit in qua nunc versor, non poenitet, cum alios nequiori, molestiori saltem genere stultitiae implicatos aspiciam. At si pergis ineptus esse, non video qui modus, aut quis finis stultitiae tuae futurus sit. Etenim aegritudines alias dies adimit, haec quae de aetate praetereunte tibi aegritudo est, augescet quotidie magis et quantum tibi ad annos addetur, tantundem etiam ad istam tam ineptam molestiam accesserit." 18. Tum ille, "Sine, ait, me esse miserum, neque praeterquam quas isthaec aegritudo molestias habet, addas." "Quoniam, inquit Gallonius, tibi molesti intervenimus, geremus morem. Abibimus, at moneo ne me posthac accersiri jubeas; nam frustra jusseris ac, si miseriis delectaris, deos oro ut perpetuo sis miser."

II.1. Nec plura locutus, se foras ejecit atque ad demonstranda nobis praecipua urbis loca convertit, aedes videlicet sacras, theatra, porticus, fora, gymnasia, domus privatas. Quarum una, ampla sane atque magnifica, in fronte grandibus notis incisa, praeferebat haec verba:

2. Dominus domus iis, quorum operam sibi conducit, praeter mercedem neque beneficium, neque gratiam, neque pecuniam largitur. Hoc illis esse praedictum vult, ne postea se fuisse deceptos querantur.

3. Tum ego: "Laudo, inquam, liberum et apertum ingenium hominis, qui neminem vana spe captum patitur apud se operam perdere." At, "Tum magis id dicas, inquit Gallonius, si scias quemadmodum servet in eo, quod promiserit, fidem. Sed quamquam totum se prodat, ut vides, attamen, si emanet in vulgus desiderari aliquem in ejus familia, incredibile memoratu est quam multi etiam locupletes ac domi nobiles eum locum quaesitum adveniant. 4. Adeo Dynastarum nomen hic sanctum habetur ut sibi quisque honestum putet, sine ulla spe sese illis in servitutem dicare. Verum, quem in hanc domum sive voluntas sive casus impellit, huic omnes putant et fortunam atque omnes res bonas esse adversas." 5. Haec dicentem luctus et clamor ingens interpellavit, conversi videmus scrutarium in Foro Cupidinis scruta popello vendentem:

 

Qui miser horrisonis implebat questibus auras, 

Dilacerans saeva pectora nuda manu,

Filius, et tristi flebant cum fratre sorores; 

Latrabat tumida maxima voce canis. 

Ipse videbatur Brennus crudeliter ignem   5

Romulidum tectis supposuisse ferox;

Vel Danaum Dolopumve dolis consternere ferro

Pergama, et antiquas Laomedontis opes.

Tum commota nimis vicinia tota reclamat;

Currit, ut afflicto sedula praestat opem:   10

Atque, " Ubi sunt fures? Ubi, pessima turba, latrones,

Inquit, quique tuam diripuere domum?"

Quid misero inveniunt tantos conflasse tumultus?

Quadrantem, furax quem puer abstulerat.

6. Neque aderat uxor in turba lugentium; nam eam domi inclusam contineri ajebant cum institore nescio quo, quem, conscio marito, ipsa sibi custodem corporis sui et socium adjunxerat, idque propter nescio quam timiditatem et inanes quosdam metus, a quibus verebatur ne, dum maritus in foro mercenariis vinclis constrictus erat, corriperetur; quamobrem nihil magis quam solitudinem horrebat. 7. At institor, scrutarii vocibus excitatus, sane commotus est atque, aegre a mulieris latere avulsus, accurrit in forum ut contubernali suo, quemadmodum uxorem, ita facultates atque animam tueretur. 8. Venit igitur, in turbam se inserit, causam tumultus exquirit, reperit quadrantem furto sublatum totam illam turbam conflasse. 8. Quamobrem, magna cura liberatus, detractam sibi e crumena drachmam scrutario tradit, qui laetus pro quadrante subrogatam sibi drachmam fuisse, ad intermissa negocia se recipit. Ille ad mulieris meticulosae custodiam regreditur. 9. Erat ex adverso adolescens filius familias, mulieris ejusdem amore deperditus, sed patris parsimonia et lex quinavicenaria[5], ut nihil esset quod daretur, id curaverant probe. Restabat nihil aliud nisi oculos pascere, sectari, in templa Deorum ducere et reducere. 10. Neque tam erat ipsi molestum carere muliere quam acerbum alterum ea potiri et, si daretur optio, vel totam optasset aetatem sine illa vivere quam pati eandem unum diem esse cum altero. 11. Quocirca, ab amore ac zelotypia simul oppugnatus, rivalem suum apud scrutarium his verbis in suspicionem adulterii conabatur adducere, odio suo pietatis praeferens speciem.

Quae nova simplicitas haec est ridendave, conjux,

Uxori moechum conciliare suae? 

Nonne externa tuo cernis vestigia lecto, 

Cum reducem vesper te facit esse domi?

Hoc ait et rumor. Non sentis murmura, et omnes   5

Conversos oculos in tua probra vides?

Quis tam stultus adest, vel tam sine pectore amator, 

Tempora qui frustra commoda abire sinat?

Dum properat Cretem (!) ventis dare vela secundis

Conjux, Tyndaridem Troicus hospes habet.[6]   10

Si facit egregia uxoris te forma timere,

Illam crede mihi; sic, bone, tutus eris.

In longas poteris quamvis proficiscier oras,

Iam non insidias sit timuisse tibi.

Ante meum potius caput hac cervice recedet,    15

Quam violet thalami foedera casta tui.

Non pudet excubias me cara ad limina semper 

Ducere, non rixas inseruisse piget;

Aspera non Hyemis incommoda ferre recuso,

Non fessum nuda ponere corpus humo,   20

Seu gelidus rapidis aquilonibus intonet aether,

Seu subitus multa decidat imber aqua.

Ipse aderit lateri custos mihi bellicus ensis,

Nec fiet longo cura labore minor;

Quaque feret gressus, sequar hanc, seu templa Deorum   25

Visere, seu dicet velle redire domum.

12. Non est passus scrutarius plura eum loqui, sed: "Una, inquit, opera duorum labori parcam; tui dicendi, mei auscultandi. Tua isthaec magnifica verba atque promissa non pluris facio quam plumas avium papposque volantes. Etenim ne uno quidem nummo ditiorem mihi crumenam efficiunt. Nihil mihi opus est eo, qui uxori meae latus ab externis viris muniat; nam istorum defensorum abunde est domi. Sed opus est eo, qui pecuniam et commeatum defensoribus afferat. 13. Atque, ut tu noris, ille quem tu mihi invisum facere properas, cum domum meam venit, non solus ingreditur sed commeant cum eo vel pecuniae sacculi, vel tritici acervi, vel carnaria, vel casei, vel utres olivi. 14. Itaque, dum mihi sic usui est, ille maneat potius; tu aliam quam tuearis, exquire. Nam istiusmodi custodes tui similes nihil moror." Atque eodem tempore quo adolescenti illuderet, terga obvertit.

III.1. Tum Gallonius: "Censeo, inquit, domum eamus; nam est in animo vos a prandio viri cujusdam nobilis domum adducere, quo quintodecimo quoque die eruditi complures, tum exercendi, tum declarandi ingenii causa conveniunt. 2. Verum quod ad virum istum nobilem attinet, nolite existimare quidquam ipso perfectius existere vel in corporis vel in animi dotibus. 3. Nam puer, omnium aetatis suae multo formosissimus, doctorum hominum familiaritates expetiit, adeptas constantissime tenuit; et usque adeo eorum exercitationibus deditus est ut unum ex illis corpus, nomine Academiae nuncupatum, cogendum constituendumque curaverit. 4. Et quia nullum potest corpus sine capite coalere, praefectus est illi unus, qui tamquam membris caput inhaereat; atque hodie ex vetere eorum instituto convenire frequentissimi debent in ejus aedes. 5. Ubi etiam binos ejus liberos videbitis aetate, ingenio ac forma praestantes, sed magis sapientia ac probitate conspicuos. Non enim eos parens ad hunc morem qui nunc increbuit, sed ad veterem disciplinam optimam sanctissimamque instituit. 6. Quo fit ut nullis iidem vitiis affines inveniantur quae secum fert adolescentia, sed omnis in eis eximia ac digna homine nobili doctrina laudetur, qui a gravioribus exercitationibus tanquam ab opere feriati, non tradunt se languori ac voluptatibus, sed in haec amoenissima studia, tanquam in hortos, et ad hanc animi remissionem liberalissimam conferunt. 7. Quo die hic litteratorum conventus convocatur, eorum unus, qui eas sibi partes accepit, cathedram ascendit ac ceteris academicis paulo infra sedentibus vel solutam orationem vel carmen vel ejusmodi aliquid dignum eruditis auribus profert. 8. Transactis jam ejus partibus, princeps Academiae a singulis Academicis vel odas vel epigrammata tanquam collectam a convivis exigit, qui clara voce quidquid nuper ingenio pepererunt, exponunt. Vos igitur his studiis elegantissimis deditos illuc adducam, quo aditus omnibus patet. 9. Sed interea domi meae sedete tantisper, dum redeam expectantes. Nam promere quae opus sunt debeo Dynastae meo, ut sit paratum prandium; tum nos etiam de reliquiis prandebimus." 10. Ille it, redit. Sed in redeundo quidam ipsi notus occurrit et lateri adhaesit neque, cum domum jam pervenisset, potuit eum a se divellere, sed pertinaciter haerens: " Prandebo, inquit, apud te hodie." 11. Gallonius dissimulans: " Derides me, ait, ac ludis ludo tuo; dispeream si sim obsonatus ex tuis meritis." Ille: "Nihil agis, inquit; vocata res est; hic sim hodie, oportet." Ac eadem opera pallium posuit, et gladium quo erat succinctus et soleas exuit et accubitum ivit. 12. Gallonius, ut contendere durum est cum victore, manus dat, cedit atque: " Ut lubet, inquit, sed ita familiariter accipiere ut te huc venisse poeniteat." Ac ne eum videretur invitus recepisse, frontem exprompsit et ad hilaritatem animum dedit. 13. Sed videre erat illius inhonestatem et aviditatem cibi, quemadmodum unumquodque, quod erat bellissimum raperet, in os mitteret, voraret, ut se vino impleret. Postquam pransus et appotus est probe, deducit pedes de lecto, soleas induit, pallium et gladium repetit ac lateri humeroque componit, salutatoque Gallonio, discessit. 14. Eo egresso, variis sermonibus pomeridianum illud tempus fefellimus. Sed ego, admiratus hominis impudentiam ac voracitatem, me continere non potui quin quaererem de Gallonio quid illic hominis esset, qui tanta vi expugnatum aliena prandia veniret. 15. Qui ait: " Ex hoc eodem est oppido, eidemque Dynastae, cui ego, operas suas locavit. Sed ejusmodi homines, qui versantur in aulis, si ex facie atque ex ornatu corporis aestimes, tibi videbuntur esse quantivis precii; si ex censu, cassa nuce inaniores invenies. Ego magis misericordia quam aliqua vi adductus hoc a me prandium extorqueri sum passus; nam fortasse misero nihil erat domi quod esset. Sed quoniam satis quievimus, abeamus, censeo, quo nos ituros constituimus."

IV.1. Ac brevi anfractu in illius viri nobilis domum pervenimus. Erat enim sita in ea urbis parte, quae colitur et habitatur frequentissime, quaque certis horis ultro citroque commeare animi causa omnis fere nobilitas solet. 2. In aedium fronte domini earum nomen grandibus litteris erat incisum: LUCIUS MINUCIUS SINISTER.7] Adeuntibus fons in medio viridarii elegantissimi positus objiciebatur. 3. Pegasus, factus e marmore, Phoebo Musisque circundatus, pede terram feriens, magnam vim aquarum in altum excitabat. In cujus basi legebatur hoc epigramma in honorem domini ab Arido academico factum.

4.

Hic, ubi dulce sonat cygnorum cantibus aether,

Atque Helicona novum Lucius instituit,

Conspicuum late fontem salientibus undis

Durus Pegasei suscitat unguis equi;

Ut sit ubi dominum tollatis in aethera, Musae,   5

Et testudinea, Phoebe superbe, lyra,

Quilibet insolito premeretur pondere, vestrae,

Phoebe et Pierides, hoc erat artis opus.

5. Postquam ea amoenitate ac pulchritudine satis oculos pavimus, venimus in aulam tabulis pictis undique ornatam ac refertam, in quibus primum tutelaris Academiae deus colebatur. Tum in altera tabula multis Virgo voluminibus insidens conspiciebatur, in cujus dextera tuba haerebat, simiaeque demortuae duae jacebant ad pedes. In virgine Academia referebatur, in simiis autem extinctis academiae itidem duae significabantur quae ad aemulationem illius infelicibus ortae auspiciis brevi perierant. 6. Ab utraque parte duorum illustrium Academicorum imagines ad vivum expressae pendebant, quorum alter, Bellino nomine, insignem eclogam edidit, quae hodie ab omnibus legitur; alter vero, Thalassicus appellatus, multa optimorum versuum volumina scripsit et in his fabulam Adonidis egregio poëmate cecinit.[8] Erant autem omnes hae tabulae inaurata corona vestitae. 7. Supra suggestum, Academicis dicturis extructum, ad quod duplici scalarum ordine ascenditur, insigne Academiae, Arpinatis pictoris nobilissimi manu depictum, inhaeret. 8. Reliquos parietes singulorum Academicorum insignia vestiunt atque ornant. Sunt autem insignia apud eos similitudines quaedam, quibus unusquisque utilitatem quam ex academicis exercitationibus percipit, ad(d)ito aliquo brevi dicto, exponere atque oculis pene ipsis subjicere conatur. At erant ita apta, ita venusta, ut eorum cognitione nequaquam animum satiare atque oculos explere possemus. 9. Sed quia audiendi gratia concursus fiebant, veriti ne, dum ociose spectamus, sedilia complerentur, sessum ivimus. Ubi oculos in se nostros macilentus quidam ac natu grandis attraxit, qui hac atque illac concursans, hunc rogabat ut accederet, illi in aurem loquebatur, alium ducebat sessum, alii obviam ibat, neque ullam partem quietis accipiebat. 10. Quaero quisnam sit ille adeo negociosus, adeo irrequietus, qui nusquam consistat. Respondet Gallonius illum esse Salvium Tifernatem quendam, Lucii Minucii contubernalem, cujus solicitudini, diligentiaeque Academiae universae pondus incumbat, uno verbo eum esse Academiae ta; pavnta, ejusque in primis studium laudari in eo quod litteratos omnes inquirat, agnoscat, amicitia comprehendat, obsequio tueatur, officiis beneficiisque omnibus sibi devinciat. 11. Quamobrem, dum aliena negocia curat, sua negligit, prope ad egestatem redactus est. Sed constans est omnium opinio hanc hodie Academiam stare opera ac diligentia quam praestat. Ille enim crebro academici uniuscujusque domum salutandi gratia venire, ille eos in hunc locum ducere, domum reducere, ille solus perficere ut huic coetui litteratorum (neque) numerus neque frequentia desideretur. 12. Haec Gallonio fabulante, ex improviso Salvius adest ac cuidam, fusca facie nigroque capillo, Cumino nomine, qui tabellas quas habebat in manibus, attente legebat: "Quid tibi, inquit, videtur haec oratio, qua Obtusus noster Nihil laudavit?" 13. " Elegans, inquit ille, atque venusta. Sed venisse hoc illi in mentem gaudeo, praesertim mea caussa. Nam antea ferebam moleste quod nihili homo haberer, ac propterea dabam operam sedulo ut aliquid essem. Nunc vero cum tantum in eo, quod nihil sit, ponatur esse soliditatis et ornamentorum, jam mei non me poenitet, imo plane nihil esse delectat. Verum si Obtuso daretur optio eligendi utrum vellet, nescio an mallet esse nihil quam Caesar. 14. Sed obsecro, cedo mihi stylum. Nam volo in his ipsis tabellis, in ima cera aliquot versiculis hanc illi sententiam exponere."

 

CUMINUS OBTUSO SALUTEM

Ingemui quondam, traxique per ora ruborem,

Cum me forte aliquis dixerat esse nihil.

Nunc, Obtuse, Nihil cum sic tua pagina laudet,

Nec doleo, nec me dispudet esse nihil.

Sed peream, si, cum vel Caesar vel nihil esse   5

Possis, malueris funditus esse nihil.

15. His scriptis, tradidit tabellas Salvio, quas ille solita sua festinatione Obtuso deferendas reddendasque curavit. Nos vero magna cupido incesserat uniuscujusque cognoscendi. Itaque voluimus scire quid hic Cuminus hominis esset. Atque responsum est eum esse virum Graecis et Latinis litteris doctum, atque ita Graece loqui ut nullam nosse aliam linguam videretur. 16. Atque eramus plura de eo audituri, nisi effusissimi quidam risus editi ab iis, qui nobis assidebant, curiositatem nostram alio avocassent. At ii philosophi cujusdam ex eo numero ingenium et acumen irridebant, qui invenisset densa omnia ac solida corpora esse perlucida, idque hac ratione conaretur ostendere. 17. Manum suam dexteram hinc et illinc supra laevam agebat tanta celeritate ut breve illud tempus, quo dextera excurrens laevam obtegeret, aciem effugeret ac propterea laeva semper cerni videretur. At ille, sive hoc dissimulans, sive non animadvertens, rationem concludebat hoc modo: "Nonne mea haec dextera est corpus densum ac solidum? At sic impulsa ac agitata saepius laevam contegit, neque tamen oculis eripit. Sunt igitur omnia solida ac densa perspicua." 18. Non intelligebat dexterae agitationem oculis, ut dicebamus, illudere; quae si supra laevam immobilis staret, ita eam obduceret, ut cerni non posset. 19. Docebat praeterea, terram esse fluidam, atque in ea animantia omnia velut pisces moveri. "Quid enim aliud, ajebat, sunt illa corpuscula, quae per solis radios aquarum more decurrunt, nisi terrae particulae? Sola igitur terra haec inferiora occupat, quaeque moventur omnia complectitur." 20. Verum non audiemus haec ab eo, qui mox dicturus est. Nam semper aliquid affert ingenio perfectum atque elaboratum industria ac praesertim judicio limatum. Hic est ille Hiero Volusius in primis doctus, humani ac divini juris peritus, Graecis et Latinis litteris, denique omni eruditionis genere excultus. Qui plura et egregia volumina, tum soluta oratione tum versibus edidit, neque quamvis egregius ad honores ascendit, id quod saepe in hac Republica optimo cuique contingit. 21. Haec atque alia de illo audiebamus, cum interim ipse comparet in cathedra. Erat facie honesta, sed macie ac pallore ex studiorum labore nonnihil obducta et, quia oculis minus utebatur, oculariorum praesidio munita, quae illi res auctoritatem magis quam deformitatem addebat. 22. Coepit igitur culicem laudare, ea eruditione et eloquentia, sententiis adeo concinnis, adeo venustis ut omnium consensu sit judicatum nihil ex eo loco auditum esse magis absolutum magisque perfectum. Qui postquam peroravit, descendit ac sessum inter alios abiit. 23. At Princeps Academiae (qui erat adolescens rufus, genere summo, ingenio maximo, quique cursum suum transcucurrerat; nam qua aetate alii de ineundo studiorum curriculo cogitant, ipse eorum metam attigerat), hic igitur adolescens tam nobilis coepit sigillatim unumquemque rogare ut, si quid novi carminis haberent, in medium afferrent. 24. Ac primus omnium rogatur Plusius Accipiter. Hic capillo erat albo, sed ingenio et comitate neutiquam senex. Nam dicebatur esse cavillator facetus, hilaris, jucundus, comis et amico amicus, ac poëta in primis suavis, argutus ac lepidus. Hic, inquam, clara et suavi voce recitavit hoc hexastichum, quod ad virginem scripserat, cui melimela muneri miserat.

25.

Purpureis conspersa notis melimela rubemus, 

Et distenta gravi levia melle sumus.

At simul exiguo perfuncta senescimus aevo;

It rubor a nobis foedaque ruga venit.

Sic crispanda manes, venient tibi fata senectae,   5

Et tibi pulchra genis purpura, virgo, cadet.

26. Et quia mos est illius academiae repetere quae dicuntur, ut si quid primo intellectum est minus, iterum prolatum rectius percipiatur, ideo satis mihi fuit ocii ad excipiendum ea quae dicebantur. 27. Secundo loco jussus est dicere Nicobulus Aridus, qui Claudium Magium mortuum, magna apud eos homines fama ac nomine, quique olim Academiam illam princeps rexerat, laudavit hoc carmine in quo acute, ut mihi videtur, allusit ad insigne Academiae, quod fons erat eximius, in cujus humore perlucido complures cygni natabant. 28. Et quia coeperat ita submisse ab initio dicere ut vix a proximis audiretur, Plusius, sua solita festivitate: "Dic, inquit, Nicobule, clarius, ut qui in ultima aula sedent, exaudiant." Qui obtemperans ait :

29.

Navigat Elysium placido dum Magius amne,

Et fugit evictos nobilis umbra rogos,

Turba frequens passim viridantibus abdita silvis

Prosilit, et totis emicat alta jugis:

Nescia sed, quali properaret navita mundo,   5

Quaeritat, unde novum cymba referret onus.

Ast ubi Bellinum veteri dare plura sodali

Oscula, et amplexu nectere colla videt,

Fontibus ex istis tantum fluxisse decorem 

Comperit, atque illis enituisse locis.   10

Protinus ingeminat plausus, festisque choreis

Mista refert blandis talia dicta modis: 

Scilicet ille humor si tales educat umbras,

Hoc erit aetherea clarius arce nemus.

30. Nicobulo tacente, Fabullus Leonatus, sponte sua nec expectato Principis jussu: "Hoc, ait, epigramma Nicobuli revocavit mihi in memoriam odam, qua ego ejus quem meminit Bellini, poetae clarissimi, mortem deflevi. Hanc ego, nisi aliter vobis videatur, exponam." "Ut lubet, inquit Princeps, quidquid enim attuleris, proderit." 31. Qui sic orsus est dicere:

 

Quantus, heu, terris abiit relictis

Splendor! heu quanto fremit aura luctu!

Occidit Bellinus, amor, voluptas, 

Curaque Phoebi.

Aetheris vastas penetravit oras,   5

Sicut et velox petit ignis alta,

Et recurvatum celeris sagitta

Praeterit arcum.

Stridet ut nervum fugiente telo

Fulminis ritu laceratus aër,   10

Morte Bellini repetentis astra

Sic gemit Orbis.

Ille sed Divûm numero Iovisque

Insitus, fertur rapido sonantis

Impetu caeli, oceanoque serus   15

Mergitur alto.

Et trahens albos nova stella crines

Monstrat ut justis operata Divis

Inter aeternos generosa Virtus

Fulgeat ignes.   20

Hunc Venus pulchro rutilans nitore,

Hunc sibi gaudet sociare Phoebus,

Et simul noctis reparare, juncto

Lumine, damna.

Frondibus textas hederae coronas,   25

Delphica et lauru, viridique myrto

Nectite, et magni date thura sacram

Vatis ad aram.

Dulce testudo resonare carmen

Docta, quod ripis remoretur amnes,   30

Evolet, dum par fidicen resurgat, 

Cominus astris.

32. Assidebat Fabullo Lepidus Gallutius Sinister, Lucii Sinistri aedium illarum domini filius, paucis diebus ante ob ingenii celeritatem et eruditionis copiam celerius quam per leges Academiae liceret in eum numerum cooptatus. Atque erant omnes vehementer cupidi ejus ingenii speculam aliquam degustandi. Sed ille, vel pudore liberali adductus, vel quod verebatur tot hominum eruditorum judicia subire, rogatus ut aliquid diceret recusabat. 33. Sed tandem, ab amicis exoratus: "Aliquot, inquit, versiculos proferam, quos mihi superioribus diebus, cum essem ruri, sum passus excidere. Excitabat enim me et loci amoenitas et caeli salubritas ac diei serenitas ut anni tempus lepidissimum laudarem.

34.

Iam nunc festivo resonet mea fistula cantu

Delicias teneras et laeti gaudia veris,

Hic ubi rura suos pandunt laetissima vultus,

Collesque et campi, quos aura beata Favoni

Aspirans niveo rutiloque exornat amictu.   5

O decus eximium, splendor nitidissimus anni,

Ver, quo purpureo collucent arva colore,

Floribus atque suis stellata decentibus audet

Sidereo tellus forma contendere caelo,

Candida quos inter calathos imitata renident   10

Lilia narcissique, et purpurei amaranthi,[9]

Et molles violae, quas suavis pallor amantum 

Inficit, et vario rerum natura colore

Vestit. Namque albent, speciem ducuntque cruoris.

At rosa virgineo gremium suffusa rubore,   15

Tum pudibunda comas viridi abscondisse galero,

Tum revocare cupit roseos e limine vultus,

Virgineasque inter residens fulgere papillas,

Vel niveo pueri mirantis pollice carpi.

Haec lasciva sinum pandit; post languida florem   20

Excutit e gremio, nativo murice tinctum,

Ac viridans campo gramen depingit aprico.

Sed volucrum tenui modulatum gutture carmen

Ut curas abigit tristes, atque ocia reddit!

Sirenes nemorum pictae, placidaeque volucres,   25

Innocuo pavidas rapitis quae carmine mentes,

Et mala demersas securo gurgite lethes

Cogitis abluere invictas, animoque soluto

Ducere solicitae jucunda oblivia vitae.

Quo semper vestris resonent mea rura querelis,   30

Hinc omnes abeant laquei, cumque aucupe viscum.

Nec minus invisas avertunt pectore curas 

Cecropiae volucres, tenui placidoque susurro

Vel thyma carpentes, vel cerea tecta locantes.

Iamne tuos taceam tantos oblitus honores,   35

Lene susurrantis caelestis anhelitus aurae?

Ut ferit usque meas veniens dulcissimus aures

Spiritus ipse tuus; quot naribus afflat odores!

Nam per odoriferos colles, Nabathaeaque rura,

Dulcia percurrens ereptaque floribus ultro   40

Munera grata refert, medio mihi lenis in aestu.

Aura, mane, tantumque meo da mitis agello,

Ut circum haec volites frondosa cacumina semper;

Quo glacie ac rigidis niteant viduata pruinis;

Nec desint apibus flores, nec amica coronis   45

Vel rosa, vel vivax apium, violaeque vel alba

Lilia, velque ipsa nive candidiora ligustra, 

Sive ferox urat sitientes Sirius agros,

Sive nives imbresque trahant cum murmure caelum.

35. Placuit omnibus adolescentis indoles ad poësin; atque ea fuit opinio, dulcem illam atque decoctam et tanquam de musto ac lacu fervidam eloquentiam annorum decursu multo mitiorem ac suaviorem fore. 36. Post hunc Liberalis recitavit haec duo epigrammata,

 

Dum tua turgidulas impellunt lumina gemmas,

Igne ferox valido pectora torret Amor.

Quid mirum, duplices si tunc radiata per auras

Emittunt ignes, et magis uda micant?

Sic tenui toties rutiloque infecta vapore   5

Cernimus ardentes sidera ferre faces.

37. Hic cum paulum tacuisset, "Laudavi, inquit, lacrymas alterius: nunc meas conquerar:

 

Et mea perpetuis torrentur pectora flammis,

Udaque largifluo lumina rore madent.

Num possunt liquidos oculi deducere fontes,

Et simul ardentes mittere corda rogos?

Cur rapidos lacrymarum imber non comprimit ignes,   5

Vel saltem irriguas non bibit ignis aquas?

Non mirum; crudelis Amor contraria nectit,

Atque imbrem facibus miscet, et imbre faces."

38. Vir hic apud eos homines habetur poëta tragicus atque ejus scriptiones grande quiddam sonare et tanquam classicum canere dicuntur; sed ex epigrammatibus, quae attulit, conjecimus habere eundem suavitatis non minus. 39. Secutus est Sabellus, qui: "Provocor, inquit, a Lepido Sinistro, ut carmen alterum recitem, quo proximis Kal<endis> Maji ejus mensis amoenitatem laudavi."

 

Festivi mensis festae venere kalendae,

Labentisque anni gloria Majus adest.

Ecce tibi roseo perfusus lumine Titan,

Luce refert nitidos et sine nube dies;

Cultaque odoratis depicta coloribus arva   5

Lilia cum violis ad nova serta parant.

Cernuntur tenerae per compita longa puellae

Ferre sinu niveas purpureasque rosas,

Et simul extructas cumulantes frondibus aras

Undique sublata poscere dona manu.   10

Cur non sic totus decoratur floribus annus?

Cur aestas urit? cur fera saevit hyems?

Sed tibi vere novo reparantur gaudia rursum,

Et redit arboribus graminibusque decor.

At nobis simul ac melior defluxerit aetas,   15

Omnis abest rigidis flosque decusque genis.

40. Laudaverunt omnes genus illud scribendi laetum, exhilaratum, amoenum; ac sensimus nos, qui audiebamus, in hilaritatem impelli. At Sextilius Ligur[10], qui ingenio, eruditione, doctrina ferebatur in primis, quique, ut ajebant, praeter libros optimorum epigrammatum et luculentas orationes, in tabulam Cebetis doctissimos commentarios ediderat, "Duo, ait, praeclara ingenia quae ante me dixerunt, veris divitias et praemia suis versibus extulerunt. At ego qui tanto autumnum veri praestare intelligo quanto pluris sunt fructus quam flores et frondes, cum eo magis mihi arbitror rem esse. Accedit quod aetas mea propius abest ab autumno. Quamobrem poma Punica, quorum illud tempus est ferax, conatus sum his versibus laudare:

41.

Impiger extremos currit mercator ad Indos,

Et mare gemmiferum findere classe parat,

Ut, quos dant lapides Indi Tyriique colores,

Evehat in pompas, o nova nupta, tuas.

Haec si purpureos imitantia grana pyropos   5

Murice vel gemmis splendidiora nitent,

Quin solis illinc oculis alimenta petuntur,

Insuper hinc roseum nectar et ora trahunt."

42. Postea jussus est dicere juvenis (nomen non memini), in quo praesertim indoles mirifica inerat ad poësin quique stans pede in uno centum posset versus effundere[11]. Hic, "Nescio, inquit, utrum sit optabilius ingenio an divitiis praestare, praesertim in his moribus et in hac civitate, ubi divitibus solis praemia, voluptates, honores et gaudia contingunt. Verum ego amico cuidam meo, fortunato homini ac nobili, qui tarditatem sterilitatemque ingenii sui, praesertim in versibus scribendis, querebatur mihique se invidere diceret, cui ad versiculos faciendos natura ipsa tanta, ut dicebat, adjumenta tribuisset, hoc epigramma conscripsi:

43.

Sudas, palles, contremis et moribundus anhelas,

Scribis ut averso carmina pauca Deo.

Stulte, quid infernas properas nunc ire sub umbras,

Fortunae facies cum tibi grata nitet?

Illa tibi nummos et culti jugera campi,   5

At mihi versiculos fundere posse dedit.

Quod si plus justa quereris mihi parte relictum,

Ut rata sint Superis haec mea vota, roga:

Nempe, quibus tumidus graderis, mihi dona resignent;

Te vena faciant uberiore frui."   10

44. Ianus erat quidam in eo numero, cognomento Thorio, quique in eo conventu Offuscatus appellabatur; cui veterum numismatum et inscriptionum notitiae omnium concessu primae dabantur. Et quamvis summam doctrinae et eruditionis laudem paucis concederet, sale tamen facetiisque facile omnes superabat. Hic summe expectabatur ab omnibus, ut diceret. Semper enim venustum aliquod et facetum afferebat. 45. Qui tandem, appellatus a Principe, "Deplorabo, inquit, hoc carmine adversam Caesaris amici mei fortunam, cui annos nato duos supra triginta in sulcis rugosi illius menti nullus adhuc potuit pilus radices immittere:

Sex Caesar lustris binos adjunxerat annos,

Et nondum barba cinxerat ora levi,

Nec dare cessabat medicata liquamina mento

Sedulus, et votis solicitare Deos.

Quod tandem faciles Dii concessere roganti,   5

Rugosaeque pilis obriguere genae.

Verum dum gaudet barbato incedere vultu,

Et sic formosum se putat esse virum,

Nescio quo fato, tanto quae parta labore

Barba fuit misero, non bene firma cadit.   10

Scilicet haec Superis est inconstantia magnis!

Tam parva eripiunt munera tam subito!"

46. Hic simul omnes cachinnos extollere, ac eodem tempore Latini sermonis puritatem elegantiamque, quam illud epigramma praeferebat, efferre. Erat ibi forte Quaesitor Euganeus[12] quidam, summa auctoritate ac senectute, cujus in aedibus Gallonii scripta quaedam aspexeram. Quae ita mihi placuerant ut non facile quidquam me vidisse faterer quod magis incorruptam illam Virgiliani saeculi scribendi rationem conservaret. 47. De quo palam omnes loquebantur, debuisse illum jam pridem ad summum dignitatis fastigium ascendere, si esset locus probitati ac bonis artibus. Itaque vehementer aures arrexeram; cupiebam enim eas voce illa erudita et digna Romanis auribus oblectare. Sed ea spe prorsus excidi. Nam ea aetate et auctoritate praeditum virum omnes in parentis loco habent, ac bene et praeclare secum agi existimant, si interdum ad academicas illas exercitationes et in illum eruditorum conventum non gravetur accedere. 48. Sed lenivit desiderium nostrum adolescens nobilis, Tyrrhenus[13] nomine; cujus majores, religiosissimi mortales iidemque locupletissimi, quippe qui modio ac trimodio nummos metiti essent[14], sacella elegantissima aedesque magnificentissimas[15] in ea urbe excitaverant. 49. Hic praestantissimum ingenium suum contulerat ad summam juris civilis scientiam et jurisconsulto doctissimo se in disciplinam tradiderat. Cujus artibus et exercitationibus ita deditus est ut tamen, cum est ocium, praesertim rebus prolatis, versus componat ea sermonis puritate elegantiaque praeditos ut admirationem faciant, eo urbanitatis colore conspersos ut Romanis etiam hominibus possint imponere ac persuadere se idem cum ipsis natale solum habere. 50. Rogatus igitur ut diceret, recitavit hoc epigramma de Cupidine et Apolline sub quercu dormiente:

Dum somnus placidis Phoebum circumvolat alis,

Et tegit umbriferis quercus opaca comis,

Vicina properans vidit de rupe Cupido,

Qui jussit celeres segnius ire pedes;

Ac, "Solem video, dixit, recubare sub umbra,   5

Quaeque diem retegunt lumina, nocte premi."

51. Erant in eo eruditorum numero quidam immisti a quibus nullum pensum exigebatur, sed praeteribantur immunes. Cujus rei causam exquirentibus nobis, respondit unus illos esse ex vetere Academia neque ullis legibus ad recitandum obstringi. 52. Sed cum pergeremus interrogare, quo ex genere hominum vetus Academia constaret, "Ex optimo, inquit, genere ac festivissimo. Ut enim ceterae res, ita etiam haec Academia a parvis initiis orta, ad hanc amplitudinem quam videtis excrevit. 53. Etenim ab initio aliquot tantum adolescentes coiere in hanc domum per Dionysia ut comoediis agendis requiem ac voluptatem exquirerent. Et sunt isti qui taciti inter alios sedent. Neque mos iste exolevit, sed viget nunc etiam. 54. Nec ad has comoedias, ut leges eorum sunt, quisquam nisi suffragiis admittitur, et si uno puncto minus tulerit, quamvis sit Dynasta, quamvis Rex ipse, repellitur ac rejicitur. Nuptis tantum nobilibus earumque viris simul liber ad eas aditus patet. Non enim putant indecorum ac turpe foeminis primariis aetate ac forma praestantibus risum movere." 55. Erat in hoc numero quidam honesta facie, capillo candido ac veste ad talos demissa, Ibero nomine, qui cum de more praeteriretur, surrexit ac, "Nolim, inquit, videri in comoediis tantum agendis satisfacere. Cupio etiam in versibus faciendis probari vobis industriam meam atque ostendam hoc epigrammate rationem tuendae per aestatem valetudinis." Erecti sunt omnium animi ad audiendum. Qui sic infit:

Aestate ut valeas tota, nec saeva Leonis

Vesani possit stella nocere tibi,

Os nigro semper madeat gelidoque Lyaeo,

Et jaceant sicco cetera membra loco.

56. Risus est commotus et simul amoenum hominis ingenium cunctorum approbatione laudatum. De hoc audiebamus, esse neminem in illo nobilissimo actorum grege, qui Militem Gloriosum[16] ad veritatem propius exprimeret. Hunc propter ejus suavitatem ab omnibus diligi, hunc in conventibus amicorum, in conviviis, in compotationibus principem esse. 57. Restabat Micrus a Pisauro, qui fere semper postremus rogabatur. Huic nemo voce, nemo ingenii celeritate praestabat. Nemo erat in lacessendo respondendoque acutior, nemo in omni genere sermonis lepore ac festivitate conditior. Praeterea erat illi scribendi genus magnificum, enucleatum, dulce, sententiae splendidae et acutae. 58. Hic cum paratus ad dicendum venisset, noluit in quorundam ineptiis haerere qui cum multo ipsi malint dicere quam alii audire, recusando excusandoque diem consumunt, sed libera ingenuaque fiducia sic ait:

Dum pius Aeneas flammis torretur Amoris,

Quas bibit ex oculis, dulcis Elisa, tuis,

"Mene, ait, incolumem misere incendia Trojae,

Ut Carthago novis ureret alta rogis?

Heu dispar morior! Potuit tunc addere famam   5

Mors mihi; nunc misero vita decusque perit."

59. "Cogitabam aliud etiam carmen vobis recitare, quo Philippi copiarum nostrarum Praefecti conjugem nuper extinctam, loquentem induco. Verum satietati aurium vestrarum potius occurrendum quam aliis eas versibus onerandas censeo. Quamobrem in praesentia supersedebo, illudque in aliud dicendi tempus rejiciam." 60. Sed omnes se statim velle audire dixerunt . Qui, solita alacritate, sic inquit:

Ut mea perpetuum celebretur fama per aevum,

Spargitur hic lacrymis carminibusque lapis.

Sunt haec grata quidem cineri pia munera nostro;

Attamen illa magis gloria summa placet,

Quod tibi conjugio fuerim sociata, Philippe,   5

Luminibusque ipsis carior atque anima.

Hoc mihi longa dabit securae tempora vitae;

Unus eris titulis firma columna meis.

Versibus indigeant aliae, mihi laudis abunde est,

Quod tali dicor nupta fuisse viro.   10

61. Silentium, quo fuit exceptum hoc carmen, et cunctorum approbatio non mediocriter placuisse illud ostendit. Sed cum jam nemo videretur superesse qui diceret, discedendi causa omnes surrexerunt. At Hiero Volusius qui ita copiose culicem laudaverat, manu silentium indixit ac, "Nolim, inquit, videri venisse asymbolus in hunc locum, vel potius in hoc litterarium quasi convivium, ubi a tot litteratis viris tanquam a convivis collectae sunt exactae. Quamobrem ego etiam in commune aliquod conferam, ac recitabo Iambum quo Ursati, virtutis et honoris antistitis nuper extincti, immaturam mortem deflevi. Qui erat, ut scitis, exemplum innocentiae virtutumque omnium."

62.

Praeceps in improbum nefas semper ruit

Non aequa mens mortalium:

Nec jussa legum comprimunt minacium;

Nec saeva lictorum manus

Peccare conantem securibus tenet;   5

Nec dicta justis praemia

Ad fulgidum Virtutis excitant decus.

Sic recta, quae sunt, odimus.

Quae laus tibi, decusque quantum saeculis,

Ursate, restat omnibus,   10

Quem nec virens aetatis ac florens decor,

Nec purpurae clarus nitor,

Virtutis arcta perculit de semita,

Traxitque segne in ocium?

Miramur, atra te quod abstulit dies,   15

Citoque mersit funere:

At rara res non longa dat spectacula

De se, sed interit brevi:

Tu aetatis haud probae, velut miraculum,

Praecox in astra diffugis.    20

63. Haec cum dixisset, conclamatum est ilicet. Itaque, facta potestate abeundi, consurgimus, relictaque academicorum corona, quae obviam Hieroni processerat eidemque doctissimam illam culicis laudationem gratulabatur, una cum reliqua turba discedimus.

 

IVA.1. At domus illius limen egressi, longum agmen impuberum puerorum aspicimus, qui nudis pedibus atque oculis humi defixis, bini incedebant ac nescio quod carmen flebili voce atque demissa canebant. Hos magnus itidem puellarum numerus consequebatur, ad eundem fere modum concinentium. 2. Quod sane admirantibus nobis, inquit Gallonius: "Alexander, Daphnes et Apollinis praeses ac Dynasta clarissimus, sextum jam diem decumbit in lecto, gravi periculosoque morbo implicitus. Atque, ut audivi, dum vos attentius dicta Academicorum excipitis, paucis abhinc horis morbus illi amplior est factus, ita ut medici prope desperent. At hi pueri puellaeque, quae ejus misericordia sustentantur, ad omnia Deorum pulvinaria Aesculapium orant ut fit propitius. Et sane magnum haec civitas damnum immaturo ejus interitu faciet, quo nemo est qui sumptu ac magnificentia longius prodeat. 3. His dictis, quia non multum ad solis occasum temporis supererat, pedetentim ac placide domum regredimur. Ubi nos primo coenae, tum lecto tradidimus.

4. Sed circa secundam noctis vigiliam expergiscimur, querulis lamentantium vocibus excitati, quae totam viciniam impleverant. 5. Quamobrem exterriti consurgimus, capita ex fenestra proferimus, easque lamentationes ex nosocomio Gallonii aedibus proximo venire comperimus. Nullae aliae voces exaudiebantur nisi illae: "Hei mihi, hei mihi! crucior, disrumpor; lien, hepar, intestina omnia seditionem faciunt, eruptionem parant." 6. Erat nosocomium illud omnium ejus urbis maximum ac celeberrimum ibique ad aegrotos procurandos magnus mercenariorum numerus conductus alebatur, quibus Magistri auctoritate et nomine imperabat senex quidam, ut dicebatur praeparcus et durus, qui nulli rei ita studebat ut parsimoniae. Verum nullum in ea re neque judicium neque modum adhibebat; nam interdum ut minam lucrifaceret, talentum magnum perdebat. 7. At Gallonius, sive captus misericordia laborantium mercenariorum, sive vitio gentis humanae avidus cognoscendi quid esset, "Quid si adeamus, inquit, et laborantibus succurramus?" "Censeo", ait Aemilius atque una omnes, succincti gladiis, miseris in auxilium properamus. 8. Sed, nosocomium ingressi, perreptamus usque illud omne, ad coenationem, ad penum, ad tabernam aromatariam, quo non? neque quisquam occurrebat. Unum in valetudinario medicum cucurbitulas aegrotanti aeneas applicantem offendimus, eidemque cruorem ex cute securi ducentem. 9. Postremo cum fieret obviam nemo, secuti querentium sonitum latrinam intramus, ubi totam familiam ventris necessitate compulsam, coisse comperimus. Erant in eo loco stercorariae sellae plus quindecim omnesque ad unam ab exonerantibus ventrem obsessae. 10. Sed qui postremi accurrerant, rogabant primos ut surgerent, ut locum darent. Alii iracundiores, se iis in gremium alvum educturos minabantur. Alii ad vim confugiebant, ac sellarum obsessores loco movere nitebantur, omnesque strepitu obscoeno simul atque odore locum implebant. 11. Rogamus unum, qui surrexerat, unde natum esset quod omnes una atque eadem hora citata alvus exerceret? Respondet se id vino tribuere, quod in proxima coena bibissent. Etenim magister nosocomii, homo parcus ac tenax, cum faecis magnam vim pluribus ex doliis collectam projici nollet, consultavit cum cellario quemadmodum eam potantibus nobis obtruderet. 12. Ille, ut a Magistro gratiam iniret, "Concinnabo tibi, inquit, ex hac faece vinum ita purum, ita liquidum, ita simul mordax et lene ut qui degustet non modo non aspernetur, verum avariter in se illud ingurgitet." 13. In pauca ut conferam, faecem illam diligenter collectam multa vappa diluit additisque ovorum vitellis, sulphure ac magna praesertim aluminis copia totam eliquat ac pro vino hauriendam exhibet. 14. Vix horae quatuor intercesserant ab ejus epotatione, cum coepit singulis nobis alvus effluere atque acerbissimis doloribus distrahi. 15. Haec audientes, in eum plane risum effundebamur ut prope ilia disrumperentur. Sed Gallonius bono eum animo esse jussit. Se enim sperare vinum illud ipsis medicae potionis loco futurum, quae lethales morbos averteret, quos pestilens anni tempus induxisset. Statimque discedimus, lectum repetimus, redormimus.

LIBER IV.

I.1. Postero die maturius multo quam pridie surreximus ut reliquas ejus urbis regiones oculis lustraremus. Sed jam emanarat in vulgus, Dynastam Alexandrum ea nocte interiisse. Itaque plena erant omnia moeroris ac luctus, omnisque aetatis atque ordinis hominum ad ejus aedes, visendi gratia, concursus fiebant. 2. Sed inter eos qui ibant et redibant, dynasta unus alteri dynastae occurrit atque illico ambo consistunt, inter se amicissime salutant. Uterque alteri sancte affirmat, nihil eo sibi jucundius quidquam neque carius esse, tum pollicetur studium suum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis. Atque insuper addit nihil fore ita arduum, ita difficile, quod pro eo susceptum sibi facile et jucundum non sit futurum. 3. Hic Gallonius cachinnos extulit. Ego admirans, quaesivi de illo quid rideret? Qui: "Rideo, inquit, quia non facile est invenire duos mortales majore inter se odio dissidentes, quam isti sint. 4. Vide ut mali dissimulant, ut se amplectuntur, ut pollicentur operas mutuas. Alio hic more ac Romae vivitur, ubi indictae et apertae inimicitiae magis excercentur quam tacitae et occultae. Hic est frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae." 5. Ac dicturus erat plura de illorum hominum moribus, nisi clamor ingens interpellasset. Quamobrem conversi magnam puerorum aliorumque catervam aspicimus, qui sibilis ac vocibus senem unum sectabantur, pallidum, squalidum ac pene ab inferis reducem. 6. Clamabat unus: "Heus tu, quid apud inferos agitur? Suntne ibi popinae, caupones? Num ibi estur ac bibitur?" Vociferabatur alter: "Cur te noluit Orcus ad se recipere? Fortasse ut esset qui pueris in ludum ire recusantibus metum incuteret! Rogo te num tibi Pluto apodixim defunctoriam reddidit[17]?" Alii: "Utinam dynastae Alexandro, quem modo Pluto surripuit, hoc quasi postliminio ad nos redire contingeret! At hoc est optare quam sperare facilius. O factum male! Hic quem aequum erat in tenebris esse, ad aspiciendum solem revocatur; ille, qui ob summum vitae splendorem clarissimum patriae suae lumen extiterat, communis lucis usura privatur." 7. At nos, rei totius ignari, sciscitamur quaenam haec fabula sit. Eorum unus qui in jaciendis ridiculis ceteris argutior videbatur: "Audite, inquit, rem ridiculam. Hic qui tanto comitatu domum reducitur, elatus est pro mortuo vivusque in conditorio depositus, ubi sine cibo triduum jacuit." 8. Quibus auditis, horruimus ac majore etiam exarsimus cupiditate audiendi. Qui fecit huic nostrae cupiditati satis. "Sed antequam, inquit, ad rem aggrediar, necesse est ut quid hic hominis sit vobis aperiam. Hoc quem nunc videtis placidum, demissum, quietum, non est truculentior quisquam neque flagitiis onustior, quamvis deflexu aetatis non parum de solita sua ferocitate et impotentia remiserit. 9. Nam antea supra quam dici potest erat intemperans, iracundus, ebriosus, elatus, popino, manu et lingua promptus, in nocturnis bacchationibus princeps, in caedendis verberandisque hominibus dux aliis et magister, in excitanda turba ac seditione movenda prope singularis, in diris vero execrationibus nulla de causa in deos immortales jaciendis cuivis longe superior. 10. At si ex factis praesertim judicare de hominum ingeniis licet, vel ex hoc uno ejus facinore, quo loco ac numero habendus sit existimate. Cum juvenis ad Pultiphagos[18] venisset, homines barbaros atque a nostris moribus sane remotos, in quodam eorum pago deprehensus interrogatusque quisnam esset: 'Malum, inquit, quod vobis dii dent magnum et maturum, nebulones, sycophantae, latrones! Quid ea res ad vos attinet? Ite hinc in maximam malam crucem.' 11. Barbari tametsi non intelligerent quae ab eo dicerentur, tamen ex habitu oris, ex oculorum conjectu, ex vi qua se eximere ex illorum vinculis conabatur, rati sibi ab eo maledici, statuunt de communi sententia eidem caput uno ictu praecidere. 12. At videte imperterritum hominis animum, cum inter ipsorum tela versaretur, cum ad mortem raperetur, cum etiam collo suo ferrum imminere, cum se vulnerari sentiret: 'Agite, clamabat, impuri, latrones, carnifices! Vos ego ulciscar probe, si vivam.' Verum cum eorum unus qui hoc sibi sumpserat ut uno ictu securis caput illi a cervice repelleret, id, quod conatus erat, non perfecisset, graviter in collo vulneratum et ad terram abjectum reliquit. 13. At ille, quod robustissima valetudine est, ex eo vulnere brevi convaluit. Tanta igitur accepta injuria, homo iracundus de referenda hominibus sacrilegis gratia sedulo cogitare, in varias cogitationes animum rapere, nullam partem quietis accipere. Sed cum jam pulchre omnia in corde instructa consilia haberet, alacris castra movit atque ad suos hostes ire perrexit. 14. Genus animadversionis cognoscite, et simul admiramini, tantum in uno homine fuisse animi ad audaciam. Nocte quadam intempesta usus opportunitate ventorum, subjecto paucis quibusdam casis igne, totum fere illum pagum antea incendit quam quisquam animadvertere aut animum recipere posset. Ipse autem, noctis beneficio occultatus, in hanc urbem incolumis venit, ubi primum a dynasta Palladio in numerum suorum circumpedum receptus est, tum ab aliis deinceps dynastis pluribus. 15. Sed demum homo inconstans ac levis, aulicam vitam pertaesus, ad uxorem habendam animum appulit. Ne multa, muliercula quadam ducta, locat virginibus Vestalibus operas suas. Scitis cujusmodi sit mulierum genus, varium, morosum, superstitiosum, difficile. 16. Ita eum bonae illae virgines exercebant ut ne minimum quidem tempus quietum esse paterentur. Neque hibernis mensibus dies aliquis tam magna ac turbulenta tempestate erat quin bis eundem in hortos Placidianos, qui millia quatuor absunt ab Urbe ad dynastam, in cujus patrocinio latent, ire compellerent. 17. Quapropter, multorum mensium morbo ex frigore et labore contracto, denique medicorum sententia desperare de salute sua jubetur. Ille ridere ac medicos insanire dicere, se enim tum ipsis, tum liberis suis superstitem fore. 18. At dum his vocibus dicta medicorum eludit, linqui animo visus est atque interclusus spiritus ita arte meare ut omnem plane sensum effugeret. Omnia quae solent esse in mortuis signa aderant: pallor oris, corporis totius rigor, nullus sensus. 19. Ergo tanquam mortuo funus curatur ab uxore, cui nihil longius videbatur quam dum cadaver illud domo efferretur. Nam saepe ob impotentiam viri non solum appellabatur superbius, verum etiam pulsabatur acerbius; tamen ne in sermonem hominum vituperationemque veniret, non solum lacrimis sed etiam sumptu, ut pauperculae mulieris facultates ferunt, opinione sua extinctum supremo mandavit officio. 20. Advocatis igitur libitinariis, mortuus effertur, in conditorio collocatur, ostium conditorii praecluditur. Vix dies unus intercesserat ab eo die ex quo fuerat sepultura affectus, cum interclusa anima ad vitae officia rediit, experrectusque non una amplius nocte se cum uxore sua cubasse existimavit. Elatoque paululum capite, veniens ab ostio conditorii non bene praeclusi tenue nescio quod lumen accepit ac leviter cubito recens ibi positum mulieris cujusdam cadaver impellens: 'Heus, inquit, Milphidippa, (nam id uxori ipsius est nomen), surge, atque aperi fenestram.' 21. Cui nihil Milphidippa respondit. Tum iterum: 'Heus, inquit, erisne hodie evigilatura? Jam hora sumendae potionis a medico indicta praeteriit.' Sed surdo fabulam narrabat. Quamobrem commotus: 'Quid est hoc? ait, numne ad mortuos loquor? At foeminam vide! Antea cum valebam, semper ante lucem experrecta, mihi somnum excutiebat, nunc cum nihil opus est somno in eo tota defigitur.' 22. Sed cum lectulus ille solito sibi durior videretur, conatus est in alterum latus procumbere, ubi alterum hominis mortui cadaver offendit, quod quempiam uxoris suae moechum esse suspicatus, 'Facinus indignum'! exclamat. 'Pessima ista mihi ante oculos atque adeo in eundem lectum amatorem suum adduxit! Quid faceret si me extinctum sepulchrum aliquod tegeret? Et quo me turpius irrideat, simulat dormire.' 23. Elatusque iracundia, 'Mox, inquit, experiar, an suscitare te possim,' arreptoque altero ejus crure, coepit eam hac illac impellere. Sed vix crus illud in manus sumpsit, cum a reliquo corpore totum avellit atque distraxit. Quo facto teterrimi odoris foeditate percussus, plane vehementer exhorruit. 24. Quocirca manibus explorans quaerensque quae circa se essent, diligentius neque aliud nisi tabularum frusta atque ossa mortuorum attingens, tum demum agnovit quorum consederit arvis[19], atque, 'O me miserum! inquit, sepultus sum vivus. Aperite aliquis conditorium istud actutum!'

Sed miser ignaras nequidquam haec dixit ad auras,

Quae nullas audire queunt nec reddere voces.

 

25. Verum, sive deus aliquis eum respexit, sive casus adjuvit, in diebus paucis, quibus haec acta sunt, bajulus quidam moritur atque in illud idem conditorium infertur. Sed aperto a vespillonibus ostio, clamare qui intus erat coepit: 'Afferte mihi prandium; nam tertium jam diem sine alimento traho.' 26. Ad quam vocem exterriti tum vespillones, tum libitinarii, tum pollinctores, abjectis cereis relictoque cadavere, fugae quantum potest sese mandarunt. Non cessabat ille majore vocis impetu, ut inde extraheretur, clamare, atque 'Ubinam gentium, inquit, sumus![20]

Quod genus hoc hominum, quae gens tam barbara morem

Exercet? Vivi prohibentur munere lucis?

 

27. Vel miser hic bajulus fortasse invitavit sese in popina plusculum; quamobrem in somnum delapsus, antea quam crapulam exhalavit pro mortuo ad sepulchrum abstrahitur.' At illi, ubi paululum a timore animum receperunt, revertuntur et cum eo tanquam cum infernis monstris prodigiisque loquuntur. 28. Quibus ille: 'Luditis me, inquit; ego vivo et esurio.' Et cuncta ordine narravit. Qui, habita dicenti fide, extractum inde et cibo ac potione refectum domum ad uxorem reducunt, quae utrum majore admiratione vel odio corripienda sit in incerto est. Nam illuc isse virum rata, unde negant redire quemquam[21], alium ex sententia sua sponsum sibi delegerat." 29. Hic locus erat interpellandi: "Quam, inquam, illa cuperet ut eodem modo mortuorum hic funera curarentur quo Romae curantur, ubi eorum corpora ardentem in rogum conjiciuntur! Non aedepol nunc illa post funus virum suum domum redeuntem aspiceret." 30. "Credo, ait, si hic mos iste vigeret, ipsa rogum incendisset ac suis virum manibus in ignem intulisset; tum, quo omni plane metu solveretur, collectos cineres in profluentem[22] aliquem conjecisset. Atque quod ejus est in virum odium, audire eam videor se macerare, invenustam dicere, ac tantum ferundis miseriis natam queri." 31.Tum ego: "Si, inquam, apud vos mortui reviviscunt, jam nemo sit quin malit hic pauper vivere quam alibi regnum obtinere. Equidem, quod ad me attinet, non uspiam velim vitam exigere." 32. Qui ait hoc iis tantum contingere, qui Cocytum nondum transmiserint. Nam qui alteram ejus amnis ripam attigerint, una cum spe redeundi simul cogi omnem hujus lucis memoriam amittere. His actis, illum cum risu dimisimus, nos ad perlustranda cetera urbis loca perreximus.

II.1. Sed tandem defessi ambulando et quia diei fervidissimum tempus coeperat, domum revertimur. Ubi ociosi, quid ageremus non habebamus. Nam neque prandii tempus advenerat, neque prius Gallonio potestas discumbendi dabatur quam dynastae ipsius confectum esset prandium mensaeque sublatae. 2. Itaque minus nobis molestas antemeridianas illas horas elapsuras existimavimus, si eas cum Gallonio in illius dynastae aula traduxissemus, ubi facile multa sese oculis atque auribus objecissent, quae nos cum voluptate aliqua detinerent. Eo igitur imus, procoetonem intramus, in unum ejus angulum soli secedimus. 3. At boni illi familiares more suo, consumendi ocii causa, ad feriendam uniuscujusque existimationem linguae gladios exeruerant. Ac primum notae cujusdam mulieris famam lacerare coeperunt, tum alteri spectatae sanctitatis viro inveteratam illam probitatis ac fidei opinionem abrogare aggressi sunt. 4. Erat unus ex illis referens memoriter omnium ejus urbis meretricum nomina, atque earum multitudine, quae erat innumerabilis, ac memoriae vi, quae erat incredibilis, Cyrus videbatur qui lustraret exercitum ac suo quemque militem nomine appellaret.[23] 5. Alter convivatorem sordidum diris devovebat quod sturnum pro turdo, vaccinam pro vitulina ipsi in prandium apposuisset. 6. Sed postquam non erat quem amplius laederent, defessi maledicendo, in dynastam Alexandrum sermonem contulerunt, quem omnium medicorum opinione maturius extinctum affirmabant, praesertim cum neque aetate confecta atque insuper robusta corporis firmitate esset. 7. Tum quaerebant quemnam Rex amplissimo illi muneri, quo fungebatur, suffecturus esset ex iis, qui tantae spei imminebant, atque unusquisque, prout ejus studium ex amicitia vel spe aliqua utilitatis flagrabat, alium alii anteponebat. 8. Sed dum sermones caedunt, comparet unus in procoetone honesta facie, sed oculis in terram demissis, quem statim omnes adeunt, ambiunt, circumstant, et honorem nescio quem nuper adeptum gratulantur. Atque unus prae ceteris amore in eum ac benevolentia prope dilabi ac diffluere videbatur, adeo ut interdum collacrimaret, interdum haesitaret, tanquam si verba ad declarandam amoris magnitudinem apta non suppeterent. 9. Gallonius mirari ac sudario risum compescere; qui tandem ad nos accedens: "Non potest, inquit, dici, quos isti mihi cachinnos extorqueant. Videtis eum, cui tot gratulationes habentur? Hic paucis diebus ante apud nostrum dynastam multum auctoritate et gratia valebat, adeo ut ejus consilio et auctoritate domi omnia administrarentur. 10. Quae illi res magnam invidiam concitavit multorumque paravit insidias. Quas ille animadvertens, satius esse duxit sponte loco decedere quam cum ignominia moveri. Verum, ne tam honorem deposuisse quam permutasse videretur, impetravit a dynasta in beneficio et gratia aliam provinciam, in speciem quidem honestam atque magnificam, sed re ipsa totam nugatoriam ac levem. 11. Venit igitur miser ut dynastae gratias agat. Sed movet mihi risum in primis ille qui ita docte simulatione benevolentiae odium suum obtendit. Nam hoc homine nemo est illi capitalior neque infestior inimicus, atque ejus praesertim opera inductus ac depravatus est dynasta invidia atque obtrectatione commodi ac laudis ejusdem. Vide, obsecro, ut malus simulat, ut blanditur subdole, ut frigidam malitiose suffundit!" 12. Interea prosilit unus in medium atque: "Est mihi, inquit, in cubiculo oenophorum vini praestantissimi frigidissimique, quo nullum hac aestate dixerim me gustasse suavius. Flos vini est, Liberi lepos, atque una opera palatum vellit ac mulcet." 13. "Opportune, ait alter, nam ex quo surrexi, nondum vini quidquam exhausi et quod diei tempus sit, vides." "Mihi quoque, subdidit alius, siccae siti fauces arent, quas nisi propero vino conspergere, in pulverem abeant." 14. Apprehensaque Gallonii dextera, "Sitim, inquit, sedatum eamus. Etenim te ea etiam enectum aspicio, et simul experiamur an vera sint, iste quae memorat." Gallonius morem gerit, sequitur et nos una quoque. 15. Itaque omnes in cubiculum illius irruunt, oenophoro vim afferunt atque uno pene haustu omnem animam intercipiunt. Erat ibi olla ad ignem apposita, agninis carnibus plena, nondum satis excoctis. Has eorum unus ex aula diripit, in patinam infert atque etiam tum fervidas aufert in ventrem. 16. Alter frustulatim panem in patina secat, supra jus injicit, caseum minute concisum aspergit, piper addit, devorat. 17. At ille, qui vinum laudaverat, facti poenitens, quia prandium suum diripi videbat, "Quandoquidem, inquit, rogum incendimus, cur non etiam hunc diem ferme ad umbilicum mortuum in eo comburimus ac laeti prandemus?" "Sic agamus", inquit ille qui panem ex jure vorabat; "jubeat unusquisque afferri quae sibi in prandium paraverat et in commune conferri." 18. Placuit omnibus ratio. At "Ego commeatum, inquit Gallonius, spondeo, quod satis sit mihi atque istis duobus hospitibus meis." Affert interea rumor, dynastam prandium poscere. Ad quam vocem Gallonius excitatus accurrit, quaeque opus sunt parat, neque ita multo post revertitur plenus reliquiarum. Etenim dynasta, quia crudior erat, nihil praeter jusculum degustaverat, cetera intacta reliquerat.19. Quo viso, mirabiliter sunt animi convivarum recreati et unusquisque deos rogabat ut, quoties sibi cum Gallonio discumbendum esset, dynasta crudus existeret. His dictis, omnes cum risu soleas ponunt, lectos inscendunt. 20. Qui risus duplicatur interventu cujusdam litterati, quem pridie inter academicos illos me vidisse memineram.

III.1. Hunc esse ajebant philosophum summum, oratorem egregium, quique auderet in conventu poscere qua de re quisque vellet audire. Sed hominem voluptarium et conviviis flagitiisque deditum conclamant omnes ut adeat, soleas exuat, discumbat. Qui non patitur diu se rogari, sed statim ascendit ac summus accumbit. 2. Itaque hilariter estur, bibitur. Sed ubi saburrati recte sunt omnes, inducitur sermo de mulieribus ejus civitatis, quas, paucis exceptis, criminibus avaritiae impudicitiaeque coarguunt. At ego, ne mutus viderer: "Ex omnibus, inquam, orbis terrae matronis nullas arbitror Romanis castitate pudicitiaque anteire; plenae sunt omnes historiae, plena antiquitatis memoria." 3. Tum philosophus ille, qui hos sermones lacessiverat: "Tu mihi videris, inquit, in historiis Romanorum sane rudis atque hospes, qui non legisti quid Salustius, Romanae princeps historiae, de Fulvia, de Sempronia ac de multis ejus aevi mulieribus scriptum reliquerit.[24] 4. Vel si haec non noris, ne ad aures quidem tuas pervenere quae super ea re Horatius, Romanae fidicen lyrae[25], cecinerit ? cujus ego versus possum tibi recitare memoriter:

Motus doceri gaudet Ionicos

Matura virgo, et fingitur artubus

Iam nunc, et incestos amores 

De tenero meditatur ungui.

Mox juniores quaerit adulteros   25

Inter mariti vina, neque eligit

Cui donet intermissa raptim

Gaudia, luminibus remotis.

Sed jussa coram non sine conscio 

Surgit marito, seu vocat institor,   30

Seu navis Hispanae magister,

Dedecorum preciosus emptor.[26]

Potuitne magis diserte projectos mulierum Romanarum ad omnem libidinem et intemperantiam mores exprimere? 5. Tum ego deprehensus, quemadmodum me expedirem non inveniebam, sed quo aliquid responderem, "Quid ais, inquam, de Lucretia? Nonne omnium pudicarum coryphaea dici jure optimo potest, quae Tarquinii injuriam ita in se graviter animadvertit? Quid potuit facere elegantius mulier cupida existimationis bonae quam ereptae sibi pudicitiae dolorem voluntaria morte testari, tanquam si nulla ea vita sit, quae a pudicitia spiritum non ducat?" 6. "Longe alia mea est opinio de Lucretia, inquit ille, atque ea quae in animis omnium inveteravit.[27] Ego enim nullam illi virtutem, nullam continentiae laudem assigno. Nam a Tarquinio oppressa vel consensit stupro, vel non. Si consensit, immerito principem inter pudicas locum usurpat; si non consensit, cur maluit violata sibi necem afferre quam intacta a Tarquinio necari? 7. Fortasse, inquies, quo se pudicitiamque suam existimationi hominum vindicaret. Nam si statim Tarquinio jugulum praebuisset, ideo ab eo interempta putaretur, quod cum servo adulterium commisisset. Ergo erat aliquid quod sibi magis cordi esset quam pudicitia, nempe hominum existimatio. 8. Nam si sola virtute duceretur, quae praeter conscientiam nullius praeterea testimonium desiderat, quid de se homines loquerentur non admodum laborasset. At si ad intimum hujus facti cubile penetremus ab hoc suspicionis aditu januaque patefacta, aliquod fortasse latens in eo crimen inveniemus.9. Quomodo enim Tarquinius potuit concubia nocte penetrare in cubiculum mulieris, multis ut fit verisimile pessulis clausum? Quomodo custodes mulieris fallere? Cur a Tarquinio oppressa non exclamavit? Ita enim familia tota accurrisset ac scelerosus ille vel incoepto destitisset, vel si Lucretiam reluctantem enecasset, multos sceleris sui, multos pudicitiae illius testes fecisset." 10. Nullum fecisset finem dicendi philosophus multo Liberi flore completus, nisi exorta inter convivas turba dicentem interpellasset. Erat unus in iis, ut postea animadvertimus, ejus notae hominum, qui cibum e flamma praeripiunt. 11. Hic precibus extorserat ut in illum gregem admitteretur, sed vix lectum conscenderat, cum coepit ad omnes patinas procaces manus extendere atque lectissimos ex iis bolos excerpere, tanquam si sibi soli prandium illud esset appositum. 12. Ecce autem, primis escis assumptis, gallina Indica magno in catino porrecta succenturiatur, iis condita condimentis ut nidore suo non latentem modo famem evocaret, verum etiam demortuam excitaret. Homo aequissimus, tanquam si de ea captus esset judex, accito puero, quem suis imperiis praesto habebat ad januam, indicta causa, obvoluto eam capite domum suam auferri in exilium jubet, atque antea se exulem insons aspexit quam posset de defensione cogitare. 13. Quo viso, ceteri convivae mirari, inter se aspicere atque ad ejus impudentiam sine voce ac sine ullo sensu haerere. Sed hilaritas, quae praeoccupaverat mentes, nullum dabat iracundiae locum, sed omnes, dissimulato dolore, in suscepta festivitate perseveravere. 14. Iam convivium properabat ad exitum, cum testuacea[28] placenta, in repositorio collocata, tanquam in exodium prandii proponitur. Ut ille, qui gallinam Indicam aliam capere civitatem jusserat, advenientem eam aspexit, fecit ingenium suum atque illi miserae imperat ut domum suam in exilium eat ac vestigiis iisdem gallinam Indicam sequatur. Praesto adest puer, qui obtorta gula eam abripiat. 15. Tum vero victa est convivarum patientia, et simul omnes: "Enimvero hoc non est ferendum!" exclamant. Sed cerebrosior unus: "Nunquam hodie, me vivo, haec placenta mutabit coloniam," abreptamque ad se coepit attrahere, ille retrahere ac vim sibi fieri dicere. Verum omnium minis perterritus, eorumque qui ipsi assidebant objurgationibus correptus, se demum ab incepto removit et in cubitum reposuit. 16. Confecto prandio, unus ex convivis, cui alea vita erat, talos poscit ac philosophum in aleam provocat. Nos, cum somnus invaderet, surreximus atque in domum Gallonii perreximus, ubi pomeridianum illud tempus partim legendo, partim quiescendo transmisimus.

IV.1. Sed cum jam calor remisisset, "Eundum est nobis, inquit Gallonius, in aedem Daphnes, quo universus hic populus hodie conveniet. Nam inde nobilissimus ille dynasta extinctus magnificentissimo funere efferetur in aedem a se aedificatam ut sepulturae mandetur. Nam mos hic est defunctos in aedibus deorum humare." 2. At ego: "Duc nos, inquam, eo; nam nihil est quod magis visendum existimemus." Ne multa, domo egressi, ad aedem Aesculapii venimus, quam magna refertam turba videmus. Intramus atque inter cereos quatuor positum adolescentis cadaver aspicimus. 3. Rogat Gallonius, quisnam sit ille mortuus, quidve illi ad eum concursus velint. Respondetur eum esse Philotam quendam, cujus amore duae illae mulieres adolescentes paucis diebus ante interiissent. Nam eundem, earum intellecta morte, animum despondisse ex eaque aegritudine in eo nosocomio vita migrasse. 4. Quaero ex Gallonio quem ille Philotam, quas mulieres narret? Qui, "Res, inquit, digna est auditu; sed eam plane ita uti se habet explicare non possum." "Ego, ait unus, vobis narrabo, si causa est cur audiatis, atque in verba conferam quam paucissima." At ego, "Narra nobis, inquio, nec verbis parce; nam rem gratissimam feceris." Quamobrem ille sic exorsus est.

5. "In oppido quodam insulae huic regno finitimae, ubi Theridates rex summa cum laude justitiae Rempublicam gerit, virgo erat nubilis, Olinda nomine, genere et copiis haud quidem summis, sed vultu adeo eleganti, adeo venusto ut oculos in se omnium alliceret. 6. Sed in primis Philotae, ejus civitatis longe primi, ita ad se animum attraxit ut vitam illi miseram et insuavem efficeret. Cum igitur amore ac moerore miser contabesceret, fecit id quod cuivis venisset in mentem, ut parentem virginis societate amicitiaque sibi conjungeret; in quo fuit felix, nam totum hominem brevi possedit. 7. Verum cum ejus domum ventitaret atque oculis, vultu, voce denique ipsa amorem virgini suum significaret, parem in ea voluntatem ardoremque, id quod raro contingit, invenit. Itaque, usi licentia, quam ejus regionis mos tribuit, non cessabant inter se amplexari oscularique. 8. Sed cum eorum oscula modum excederent, coeperunt esse suspecta parentibus Olindae, cupidis in primis existimationis bonae. Quamobrem ab homini nobili atque id aetatis pudicitiae filiae non parum metuentes, aliquo eam praesidio munire constituunt. 9. Sed cum nullum sit tam firmum praesidium, quod non longa obsidione demum hostis expugnet, consuetudinem filiae cum adolescente dirimere statuunt, eumque domi suae finibus quantum potest expellere. 10. Ne multa, adolescentem adeunt, quid de ejus amore compertum habeant edocent, ostendunt quam perniciosum futurum sit filiae, si propter ipsum in sermonem hominum veniat. Orant, obsecrant ne tantam illi infamiam creet, sed ejus conspectum atque adeo totam illam domum effugiat. 11. Respondet adolescens nullum se voluisse virgini dedecus, nullam ipsius contumeliam imponere; jam inde ab initio conjugium animo concepisse; hac nuptiarum fiducia, multa sibi persuasa habuisse. Rogat, instat ut eam uxorem sibi despondeant. 12. Illi non aequam esse suam factionem cum factione illius ostendunt : se modicis opibus ac mediocri nobilitate esse; illum summis opibus ac summo genere natum; rem esse periculosam repente ab asinis, ut dicitur, ad boves ascendere. Proinde aliam sibi conditionem, alias nuptias quaereret. 13. Postremo, cum magis exoraret, ita Philotas ab eis discedit ut qui rem etiam atque etiam consideraturos et cum parentibus ipsius sermocinaturos affirment. Non procrastinant, Philotae parentes adeunt, rem narrant. Illi gratias agunt, consilium dant ut Olindae sponsum quam primum inveniant. 14. Sunt omnes ejus regionis ad subita et repentina consilia propensi. Itaque parentes Olindae statim illi virum inveniunt, adolescentem quidem nobilem, sed nihil ad Philotam. Nuptiae statim fiunt, aguntur omnia raptim atque turbate. 15. Verum tam praeceps consilium adeo impendentem vim malorum ab Olindae peste non repulit, ut in eam etiam celerius attraxerit. Nam eo connubio mutuus ille inter Olindam et Philotam amor nihil remissior est factus atque omnibus horis Philotas ante aedes Olindae conspiciebatur, non sine viciniae atque adeo gravi ipsius viri offensione, qui per amicos Philotam admonendum curavit ut, nisi malam rem quaereret, eas regiones prorsus effugeret. 16. Erat in Philota, ut in plerisque nobilium, contemptor animus et superbia. Ergo negligere ac pergere illac progredi. Hac insolentia permotus, vir Olindae die quadam transeuntem eum neque dum tale aliquid suspicantem lato gladio caedit et in fugam conjicit. Nolite quaerere quantas haec tam insignis injuria homini iracundo et in primis elato faces admoverit. 17. Amenti similis domum accurrit, gladium arripit, revertitur, inimicum suum etiam tum in ostio stantem aggreditur, eundemque fortissime dimicantem sub oculis suae Olindae transverberat. Res illico in judicium adducitur, adolescens tota insula conquiritur, sed ille jam evolarat atque huc recta contenderat. 18. At judex quaestionis impulsu affinium, clamantium Olindam fuisse illi caedi caput, eam abripi et in carcerem condi imperat. Ergo misera e complexu parentum ad tribunal judicis e geniali thoro in carcerem rapitur. 19. Sed vix intro in carcerem pedem tulit, cum ad alterum eam saxum nova tempestas afflixit. Etenim non in misericordiam modo prolapsus est custodis carcerum animus, sed amore vinctae exarsit. Noctu ad mulierem adit, ut sibi morigera sit rogat, eam se ducturum uxorem domum affirmat; dexteram in id quod spondebat, obligandae fidei causa praebet. 20. Respondet illa non esse tum ei rei locum, neque decere miseram, sordidatam, in judicium capitis adductam ac de vinculis dicere causam coactam prope funestas nuptias facere. Expectaret dum e vinculis eximeretur. His sermonibus aegre ab ea homo ille repellitur. 21. Sed cum cupido magis instaret, ab amore seu potius a furore consilium mutuatur. Equum comparat, zonam cum viatico sumit, seque fugae cum Olinda committit. Ubi in quandam silvam ventum est, custos carceris, cui nihil longius videbatur quam dum in Olindae complexum irrueret, simulata lassitudine, ex equo descendit seque in eam cupide rejicit. 22. Illa eum a se repellere, neque adhuc se esse liberam dicere. Ille orare ut sibi subveniret, ut ferret morienti auxilium, multaque id genus addere sed nihil proficere. Facinus minari; tantundem. 23. Ubi eam videt nihilo magis minis quam precibus permoveri, ad vim confugit atque extorquere ab ea complexum nititur. Illa repugnat, unguibus ac dentibus petit, sed iniqua concertatio quae cum valentiore suscipitur. 24. Jam nulla ad resistendum ratio supererat, jam prope erat ut succumberet, cum nova res victoriam illi certissimam attulit et pudicitiam in tuto constituit. Dum luctat, animadvertit homini pugionem in zona pendere. Tum alacris furtim eductum ejus lateri quantum potest infigit seque ita ambitiosissimis odiosi illius amplexibus expedit. 25. Jam vero quid faciat? quid consilii capiat? Sola est, mulier, adolescentula, nullus neque amicus neque comes; loca aspera, deserta, devia. Non despondet animum, non abjicit, verum ad superius alterum virilis audaciae facinus addit. Muliebre vestimentum exuit, virile ex misero illo detractum induit, marsupium eripit, equum conscendit atque amatorem suum, ubiubi ille sit, invenire constituit. 26. Sed ad tantum iter viaticata admodum aestive erat.[29]Etenim nondum ex insula pedem extulerat, cum pauxillulum illud nummorum, quod invenerat in marsupio, consumpserat, insuper equum vendiderat. Quamobrem fuit illi necesse homini cuidam nobili operas suas pro ephebo locare. 27. Ecce autem novas tricas, nova incommoda. Erat illi filia virgo nubilis, forma non mala, cujus ad oculos simul ac recens ephebi pulchritudo pervenit, tantum etiam cordi confecit ardoris quantum maximum capere pectus virginis potest; sed illa nihil amabat, fumum atque umbram persequebatur. 28. At primo amorem suum ephebo oculis, vultu significare. Olinda, in amoribus longe robustioribus occupata, non animadvertere. Tum illa, adolescentem existimans in amore rudem ac tardum, voce exponere quod vultu intelligeret minus atque orare ut sibi suppetias laboranti sufferret. 29. Olinda, quae sibi esset conscia auxilium quod expetebatur apud se non inveniri, risu dicta virginis excipere. Illa se illudi existimans: 'Quid est, inquit, quod rides? num propterea tibi deridiculo sum, quia pereo? Ah ne saevi tantopere.' 30. Tum Olinda: 'Ubi, inquit, me noveris, continuo omnis de me amor effluxerit et amori odium successerit. Sed obsecro, si quid amas, ne patri neque cuiquam mortalium, indicium facias. Mihi non magis virilis sexus inest quam matri tuae, quam tibi. In manu tua est, quod minus credis, experiri. At si quid istuc ornati sit quaeris, dicam: Amor me et capitis periculum in has vestes conjecit ac virum mentiri coegit.' 31. Ac protinus, unde esset, quem amaret, quem occidisset, quo tenderet, cuncta ordine narravit. Postremo orare coepit ut auxilium sibi nummarium, cujus esset in primis egens, afferret, hoc est, ut se viatico juvaret huc properantem. 32. Quid? Existimatisne eam hac re tam inopinata percussam, spem vel amorem animo abjecisse? Nihil minus, imo utrumque constantissime tenuit. Credo quod in fabulis legisset vel ex aliqua anicula audisset, olim nonnullam ex foemina in virum fuisse conversam. Existimabat idem illi, quam amabat, posse contingere. 33. Sed attendite, quo progrediatur. In Olindae complexum ruens, affirmat se sine ea nunquam unum diem esse victuram. 'Ecquae mihi vita, inquit, expetenda est, si a te divellar? Nulla quidem certe. Bono animo es, mihi certum ac deliberatum est tecum una proficisci, eandemque fortunam subire.' 34. Multa dixit Olinda, quo virginem de sententia dejiceret, sed laterem lavit. Quid multis moror? auro, argento aliisque preciosis rebus convasatis, postridie, cum parens rus isset, una cum Olinda huc versus castra movit. Quo celeriter secundo anni tempore perveniunt et ad cauponem ambae divertunt. 35. Licebat eas cernere virili cultu tota passim urbe pervagari, ac formae praestantia omnium ad se oculos rapere. Quam multos fuisse putatis qui eas sub illo ornatu puellas esse contenderent? Sed ejus in primis facies enitebat, quae amatorem suum quaeritatum advenerat. 36. Sed jam omnia odoranti investigantique suboleverat eum in hac urbe versari. Quamobrem, hisce leviter pressis vestigiis, eum persecuta, tandem, proh dolor, invenit jam aliquot dies immersum in ganeo meritrici cuidam operam dare. Ergo dolore amens: 'Itane, Philota, inquit, prorsus oblitus es mei? Ergo frustra tantum laborem, tantam infamiam cepi? Dum propter te patria carens, impudicae cujusdam more perambulo, tu interea loci te oblectasti ac meritricios amores nuptiis praeposuisti?' 37. Illico despondet animum, morbumque ex aegritudine contrahit. Rem incredibilem! Ubi haec aegra fit, continuo illa altera aegrotare incipit; huic morbus augescit, fit illi etiam amplior. Postremo haec moritur, mors itidem illam alteram occupat ambarumque cadavera eodem die, eodem funere, eodem feretro in aedem Cupidinis elata sunt atque una eademque sepultura affecta ut, quarum animos amor in vita junxisset, mors distrahere non potuisset, earum corpora unum atque idem sepulchrum haberet. 38. Redeo ad Philotam, qui tantum mali insciens dederat. Qui simul ac certior est factus ( nam Olinda ferme jam moriens rem omnem narraverat ) continuo exanimatus ad aedes Olindae contendit, commodum cum ea jam effereretur, et fusus in lacrymas: 'Ergo, mea voluptas, tibi mortis causa fui? Nunquam me tantum a te amari intellexi. Me miserum! non potuisse me tali ingenio frui! Sed itidem de te aegritudo mihi vitam eripiet. O praeclarum e vita discessum, si in tuo complexu animam efflare licuisset!' 39. Atque ibat ut sese in Olindae cadaver abjiceret, sed aegre retentus, demum inde pro mortuo in domum amici ac popularis cujusdam sui refertur. Sed cum morbus augesceret nec satis diligenter curari videretur, idem amicus in hoc nosocomium perferendum curavit, ubi viri nobiles apto in loco, victu ac ceteris rebus quam commodissime habentur. 40. Verum propter anni tempus grave locum multitudine aegrotantium refertum invenerunt. Quamobrem tantisper, dum aliquis convalesceret, fuit eum necesse inter plebeculam collocare. Homo nobilissimus ac suae civitatis primus cum se inter faecem urbis conjectum vidisset, tanta vi aegritudinis oppressus est ut illo ipso die sit mortuus. Hic fuit finis amantium. 41. Itaque, ut videtis,

Durius in terris nihil est, quod vivat, amante; 

Nec, modo si sapias, quod minus esse velis."[30]

 

42. Excierat nobis lacrymas funestus miserorum amantium casus atque erat aliquid quod volebam percontari, sed praeripuit mihi clamor puerorum, admonentium appropinquare pompam funeris, quo dynasta mortuus efferebatur.

V.1. Ad quas voces ille accurrit et nos etiam cupidos videndi secum attraxit. Erat totum illud agmen instructum hoc modo: anteibant pueri puellaeque, quarum magnus erat numerus, quas illius misericordia sustentabat. Sequebantur collegia varia, quae in ejus tutela latebant. Hos excipiebant candidati complures, qui inflexa ad miserabilem sonum voce, diis manibus flebile carmen atque funestum canebant. 2. Tum ad cereos circiter quadringentos efferebatur dynastae cadaver in lecto purpura auroque constrato. Funus, honoris gratia, prosequebantur dynastae ceteri, qui, praeeuntibus ipsorum familiaribus ac praeterea magno assectatorum numero, bini incedebant. 3. Ordinabant agmen designatores non pauci, stipati lictoribus atratis. Quacunque funus pergeret, personabant viae fletibus, percrepabat caelum ejusmodi vocibus:

Nunc tempus lacrymas, nunc querimonias,

Et tristi gemitus fundere carmine ; 

Nunc tempus, nitida veste recondita,

Atrum sumere pallium.

Eheu, praepropero funere concidit,   5

Sicut flos rapido turbine sternitur,

Ille insignis Alexander, et inclytus

Qua sol surgit et occidit. 

Non sic monte super condita prominet 

Urbs, vel fax nitet, ut pectore candido   10

Illius, probitas, justitia, et fides

Fulsit, nudaque veritas.

O mors, docta prius falce recidere

Indignos obitu et linquere pessimos,

Tu tantos potuisti fera cernere   15

Luctus illacrimabilis?

Nec te longa piorum agmina civium

Moverunt, querulis sedula vocibus

Deplorantia tolli sibi opem suis

Fidam rebus in arduis?[31]   20

Clamabant alii: quis tunicas dabit,

Queis nudo fugiant frigora corpori?

Instabant viduae: quis pueris patre

Orbis prandia dividet?

4. Haec atque alia his similia complura palam de eo praedicabat benevolens populus. Quamobrem omnium consensu tum est judicatum homini saepenumero ad gloriam plus prodesse fortunam quam laborem vel industriam, siquidem vir ille, qui tam faustis vulgi acclamationibus mortuus exciperetur, sine multis litteris, nulla fere rerum gestarum gloria, sola opinione liberalitatis beneficentiaeque eum sibi plausum confecisset. 5. Sed inter caetera illud etiam felicitati ipsius tribuebatur, quod in summa rerum omnium abundantia, nondum alteram fortunam expertus excessisset e vita. 6. Animadvertimus inter perpetuas publici luctus querimonias fratris filii laudes admisceri. Hunc vitae integritate et elegantia, praeterea optimarum artium studiis, patrui dignitatem et gloriam antecessurum jactabant.

VI.1. Sed diei tempus admonebat ut de coena cogitaremus, quocirca Gallonius servum suum obsonatum misit. Interim perductus est ad nos nauclerus quidam, qui perendie a prandio, si ventus operam dedisset, explicaturus erat vela in insulam, ut ajebat, amoenissimam feracissimamque, cujus insulae cives essent homines quieti, hilares, jucundi, voluptarii, itaque de naulo cum illo convenimus. 2. Postea abire coepimus ad fontem ibi proximum, calorem discussuri, qui membris inhaeserat: sed quidam rheda vectus inhibuit. Qui magna voce inquit: "O te ipsum Galloni, volebam. Quaeso, nisi est negocium, paululum da mihi operam; etenim te convento opus est." 3. "Ubi libet, inquit Gallonius, tuus sum." At ille proxime ad Gallonium accedens, pauca illi quaedam in aurem instillat, rogatque ut dynastae suo refundat. Postremo interrogat nos, unde veniamus. 4. Respondet Gallonius: "Ex aede Daphnes, quo duos istos adolescentes, populares meos, adduxi, homines nobiles ac literis deditos, qui etiam heri magna cum voluptate academicis exercitationibus interfuerunt." 5. Ille ad nos conversus: "Quam vellem, inquit, ibi ante quindecim dies affuissetis! Nam elegantibus sane verbis ostendi solida omnia esse perspicua, terraeque elementum ab his inferioribus perductum ad coelum usque pertendere." 6. Tum petiit a me si quid in ea audissem elegans atque facetum. Qui, "Multa, respondi, sed in primis me mirabiliter delectasse Hieronis ingenium, quod ex culice, nihili bestiola, tantam vim laudum eruisset, deinde egregiam Gallutii adolescentis indolem ad poesin vehementer probasse." 7. "Fortasse illud, inquit, carmen recitavit, in quo veris laudes exponit? Legi ego illud; nam ejus mihi parens ostendit. Sed quemnam potissimum tibi visus est imitari?" "Virgilium arbitror, principem poetarum." 8. "Istuc, ait, in eo mihi displicuit et sane doleo, celere atque sublime optimi adolescentis ingenium apud Virgilii tarditatem humilitatemque religatum detineri, nec audere se altius attollere." 9. "Quid ais? inquio, tibine Virgilius serpere humi videtur?" "Tibi quoque idem videatur, ait, ubi mea perlegeris." Tum, "Tu igitur, inquam, doctior quam Virgilius?" "Doctior? inquit, quid est quod ais? Sane pudeat me Virgilianis similes versus efficere et, si imperarem, ex omnibus eum bibliothecis amoverem, nullius ingenii minimaeque doctrinae auctorem. 10. Audi quod ego de eodem argumento conscripsi, atque aude Virgilianam inopiam cum mea beatissima rerum verborumque copia conferre:

Ver ubi constituit brumae fera bella rigentis

Atque elementorum diras compescere rixas,

Ecce nitens alto vestigia promit Olympo,

Quaque movet gressus, manibus dat lilia plenis,[32]

Atque Deae nares Zephyrus suspendit odore,   5

Floribus ac viridi depicta tapetia fronde

Substernit niveis fausto cum murmure plantis.

Tunc elementa, Deae venientis lumine, ponunt

Arma, suasque petunt raptim conterrita sedes ;

Invisaeque hiemis conclamant vasa, phalanges   10 

Nec segnes audent aequo decernere Marte,

Sed nova diversum comportant bella sub axem.

Illa supercilio jaculatur fulmen amoris,

Deque animis tumidas pugnantum discutit iras,

Ficta quibus falsae succedunt oscula pacis   15

Et simulatus amor, junctim et concordia mendax,

Quam fera post hyemis tempestas verbere pellat

Frigoris, expulsum revocans in regna furorem.

Interea risus proscribit nubila caeli,

Fulmina nec rigido nec spicula grandinis arcu   20

Funditat ira Noti, sed divitis aura Favoni

Praegnantis gremium telluris mollibus implet,

Guttarum gemmis rutilans, spargitque decore.

Ast ubi laeta parit funditque puerpera flores,

Ipsa laboranti Lucinae munia praestat.   25

Post lustrat solio residens regina nitenti

Agmina plantarum totis sibi subdita terris.

Destinat atque igni, renuit quae ferre tributum

Germinis et fructus Naturae solvere nescit.

Continuo accurrunt omnes in veste virenti,   30

Atque haec omniferam festinans curva reductis

Signat humum manibus, caput haec ad sidera tollit

Velatum ramis et nubibus oscula figit.

Candidus ut niveis se vestibus inferat, amnis

Ad puri remeans elementi jura nitorem   35

Induit in totum peregrina faece solutus.

Ecce cohors florum vaga prodit ut oscula donet

Grata Deae manibus, forma quos praeterit omnes

Alma rosa, in vultu gestans insigne pudoris.

Sed dum pulchra ruunt prona(e) ad vestigia Veris   40

Sirenes nemorum, cytharistae ruris amoeni

Vinula[33] diffundunt arguto gutture passim

Carmina, quae sitiens avide dum perbibit auris,

Ebria languidulo decumbit victa sopore.

11. Dic bona fide: acceperene unquam aures tuae quidquam perfectius hoc carmine sive spiritus magnificentia, sive figuris sententiisque cum validis tum etiam brevibus atque vibrantibus? Vide ut in sensus influit, ut delectat, ut sententiarum numerus prope numerum verborum exaequat! Ego primus elegans hoc scribendi genus inveni, in medium protuli, in morem induxi, ego hanc viam aperui, lustravi, meis vestigiis impressi, quae qui voluerit persequi, ad nominis aeternitatem sine errore perveniet. Sume igitur hoc carmen meo chirographo scriptum illudque tibi ad poesin magistrum adopta." 12. Dum accipio et gratias ago, "Quid si, inquit Gallonius, ejus epistolas legeres? Profecto ex Pythagorae sententia diceres immigrasse in eum animum Ciceronis, vel ejusdem eloquentiam haereditate ad eum pervenisse." 13. His auditis, sane commotus est totus ac, "Facis mihi, inquit, injuriam. Nam pluris est una aut altera scriptionis cujusvis meae linea quam centum Ciceronis epistolae. Quid est, dii boni, in eo oratore nisi incitatus verborum cursus ac sine sanguine ac nervis flaccescens oratio." 14. Plura dicturum in Ciceronem rediens a funere Alexandri dynasta quidam inhibuit, qui rheda exceptum ab oculis nostris abduxit. Quaero postea ex Gallonio, num sit aliquis cui eo homine esset opus salvo. "Quamobrem?" rogat. "Quia, inquam, insanit."

VII.1. Nec mora, ad fontem ibi large manantem accedimus. Ubi oppressi sumus a philosopho illo, qui in prandio mulieres fere omnes impudicitia notaverat. Quo perspecto[34], innuit nobis Gallonius ut regrederemur atque odium illud effugeremus. 2. Sed antevertit consilium nostrum philosophi sagacitas; nam me prehensum pallio retinuit et: "Quo, inquit, properas? Mane, obsecro; nam cupio perpetuum amicitiae foedus tecum inire, quem hodie ex disputatione habita non alienum a litteris comperi." 3. Arreptaque mihi manu, "Cum noveris, inquit, nos cunctis hominibus doctis antepones. Nam si juratus meliorem rhetorem vel doctiorem philosophum quaereres, praeter me non alium adduceres. Ita ego sum magister solus praeter ceteros. Etenim non item discipulos doceo ut alii doctores faciunt, qui eos, quos erudiunt, consenescere in scholis jubent, sed longe breviore methodo ac via ad summum philosophiae culmen adduco. 4. Ego primus hanc viam inveni et, si non piget calcare, me tibi in ea comitem ducemque profiteor. Sed non prius tibi dabitur hinc abeundi potestas quam aliquod ingenii mei specimen capias. Et quoniam cum historicis et oratoribus tibi magis rem esse animadverti quam cum alterius artis magistris, Rhetoricae totius formam in tabulis expressam dabo, quibus in memoria tanquam in pariete defixis, unico aspectu omnia sese offerent quae in ea arte traduntur." 5. "Parce sodes, inquit Gallonius, ne te defatiges neque praeterquam quas ipse calor molestias habet, adjicias." "Nunquam perficies, ait ille, quin hujus studiis consulam hodie." 6. Ego, quoniam aliter fieri non poterat, porrecto jugulo, me illi conficiendum trado. Ergo incipit : "In prima tabula Rhetorices definitio primum explicatur, quae est facultas videndi quid in unaquaque re sit persuasibile.[35] Deinde ejus officium ostenditur, quod est dicere apposite ad persuadendum. Tertio causae ejusdem explicantur. 7. Primum efficiens, quae constat inventione atque doctrina. Inventio est notatio et animadversio naturae. Quae natura nihil est aliud nisi innata ingenii aptitudo ad dicendum. Doctrina vero artem et exercitationem includit. Et est ars praeceptio methodum dicendi praestans; exercitatio assiduus usus consuetudoque dicendi. 8. Deinde finis, qui est : Persuadere dictione. Tertio materia, quae est hypothesis seu causa, quae definitur esse rei alicujus implicita circumstantiis quaestio. 9. Postremo haec tabula triplici genere causarum descripto concluditur: videlicet demonstrativo, judiciali, ac deliberativo. Demonstrativum rei laudem vel vituperationem continet, nempe amplificationem rerum bonarum vel malarum, quas rei inesse contendimus. Ejus finis est honestas vel turpitudo; scopus, delectatio auditorum; tempus, praesens. 10. Iudiciale positum est in controversia atque habet in se intentionem cum defensione. Ejus finis est justum et injustum; scopus vel modus, judicis clementia aut saevitia; tempus, praeteritum. 11. Praeterea judicia omnia vel sunt criminis, vel controversiae. Criminis oratio duplex: categoria, quae crimen objicit; apologia quae diluit. Controversiae itidem oratio duplex: petitio, qua aliquid postulatur; recusatio, qua deberi negatur. 12. Sequitur genus deliberativum, quod positum in consultatione habet in se dictionem sententiae. Ejus finis est utile et inutile; scopus, deliberantis spes, metus; tempus, futurum; partes, suasio, quae quid faciendum sit docet, et recusatio, quae contrarium defendit. 13. Haec est prima tabula, in qua Rhetorices constitutio non minus ad veritatem exprimitur quam si esset Apellis vel Zeuxidis manu depicta. Convertite nunc animum ad alteram tabulam, quae partes et officia oratoris pene oculis subjicit. 14. Tum vero victa est Gallonii patientia ac: "Mane, inquit, cogito te perendie ad coenam invitare. Ibi ociosius cupio tabulas, quas narras, aspicere. Nam earum pulchritudo ad contemplandum non brevem aliquam moram, sed longum tempus efflagitat, quod dies jam plane demortuus denegat et tu scis occupationes meas." 15. Philosophus, audito coenae nomine, frontem expromsit hilarique voce: "Ego quoque, ait, idem censeo. Ego domi tuae magno istius cum lucro ingenii mei divitias proferam atque eadem opera, quae dixi quaeque dicturus sum, aliquot in chartulis velut in tabulis descripta proponam. 16. Et si mihi iste ad discendum se tradiderit unico fere mense, Logicae, Physicae Metaphysicaeque notitiam non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni[36] percipiet. Earum ille imagines pluribus in tabulis descriptas si cubiculi sui parietibus affixerit, quasi pinacothecam quandam instruxerit, longe iis elegantiorem in quibus Polydaeti[37], Zeuxidis, Protogenis et Parrhasii manus adorantur." 17. Ego, collaudata illius doctrina, Gallonium abeuntem subsequor. Qui inquit: "Nisi de coena mentio esset injecta, nunquam hodie hirudo ista nos dimisisset. Sed vidistine, obsecro, hominem magis ineptum, qui quocumque in loco quoscumque inter homines libitum sit, de rebus gravissimis argutissime disputet?" 18. Ego tot delirantium somniis enectus: "Quaeso, inquam, Galloni, amoveamus nos hinc ocius, ne alius quispiam stultus odio suo nos plane conficiat; nam diis iratis nostris huc venimus." 19. "Tace sis, inepte, inquit Gallonius, tanquam si Romae hujus generis stultorum multo majorem numerum invenire non liceat! " "Vera dicis, inquam, neque aliud quidquam habeo quod dicam, nisi quod nemo sine vitiis nascitur, ac cum perfectis non vivitur." 20. Haec atque alia commemorantes, domum nos tandem recepimus. Ubi eum servum, quem Gallonius in macellum praemiserat, non solum obsonatu rediisse, verum etiam coxisse coenam invenimus. Qua hilare comesa, post multos variosque sermones lecto nos dedimus totosque quieti somnoque in auroram usque tradidimus.

Aditus in proximum librum

 

 

Annotationes

[1] Hor., Epist. II 1.3

[2] Hor., Ars P. 300: "Si tribus Anticyris caput insanabile numquam."

[3] Cf. Plaut., Men. 639-40: "Canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,/ subnigris oculis".

[4] 'expendere', scripsi ('enpendere', ed).

[5] Cf. Plaut., Pseud. 303-304: "Perii! Annorum lex me perdit quinavicenaria. / Metuont credere omnes".

[6] Cf. de Menealo Creten petente, et Helena: Posthomerica Cypria.******

[7] Est Paulus [= 'Minutus'] Mancinus [= 'sinistern' Italice]

[8] Thalassicus: Giambattista Marini (1569-1625), a secretis Cardinalis Aldobrandini, qui scripsit fabulam pastoritiam, c. t. "Adone" (1623).

[9] Cf. Plin., Nat. Hist. xxi 47: "[Amaranthus] ...est autem spica purpurea verius quam flos aliquis..."

[10] Est Augustinus Mascardus Sarzanensis Ligur (1591-1640), camerarius Urbani VIII, rhetoricae professor in Collegio Sapientiae (1628), sodalis Academiae Humoristarum, orator et poeta. Cf. Hélène Lotthé, "Éloquence et peinture dans la Rome pontificale: Agostino Mascardi, réformateur chrétien de la physiognomonie", XVIIdeg. siécle 40 (1988), 141-147.

[11] Cf. Hor., Sat. I 4.9-10: "...in hora saepe ducentos, / ut magnum, versus dictabat stans pede in uno."

[12] Est Antonius Querenghius Patavinus, poeta (deg.1546 - + Romae 1 IX 1633).

[13] Est Fabius Chisius, postea Alexander VII P. M. (deg. Senis 13 II 1599).

[14] Plaut., Men. 14-15: "Vobis demensum dabo / Non modio neque trimosio, verum ipso horreo."

[15] Refertur ad Augustinum Chisium, qui villam Chisianam, nunc Farnesinam aedificavit necnon Sacellum Chisianum in Ecclesiam S. Mariae de Populo, anno 1513 a Raphaele inchoatum.

[16] Cf. Plauti fabulam et Eunuchum Terentianam.

[17] Cf. Petron. 132.10: "Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde."

[18] Num Germani?

[19] Cf. Verg., Aen. IV IV 39: "Nec venit in mentem quorum consederis arvis."

[20] Cic., Catil. I 9: "Ubinam gentium sumus?"

[21] Cat. III 12.

[22] Cf. Cic., Inv. II 149: "dum culleus (III) in profluentem deferretur".

[23] Cf. Val. Max. VIII 7.Ext. 16.

[24] Cf. Sall., Catil. 23.3 (Fulvia); 25 (Sempronia).

[25] Hor., C. IV 3.23.

[26] Hor., C. III 6.21-32

[27] Cf. Liv. I 57.6-59.6.

[28] Cfr. Varro, L. L. V 106: "Testuacium, quod in testu caldo coquebatur."

[29] Cf. Plaut., Men. 254-55: "(...) quom inspicio marsuppium / viaticati hercle admodum aestive sumus."

[30] Prop., II 17.9-10.

[31] Cf. Hor. , C. II 3.1

[32] Cf. Verg., Aen. VI 883: "Manibus date lilia plenis."

[33] Lege: 'Vinnula'.

[34] 'perspecto' scripsi. ('perfecto', ed).

[35] Quint., II 15.16: "Vim esse videndi, quid in quaque re possit esse persuasibile."

[36] Cf. Cic. Brut. 313: "Me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere".

[37] Legendum procul dubio: 'Polycleti'.

Haec pagina proxime mutatast