Skip to main content

LIBER VI

LIBER VI.

I.1. Postquam aurora illuxit, lecto surreximus et cum abeundi tempus instaret, profectionem adornare instituimus. Itaque lineas vestes ac laneas emimus. Ad haec, ne eodem ac remiges vino uti ac nautico pane semper vesci nobis esset necesse, vina optima, siligineos panes, pernam, laridum, sumen, farcimina atque alia id genus edulia congessimus. 2. Relinquebatur zona pene inanis a pecunia, re adeo iter habentibus necessaria. Haec quoque data est opera a nobis ut impleretur. Quocirca smaragdos, chrysolithos, adamantes, margaritas et alias ejusmodi gemmas, quas Roma detuleramus, habere venales coepimus. 3. Quibus inspectis, Gallonius: "Meae, inquit, erunt partes efficere ut quanti plurimi isthaec vendatis. Nam eorum precia, quae Romae fortasse ob eorum numerum jacent, hic ad summum hominum luxuria cupiditasque perduxit. Etenim tota haec insula, ut vino, olio, tritico, auro et argento abundet, ab his tamen deliciis sane nuda est et vacua et raro huc mercatores commeant cum ejusmodi mercibus. 4. Sed opus est conciliatore aliquo, qui emptorem adducat. At ego dabo vobis intercessorem, quo omnes ad ejusmodi venditiones utuntur. Sed properato opus est ut eum domi opprimamus." Nos dicto audientes, addimus gradum. 5. Sed properantes Aridi academici servus offendit ac "Salvere te, inquit, jubeo, Galloni. Quo te agis? Quid sibi vult ista tua tam praepropera festinatio?" "Ad aedes, inquit, Zanchae, vicini tui (id enim proxenetae illi erat nomen), me confero. Ita nunc subito objectum est mihi negocium ut eo convento opus sit." 6. "At volo te, ait, itineris hujus laborem lucri facere; non est domi. At si tantopere conventum eum expetis, quid meream, si ostendero ubi parvulo labore nullo errore reperias?" "Cedo, inquit Gallonius, ubi sit, neque occupatis moram injicias." 7. " Reliqui eum nuper, ait, in officina Natalicii aurificis, ad medium Ianum. Sed rectius feceris si placide ambulaveris neque te ob hanc causam ruperis. Nam illum audivi, cum diceret se multas horas ibi futurum, Pamphilo operam daturum qui uxorem duxit." 8. "Quid ais? inquit Gallonius; Pamphilus uxorem duxit?" "Certe, ait ille, et quod magis mireris, fabri lignarii filiam in matrimonio sibi conjunxit. Sed rem omnem ex ipso comperies; nam palam omnibus narrat." 9. "Habeo tibi, inquit Gallonius, magnas gratias. Sed quo iter est tibi cum his tabellis quas gestas?" "Defero eas, ait, ad Thersippum dynastam, quem herus meus invitat in villam, quam habet in agro qui Cinnus vocatur. At licet eas tibi legere si velis. Sunt enim versibus scriptae, neque praeterea arcanum aliquod continent." 10. "Libenter" inquit Gallonius, acceptasque mihi tradidit. Quas attente dum perlego, Aemilius in pugillaribus quae habebat ad manum, exscripsit.

Thersippe, et studiis et meritis potens,

Incessanti adhibe vim sapientiae,

Ac te respiciens, qua strepitantibus

Humet Cinnus aquis, impiger advola.

Quid curis animum solvere parcimus?   5

Ut gestit volucris, functa laboribus,

Silvarum in viridi ludere vertice,

Sic constricta diu mens volitare amat,

Non implexa operum nexibus arduis.

Illic non lapide alta extruitur domus,   10

Non auro paries, non laquear nitet,

Sed parva atque habilis temporibus casa[1]

subsidit, viguit cum probitas magis.

Te virtus facilem reddidit et potes

Aequus delicias ferre potentium,   15

Despectamque inopum pauperiem pati.

11. Has ego litteras semel iterumque perlectas reddidi servo, qui tradiderat. Qui valere jussus, persecutus est iter quod susceperat. Nos pedetentim ac placide ex illius consilio petere Ianum coepimus. 12. Sed in eundo libuit mihi percontari ex Gallonio, quid hominis hic Thersippus esset. Num litteratus, cui docti homines scriberent, num ruris amator, qui villarum amoenitates persequeretur. "Atqui, inquit Gallonius, hic est vir, suo judicio valde sapiens, sed aliorum existimatione non stultus. Praestat ingenio, notitia antiquitatis, juris civilis scientia. 13. Verum haec ille majora multo existimat esse quam quanta in ipso existant. Nam facie, vultu, admirando irridendoque persuadere conatur in ejus labris eloquentiae deam haerere, atque in ipsius pectore iurisprudentiam tanquam in arce regnare. 14. Attamen litteratis juris, qui honoris eum causa sectantur, praebet se benevolum et amantem, sed ejus haec in illos voluntas tantum intra verba concluditur, ac raro vel nunquam ad facta digreditur. Et vix unus aut alter invenitur, qui ejus auctoritate vel gratia ad divitias honoresque pervenerit. 15. Sed eccum, ipsus adest, atque ille est quem gestatoria inclusum sella deferri videtis." Erat aestas summa, calores maximi, et tamen sella ferebatur ita ab omni parte clausa, ut nihil esset ad omnes cujusvis aurae vel levis incursus magis munitum ac tectum. Solum ad accipiendam lucem binae hinc et illinc et in fronte fenestellae, crystallis tamen obductae, patebant. Ipse vero, multis sibi caput velis devinxerat ac pallio corpus diligenter involverat. 16. Nos exquisitam hominis diligentiam in frigore propulsando mirati, ac prope medium Ianum emensi, eo loci devenimus ubi proxeneta ille dictus est esse, atque eum invenimus medium inter duos sedentem cachinnos effusissimos edere. Prior occupat Gallonius ac salvere eum jubet. Gemmas explicat atque emptorem ut inveniat rogat. 17. Ille in manus sumit, inspicit, laudat et: "Commodiorem, ait, hominem et adventum non vidi. Nam hodie instruendus est mihi Pamphilo mundus muliebris, quem mittat uxori quam duxit." "Audivi, inquit Gallonius, ac miratus sum adolescentem adeo locupletem ac nobilem ad eam humilitatem descendisse ut fabri lignarii filiam pro uxore velit habere. Tantane hodie conditionum penuria laboratur?" 18. "Ita, inquit Zancha, sese res habet. Fieri aliter non potuit; vis eum coegit." "At quae vis, ait Gallonius, cogit ut quam nolis accipias?" "Res est ridicula, inquit ille, ac modo istis narrare occeperam." "Repete, nisi molestum est, ait Gallonius, nam gestio audire." "Date igitur operam," inquit.

II.1. Sed conantem dicere juvenis antevertit, qui ex improviso erumpens his Natalicium dictis aggreditur: "Quid, obsecro, mulieris mihi in matrimonium dedisti? Qua muliere nulla alia est flagitiosior ac nequior. Modo pene eam cum adolescente nescio quo caput limantem oppressi. At si mihi post hunc diem aliquid tale suboleat, faxo foris vidua te patrem suum invisat." 2. Qua re Natalicius non mediocriter perturbatus, inquit: "Adeone mirum tibi videtur, si intemperanter mulier adolescens facit? Paucas quippe invenias, quas adolescentiae aestus in has delicias ac blandimenta non abstrahat. Non possunt haec ab adolescentia sejungi, quae etiam simul cum ea deflorescunt ac desinunt. Interea sine ut det aliquid temporis ad ludum aetatis. 3. Sed quantum audio, matrissat[2]; nam quae mater ejus, uxor mea, lusit ad hunc modum, potuerunt populo viritim dispertiri : nunc autem, aetate confecta, ita est aliena ab his nugis ut nulla sit aeque castior ac melior materfamilias." Adolescens, nihilo hac responsione placatior factus, nescio quid mussans pedem retulit. Quo abeunte, sic orsus est Zancha:

4. "Est in hac urbe Baldoccius quidam, ad forum Apollinis faber lignarius, fide ac simplicitate magis ad veterem illorum hominum famam quam ad eum morem, qui nunc increbuit, referendus. Neque quod in eo reprehendas quidquam invenias praeter studium vini, quo adeo tenetur ut horam abire nullam sinat, in qua, ut ipse loquitur, non heminam saltem vini intestinis aspergat. Ceterum nihil in eo simulatum, nihil fictum, contra nuda et aperta sunt omnia. 5. Unde fit ut opportunus injuriae habeatur. Siquidem cum omnibus sua consilia credere, fidem habere, depositum nullo teste reddere solitus sit, a veteratore aliquo circumventus saepe decipitur. Hic habet in matrimonio Antinam popularem suam, non magis vitae societate quam morum similitudine sibi conjunctam. 6. Nihilo enim est suo viro acutior, nihilo ad cavendum instructior. Quae affinitatibus conciliandis, mundis muliebribus aestimandis, novis nuptis ornandis sectandisque locat operas suas. Quo fit ut fere eam semper domo abesse contingat. 7. Haec unicam ex Baldoccio suo filiam habet, Tensa nomine, omnibus quidem Gratiis venustiorem, sed improbitate atque nequitia veteratori cuivis facile parem. Nam supra quam credi possit est cata, confidens, audax, fallax, loquax; habet os, linguam, perfidiam, malitiam; simulare ac dissimulare omnia parata, inficias ire ac jurejurando suo vincere ut nec vidissent homines quae viderant, neque fecissent ea quae fecerant. 8. Hanc, ita ut deformavi, plenae maturitatis virginem, parens uterque foras abiens, id quod minime opus erat, superioribus mensibus solam domi relinquebat, satis a praedatoribus corporis fore tutam pater existimans, si tabernulae suae ostio, digiti unius crassitudine perticam transversam objecisset. 9. Sed tanta haec tamque munita praesidia contra hostium insidias haud satis tuta fuisse res ipsa ostendit. Nam Pamphilo, adolescenti ut nosti, longe lepidissimo, pervia fuere. Ergo proximis Saturnalibus, cum Baldoccius solito maturius domo migrasset, ut amici cujusdam sui vina degustaret, nudatum propugnatoribus vallum hostis ingreditur, commissoque praelio praeda potitur. 10. Quid multa? Dum Baldoccius amplis et profundis cantharis potitans hilarem sumit diem, amatores ad ebrietatem usque sese voluptatibus explent. Neque eo tantum die suo obsecuti sunt animo, sed deinceps diebus omnibus, qua hora Baldoccius, communito ita ut dixi ostio, in popina aliqua Libero operam dabat, ut non alias tutior intra ea castra aditus esset, quam cum essent vallo munita. 11. Verum, Kalendis Maji, Baldoccio et Antina domo egressis, dum liberius genio amatores indulgent, prope factum est ut manifesto in flagitio deprehenderentur. Nam cum advesperasceret neque aliqua ludendi satietas esset, ex improviso parentes Tensae domum adveniunt. 12. Quamobrem magnus adolescentem metus invadit. Cui puella, nihil exterrita: 'Ne pave, inquit; mox tibi fugae rationem expeditam dabo. Unum mihi dolet quod voluntate mea celerius abstrahimur.' 13. A planicie recta sursum ascendendo in solariolum pervenitur, quod ad dexteram cubiculum habet adjunctum, ad sinistram in culinam exit, ubi tunc temporis tritici ingens saccus continebatur. Quo illa coltello dissuto, amplam tritico ad egrediendum fenestram aperuit et clamore sublato: 'Subvenite, inquit; saccus a muribus corrosus frumentum omne diffundit.' 14. Ac, dum parentes accurrunt, festinant ac fugiens triticum quasillis excipiunt, adolescens vasa collegit et castra commovit. At Tensa minus eam voluptatem faciens, quae cum periculo metuque conjungeretur, cogitare secum ipsamet coepit quanam ratione eam puram sine timoris cujusquam faece perciperet. 15. Et in regionem suarum astutiarum ingressa, contra parentum simplicitatem dolos instruxit atque, ut est in excogitando inveniendoque acuta, paucis diebus post cum ad se Pamphilus venisset, suamque ex eo voluptatem explesset, reversis sub vesperam parentibus, moestam se atque exanimatam ostendit. 16. Interrogata quid esset, non audebat dicere, sed pro verbis lacrimarum vim dabat. Verum aliquando coacta, dixit esse quosdam Lemures, qui humana forma atque figura domos virginum celebrarent atque eas misere deperirent. Unum ergo istorum Lemurum a se visum, forma adeo liberali, adeo venusta, ut nihil supra. 17. Cui mater: 'Quid audio? inquit; vide ne id timor oculis persuaserit.' Sed Tensa: 'Erras, mater, nunquam hilariore animo fui quam cum eum aspexi.' Tum Antina: 'Bono, inquit, animo es, atque istam aegritudinem quae te macerat, amove. Mihi enim spes est, posthac nunquam tuis istam oculis larvam occursuram.' 18. 'Ah nescis, mater, inquit Tensa, quam alte ea mihi haereat in animo.' His dictis, ad ea quibus maxime indigebat, hoc est, ad cibum quietemque, se contulit. Postridie revertitur Pamphilus novus daemon, sed ex eo genere quos incubos vocant. Qui ut se ad parentes mulieris conciliaret, inaures et torquem novo opere factum Tensae reliquit, quae ipsa laetanti animo parentibus suis ostendit. 19. Illi in manus sumere, contemplari, laudare et tanquam ex Vulcani officina profecta mirari, jamque se adigi sentiebant ut tam elegantem ac tam liberalem daemonem absentem diligerent. Sed dona perpetuando assecutus est Pamphilus ut nihil eisdem se carius existeret. 20. Antina, ut mos est mulierum, ardebat cupiditate incredibili ejus Lemuris conspiciendi, sed paululum timore perterrebatur. Verum, tum frequentibus Pamphili donis, tum filiae oratione confirmata, quae de ejus forma ac venustate mira narrabat, suis eum oculis videre constituit. 21. Est, ut probe nosti, Pamphilus annos natus undeviginti, capillo subcrispo, nigris oculis, candidisque genis leviter rubore suffusis ne tenue quidem barbae vestigium inhaeret. Praeterea vestitu ornatuque corporis, prout ejus opes ferunt, quae sunt satis amplae, semper excultus. 22. Quamobrem simul ut Antinae pervenit ad oculos: 'Hui, quam est elegans! inquit. Ubi sunt qui totum istud genus Lemurum forma esse horribili praedicant? Jam pol, si ad istam faciem sunt omnes, nihil moror quo minus quantum est ubique Lemurum meam in domum immigret, ne semper cadaverosam Baldoccii mei faciem necesse habeam aspicere.' 23. Sed jam Baldoccius rem apud vicinos omnem divulgaverat, de amoribus Lemurum, de ipsorum donis, mirosque de sua stultitia ludos sermonesque praebebat. 24. Interrogatus an daemon hic cornibus praeditus esset: 'Quid malum, inquit, vobis venit in mentem cogitare istuc de eo, quo non facile quidquam dixerim me vidisse in vita venustius?' 'At hoc ridiculum est, inquit alter, quod, cum ipse cornibus careat, te cornutissimum faciat.' 25. 'At te magnus perdat Iuppiter, inquit Baldoccius, qui umbras aere ventoque conflatas humano more concumbere existimas.' 'Quid si, excepit alter, ventus hic masculus filiae tuae ventrem impleverit, quid dicturus es?' 26. Alii quos Baldoccii stultitiae miserebat, pro amicitia et vicinitate eum ut magnam infamiam fugeret, admonebant et sycophantam illum domum fuste quantum potest ejiceret. Hos ille ex invidentia loqui dicebat; e re enim sua esse ut non unus modo, sed mille etiam Lemures domum suam incolerent. 27. Tum: 'Tu igitur, inquit unus, ob leve nescio quod lucrum tantum in existimatione tua damnum accipias? At vide ne, ubi filiam dare nuptum voles, haec mala illi umbra plurimum obsit. Nescis quantum fama ad conciliandas nuptias valeat?' Cui Baldoccius: 'Tace, inquit, inepte, non tu nunc mores hominum vides?'

28.

Quojusmodi hic cum <mala> fama facile nubitur,

Dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.[3]

Qui opus est verbis? Baldoccio persuasum erat posse antea asinos volaticos esse quam ullum sibi filiaeque suae dedecus ab umbris, quae aere ventoque constarent, inferri. 29. Sed opinionem suam fefellit eventus. Nam aer ille in humorem crassum carnosumque conflatus Tensae praeter modum ventrem inflavit. 30. Ac primo persuasit parentibus non in visceribus, sed in cute morbum haerere atque aqua inter cutem laborare se dixit. Tum, cum partus instaret, matri veram morbi causam aperuit, sed ejus culpam non ad daemonem illum familiarem suum nec ad virum aliquem, sed ad somnium quoddam referebat. 31. Menses enim abhinc septem se meminisse somniare ab adolescente quodam comprimi atque ab eo die paulatim ventrem intumescendo ad eam altitudinem excrevisse. 32. Antina, tametsi stulta est et mater, non continuo huic fabulae assensionem adhibuit, sed ut quemque vel medicum vel amicum occurrerat, statim num virgo absque ullo concubitu praegnans fieri posset interrogabat. Cui alius aliud respondebat. Erat tamen nonnemo, qui diceret num, quod vigilans filia passa esset, somnio tribueretur. 33. Cui illa: 'Cave, inquit, istuc de filia mea tibi veniat in mentem, qua ne columba quidem ulla est purior nec sanctior.' Tum ille: 'Quasi columbae, ait, parere non soleant!' 34. Ne multa, tantisper Antina suspenso incertoque fuit animo donec columbum columbam ineuntem intuetur. Nam cum ad rimulas ostii quid intus geritur aucupat, videt id quod jam pridem, nisi stulta esset, intelligere potuisset, ac tum demum quo ex Orco Erinnys illa prodiisset animadvertit. 35. Itaque, dolore amens, clamores tollere, popularium fidem implorare, impurissimum sycophantam, familiae suae pestem, corruptorem filiae manu tenere se dicere. Hic vicini omnes accurrere, adolescentem objurgare, qui tam impudenter honestos homines luderet et virgini ingenuae vitium afferret, ad haec minas addere, carcerem et praetorem objicere, qui ejus supplicio inustam optimis viris infamiae notam elueret. 36. Scitis quam parvo momento adolescentis animus huc illuc impellitur. Sed Pamphilum non tam illorum minae quam Tensae amor consuetudoque movebat, cui amori nisi prospectum interea esset, dissidium, distractio, vastitas imminebat. 37. Qua re permotus adolescens, locuples ac domi suae nobilis, eo descendit ut fabri lignarii filiam sibi in matrimonium dari deposceret. Quam statim Baldoccius eidem spopondit. Sed videre videor jam diem illum quo adolescentem hujus matrimonii poeniteat." 38. "At non erit illi difficile, inquit Gallonius, ab eo discedere cum volet, atque alteram genere, copiis et existimatione sibi parem adjungere." Quod ego admirans: "Audieram, inquam, matrimonia hic esse perpetua, ac tantum morte dissolvi. Qua igitur via hoc nefas aggredietur?" 39. "Ea, inquit, quae multorum jam trita itineribus patet, quamque Antiphila nuper inivit, nempe si testibus planum faciat eas nuptias non rite nec legibus, sed vi metuque conjunctas. Nam praetor vim factam restituit." 40. "Quid audio? Natalitius ait; Antiphila vidua est, viro superstite? Ea, inquam, Antiphila, quae Demophonti aromatario nupserat?" "Ea ipsa, inquit Gallonius. Etenim, cum saepius in adulterio deprehensa a viro verberaretur, quadriennio post quam in viri manum convenit, commenta est matrimonium illud metu fuisse coactum ideoque dissolvendum dirimendumque curasse. Quod statim perfectum est scribae cujusdam opera. Cujus sane ordinis ad haec atque alia nefaria perpetranda improbissimis hominibus plurimum prodest audacia." 41. Sed tanta nos voluptate affecerant docti Tensae doli et ad decipiendum tam scite instructa in corde consilia ut exclamarem: "Pluris est, o Zancha, tua isthaec lepida atque jucunda narratio quam gemmae quibus nobis opus est venditis." 42. "Si ita, inquit Zancha, tibi videtur, cedo gemmas. Atque illud insuper redde quo minoris sunt gemmae. Sed vos arbitror ludere, neque huc logos emptum tanto precio venisse. Sequimini igitur me," Manuque prehensos duxit in forum jussitque numerari nobis a trapezita tria talenta magna argenti. Nos laeti quod mercimonium nostrum tam lepide processisset ac referti pecunia, domum regredimur.

III.1. Sed redeuntes, in turbam incidimus. Nam dynasta Orius, qui erat etiam sacerdos Cereris, sacra eidem facturus in ejus fanum solemni ritu prodibat. Praecedebat familia ejusdem tota et in ea alii honesti viri complures, qui eum honoris gratia sectabantur. 2. Proximi veniebant ministri, quorum alius urceum, alius pateram, alius acerram plenam thuris ferebat. Hos sequebatur flamen amictus laena et quacunque iter faceret, dabant illi viam nobiles atque plebeii, aperiebant capita et procumbebant in genua. 3. In his qui de via secesserant, agnovimus aliquot, qui triduo ante in illo eruditorum conventu magnam ingenii laudem erant adepti. Ipse vero flamen erectus ac celsus nemini se dabat, omnes aeque despiciebat. 4. Erat inter plebeculam, quae ad visendum accurrerat, tunicatus unus cum castula scortea, praecinctus zona, ad quam ferramenta multa pendebant, videlicet malleus, forceps, scalprum, sacculus plenus clavorum. 5. Hunc flamen, ita ut erat ornatus, ad se vocat, sibi comitem addit, interrogat quid rerum agat, ut valeat, num equo, quem ipsi curandum locaverat, dolores pedum remisissent, num aliqua salutis spes esset. 6. Quod ego vehementer admirans: "Cur hic, inquam, Galloni, vir summus tantoque sacerdotio praeditus, quo tempore pontificiis insignibus ornatus rei omnium gravissimae daturus est operam, tot honestis viris contemptis ac spretis, pannosum hunc eligit, quicum eat in via ac sermones instituat? Quae tam inter se distant quam Pontifex et faber ferrarius? Quid tam alienum ac discrepans quam laena pontificis et fabri ferramenta? Equidem nequeo satis mirari rationem istius." 7. "Inepta mehercle est, inquit Gallonius, et stulta. Sed quid facias? Hic ut ex ornatu potes conjicere, equos soleis induit. Sed eo more hic vivitur ut principibus viris longe sit carior equus vel simia vel aliqua alia nihili bestia, quam quidquid est ubique litteratorum hominum et honestorum. 8. Nam si eorum aliquis aeger in lecto decumbat, neque quisquam invisit, neque significatione aliqua ejus sibi salutem cordi esse declarat. At si equo pes doleat, ecce subito clamores, querelae, quicunque equos calceant evocantur, vota pro ejus salute nuncupantur, invisuntur, operae, sumptui, labori non parcitur. Hoc ideo fit, quia homines probi doctique nullo sunt honore vel numero, bestiae in precio habentur. 9. Possum illud addere, quod in hac republica omnia ea munera, quae debentur industriae, amicitiae traduntur et gratiae. Nam si, verbi causa, eligendus sit aliquis ab epistolis vel a cognitionibus, non continuo ille conducitur qui sit eloquentissimus ac doctissimus. Illum conducunt potius quem amicus commendet, vel utilitas ususque suadeat. Quo fit ut istorum epistolae ac judicia, id quod minime ipsi laborant, ab iis irrideantur apud quos haec studia vigent." 10. Tum ego stomachans: "Eamus, inquam, domum, ac jentaculo nos reficiamus. Pudet enim diutius in hac urbe versari, quae pejor est ea quam fugimus." 11. Venimus igitur domum, mensulam appositam invenimus, decumbimus. Paulo post adest a nauclero nuncius, qui magnopere ejus verbis nos admonet ut, si ituri sumus, eamus. Ventum operam dare ac nos solos esse in mora. 12. Quamobrem consurgimus, vestes acceptas a Gallonio deponimus, nostras induimus et cum eo ad portum uno contendimus, navem conscendimus et Gallonium, semel iterumque complexi, donatum torque annuloque cum gemma, relinquimus.

IV.1. Sed vix Gallonius abierat, cum adest pictor quidam, quem Ballionem[4] vocabant, atque opere petit maximo ut navi nobiscum una tollatur cum muliere, quam uxorem esse suam ajebat. 2. Navarchus, qui eum nosset quique ejus artificio delectaretur, quamvis plena navi, non respuit et simul: "Quid, inquit, audio de uxore? Nonne isthaec est Nice, vulgare scortum? Ecquando tibi esse coepit uxor?" 3. "Dicam, ait Ballio. Erat mihi cum isthac commercium una cum aliis pluribus. Sed decem abhinc dies cum ab ea noctem emissem, nescio quis deus fuit mihi auctor ut a meritricio quaestu abductam in matrimonio mihi locarem atque eadem nocte una cum suis rebus meam domum abduxi, eademque opera aedes illas locandas inscripsi. 4. Postridie mane veniunt amatores. Venit primum Callidius frumentarius, qui aedes videt inanes et inscriptas. Quaerit, rogat ex iis quibus testibus has compedes indui (nam, re vera, nihil aliud est uxor nisi vinculum merum) ac comperit eam mihi nupsisse. 5. 'Aedepol, inquit ille, si ita est, tritici decem modii, quos dedi ut hae mihi fores in hunc annum paterent, ad mariti granarium transierunt.' Venit Creopolis lanius, qui carnariis duobus grandibus se circumductum queritur. Adest Thermopota caupo, qui item per hanc rationem vinum, quod esset mulieri hunc annum satis, sibi ereptum fuisse deplorat. 6. Accurrit Harpax decoctor ac minis quindecim ex iis pecuniis, quas a creditoribus abraserat, se fuisse tactum indignatur. Properant etiam alii mercatores, quorum singulis suam illam operam, mercede accepta, locaverat, omnesque tanquam furi manifestariae faciunt absenti convicium. 7. Itaque, paucis diebus post, in jus ad Praetorem veniunt, universi impetum in eam faciunt, singuli eidem litem intendunt. Sed, cum tam multis non posset obsisti, neque illa e re sua esse existimaret, quod semel in se ingurgitasset, evomere, statuit tanquam oppida hostilia eos habere, hoc est, direptos eversosque relinquere atque in Geryonis regnum mecum una transmittere." 8. "Fecistis eleganter, inquit nauclerus, neque aliter factum oportuit. Aedepol, possunt illi praeficas conducere, quae pecuniae, quam repetunt, naeniam canant."

V.1. Erat in eadem navi foenerator, domi suae nobilis, qui ex ipsa importunitate atque molestia natus videbatur; adeo erat importunus ac molestus. Hic, tanquam si in amatoribus Nicae ipse esset expilatus ac deceptus, continuo ore amarissimo coepit inclementissima tum in Nicem, tum in totam meritricum nationem dicta dicere. 2. Et: "Quid mirum est, ait, si perfide, si maliciose, si nequiter, si avare mulier meritrix facit, cui vita est alterum fallere ac blandiciis et illecebris bonis patriis evertere? Est meritrix tanquam immensa quaedam vorago et gurges vitiorum. Est meritrix calamitas, quae praediorum fructus intercipit, est scopulus, ad quem adolescentium praesertim fortunae, fama, salus offendit ac frangitur. 3. Est profundum quod fundos aedesque arripit, haurit, devorat. Est mare acerrimum, quod nunquam datis satiatur, neque expletur. Immo mare haud aeque est avidum ut meritrix. Nam in mare quod influit, occulte relabitur, ut iterum refluat; at in domum meritricis quod intrat continuo disperit, neque uspiam apparet. 4. Vultin' experiri? projicite istam in mare aquis tanquam bonis, elaverit, ista illis sese ditaverit, mare exhaustum evaserit, isthaec nondum expleta aliquid etiam amplius hiaverit." 5. Non tulit Ballio insolentiam hominis atque fastidium. "Ecquid tibi, ait, a muliere ista debetur? Ecquid tibi venit in mentem non recte in illam dicere? Qui alterum incusat probri, eum ipsum se intueri oportet. 6. Tanquam non isthaec quae loqueris et multo etiam majora in foeneratorem conveniant! Si illae sunt avidae, vos estis hiantes; si illae procaces, vos perjuriosi; si illae teterrimae, vos sacerrimi; si illae sunt gurgites, vos estis barathra; si illae sunt mare, vos estis Orcus, qui cuncta in se congerit, nec quidquam regerit. 7. Quod autem quidquid illis datur, non appareat, edacissimae vestrae pecuniae perficiunt, quae intollerabili a vobis mercede locatae quidquid attingunt, devorant. Nam ubi miseris aetas, morbus vel aliquid ejusmodi quaestui modum facit, aurum et argentum quod amatores congesserant, ad vos advolat, pignori opponitur. 8. Sed cum immanissimi illius foenoris solvendi facultas non suppetat, pro foenore et pro sorte quod est allatum, abripitur et in vestrum profundissimum barathrum, nunquam inde emersurum, immergitur. 9. Itaque, si meritrix est mare, vos estis vorago, quae mare ipsum absorbet, si illa est pernicies adolescentium, vos estis lues quae aeque utrisque infesta desaevit." 10. Non pertulit homo elatus et iracundus has tanquam verborum faces, quas ipsi Ballio admovit, sed graviter exarsit ac superbissimas acerbissimasque in eum contumelias effudit. At Ballio, qui nihil hominem metueret, una cum uxore conatus est in os seni involare, sed nos non permisimus. Verum nihil aegrius est factum, quam ut ab insolentissimo illo foeneratore manus abstinerentur.

VI.1. Sed, sublatis discordiis, consecuta est hilaritas jocusque. Nam pictorem illum navarchus rogavit ne gravaretur exponere de peregrina nescio qua quemadmodum res sese habuisset. 2. Qui statim: "Cum venissem, inquit, Aspim, ab oppidi illius domino conductus, ut ambulacri cujusdam parietes picturis vestirem, accessit eodem Lyus, notissimus Cynicus, summus rerum humanarum contemptor ac vitiorum insectator acerrimus. 3. Qui coepit crebras ad cives conciones habere, ac loqui liberius de eorum improbitate atque nequitia. At cum oppidi dominus ejus se objurgationibus in primis expeti intelligeret, lectica impositum ditionis suae finibus ejiciendum eum curavit. 4. Verum ita illinc discessit ut magnam sanctitatis innocentiaeque de se opinionem apud omnes relinqueret. At postridie oppidum illud intrat peregrina virgo, Vestalis habitu, non ex genere earum quae communium parietum septis inclusae seorsum a reliqua turba aevum agunt, sed ex illarum numero, quae libere qua lubet incedunt, quo nimirum ostendant posse etiam inter virorum coetus castitatem et ceteros laudabiles mores coli. 5. Huic virgini Minervae sigillum ex aere tanquam crepundia in collo pendebat. Unde apud omnes magnam de se castitatis opinionem concitabat. Quam etiam majorem faciebat ex eo quod se sororem esse Lyi simulabat atque clarissimas orbis terrarum peregrinationes suscepisse narrabat. 6. Etenim se venisse ajebat ad Cererem Ennensem, ad Apollinem Delphicum, ad Dianam Ephesiam, ad Iovem Ammonium, Dodonaeum, denique nullum esse locum aliqua deorum immortalium religione praeditum, quem non ipsa adiisset, lustrasset, venerata esset. 7. Itaque tum pro eo quod philosophus ille magno erat apud omnes honore ac nomine, tum etiam ob tam insignes ab ipsa obitas peregrinationes, quarum notitiam non aliam habemus praeter eam, quam ex Latinis monumentis accepimus, fiebat ut summe ab omnibus expeteretur ac certamen esset inter mulieres nobiles quaenam earum prior hospitio illam acciperet, convivam sibi adhiberet, suum in cubiculum atque adeo suum in lectum dormitum adduceret. 8. Putabant enim ex virginei illius corporis contrectatione sibi etiam posse sanctitatis ejusdem quidpiam haerere. Quid verbis opus est? Summae cujusdam gloriae instar habebatur saltem una semel nocte cum illa concubuisse, ut etiam quibus id minus contigisset, de hoc falso gloriarentur. 9. Et quod magis miremini, inter Vestalium septa summa cum earum Antistitis voluntate intromissa, aliquot ibi noctes exegit. Sed tandem, memor aliarum urbium, quarum etiam mulieribus castissimi sui corporis copiam fieri aequum esse existimabat, coepit profectionem ornare. 10. Hinc mulierum earum lamentationes, hinc fletus exorti; quae mulieres multo quam par erat celerius illud sibi solatium eripi querebantur. Etenim, jucundissima illius consuetudine nequaquam se esse satiatas clamabant. Sed earum querimoniis aures obstruxit seque in proximum oppidum contulit, Basilico nomine. 11. Ubi vidua quaedam primaria portarum custodibus in mandatis dederat ut, si quam mulierem peregrini habitus pedem intro ferentem aspexissent, continuo ad se domum adducerent. 12. Haec genere, copiis et existimatione suorum civium facile princeps, aliquot disposita domi suae cubilia habebat ubi peregrinis mulieribus hospitium praebendum, pedes abluendos, coenam dandam, lectos sternendos curabat. 13. Hoc igitur novum sanctitatis prodigium simul aspectum et ad viduam deductum est. Ubi cum cognationem qua Lyo tam arcte implicabatur, et clarissimas illas a se obitas peregrinationes frequenter in ore haberet, perducta est in conspectum ac colloquium piissimae illius foeminae. 14. Quae adeo castimonia sanctissimisque illius sermonibus delectata est ut noctu, exclusa ancillula, quae in suppedaneo apud ejus pedes lecto cubitabat, peregrinam introduxerit, atque in illo eodem ancillari lectulo collocaverit. 15. At bona peregrina mediam circiter noctem cum ex screatu ab oculis viduae somnum abesse cognovisset, coepit dentium se invicem verberantium fragore summum corporis totius horrorem assimulare et, interrogata quid esset, se subita correptam febri lethale totis artubus frigus concepisse respondit. 16. At vidua, misericordia capta, suum in lectulum venire eam jussit, secumque stragulum et ceteras vestes quibus tegeretur afferre. Quae non est passa se iterum rogari, sed confestim, dicto audiens, viduae lectum inscendit. 17. Sed illam non ita multo post sopor rursum invasit. Rem miram! Extemplo sanctissima illa peregrina ex pudica virgine in salacem virum conversa, tanquam admissarius quidam equus, conatus est dormientem opprimere. 18. At illa eo conatu experrecta: "Quid est hoc?" ait. Cui novus hic vir: "Recte, inquit, pone metum. Ego, ut me tibi indicem, vir sum, qui hoc ornatu urbes circumeo ut mulieribus libidine incensis, sed propinquorum vel existimationis metu in officio retentis sine cujusquam offensione animum expleam." 19. Quid putatis lectissimam foeminam in eas angustias comprehensam egisse? Quid consilii coepisse? Num fortasse animum despondisse, vel quod cuivis ineptae venisset in mentem, clamores extulisse, vel popularium fidem implorasse, unde concursus vicinorum fierent? 20. Nihil horum sed hilari fronte: "Bene agis, inquit; dii tibi multa dent bona pro hac in nostrum genus misericordia. Sed non te pigeat hic paulisper manere, dum corpus abluam. Jam diu enim factum est postquam non lavi, neque enim olim nisi lauta solita eram viro operam dare. 21. Atque eadem opera ancillam quantum potest hinc abigam, ne quid persentiscat vel indicium faciat. Tum revertar ad te, ut occasionem tam lepidam mihi in sinum delatam arripiam." 22. Ac lecto desiliens, ancillam convenit, admonet ut unum ex familiaribus excitet, qui subucula ac soleis tantum indutus ne ceteras vestes sumendo tempus terat, curriculo ad praetorem se conferat eumque suis verbis oret ut lictorum ad se cohortem mittat : rem esse flagitiosam, turpem, ac dignam cui quam primum obviam eatur. 23. Ille advolat, rem narrat, praetor non procrastinat, ire lictores jubet. Qui veniunt ac sycophantam illum comprehendunt, vinciunt, in carcerem abstrahunt. Ne multis morer, quaestione habita, post triduum pannosi habitu ad supplicium datur, hoc est, homini suspendio vita eripitur. 24. Cujus facti rumor cum ad nos permanasset, ego, quo certior fierem, clam Basilicum usque me contuli. Unde reversus Aspim, ut quemque eorum aspexeram, quorum uxores gloriabantur se dignas fuisse habitas quae vim illam sanctitatis atque pudoris lecto exciperent, oscularentur, contrectarent, continuo ajebam: 'O te felicem, in cujus domum boni tantum contigit immigrare!' 25. Ille negare factum, ego instare factum, sed ideo id eum inficiari, ne mihi invidiam faceret. Atque in eadem dissimulatione perseverans, nullius rei me tam poenitere affirmabam quam quod ejus imaginis formam non in pluribus tabulis descripsissem easque venales habuissem. 26. Nam pro numero emptorum, ajebam, ac pro vestra in bellissimam illam virginem pietate, totum hunc annum opus mihi non defuisset, quamobrem brevi ad magnas pecunias pervenissem. Ne multa: omnino nemo inveniebatur qui sycophantam illum pedem intro in suam domum tulisse, confiteretur." 27. Non magis attente quam hilariter lepidum sycophantae illius commentum acceptum est, quod invenerat ut mulierum, quae ubique sunt gentium, potiretur, fuitque non nemo, qui felicitatem illam homini invidisset, si eidem diuturniorem eam esse licuisset.

Aditus in proximum librum

Annotationes

[1] Cf. Hor., C. II 18: "Non ebur neque aureum / mea renidet in domo lacunar...."

[2] Cf. verbum comicum 'patrissare'.

[3] Plaut., Persa 386-387. Primum versum secundum Plautum restituimus, sensus causa.

[4] Ballio est nomen lenonis in Pseudolo Plautina.

Haec pagina proxime mutatast